Collectio decretalium/LXXXIV

E Wikisource
Sine Nomine
LXXXIV. Collectio decretalium
613

 LXXXIII LXXXV 

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII SPALENSIS PRIMI.

1. De concilio Spalensi ad Pegasium episcopum missa. 2. De mancipiis Ecclesiae ab episcopo proximis suis collatis. 3. De clericis cum quibus mulieres cohabitant. INCIPIT CONCILIUM SPALENSE PRIMUM. Domino sancto et reverenter a nobis honorando charissimo fratri PEGASIO episcopo, Leander, Joannes, Agapius, Stephanus, Basilius, Velatus, Fintitio, et Petrus, episcopi, qui in una urbe Spalensi adsumus. Sanctitatem tuam charitatis studio salutantes precamur Dominum qui nos de salute mutua, vel visione laetificare dignatur te laetum multo conservet in tempore.

CAP. I. Interea consedentibus nobis in Ecclesia Spalensi sancta Hierusalem breve mancipiorum ecclesiae quae liberasse visus fuerat decessor tuus sanctae recordationis Gaudentius episcopus, vestri nobis diaconi obtulerunt, et non solum quae liberaverat ibidem relegimus, sed etiam quae proximis suis de famulis ecclesiae donaverat in eodem brevi invenimus annotata. Qua de re canonum instituta consuluimus, si talis libertas, aut transactio potuisset esse stabilis. Comperimus autem in canone, ut episcopus qui res proprias, excepto filiis et nepotibus, alteri, et non ecclesiae suae dimiserit, quidquid de ecclesiae rebus, aut donavit, aut vendidit, aut quoquo modo ab ecclesia transtulit, irritum haberetur. Et ideo si res praecessoris tui Gaudentii episcopi ecclesia vestra non possidet, liberi qui ab eo facti sunt, non sunt legitime absoluti. Caeterum si res illius in compensationem ecclesiae vestrae deserviunt, illi prorsus maneant liberi. Nam (ut praedictum est) si praestitum de rebus suis non fecit, tale damnum utique ferre non debuit. Propterea ergo de uno consensu omnes significamus, magis humanius quam severius cogitantes, ut hi quos constat tali conditione fuisse liberatos in jure ecclesiae maneant ut idonei, et peculium suum non aliis personis, sed tantum filiis suis derelinquant, ipsis quoque filiis et nepotibus cum peculiis ipsorum quasi idoneis in jure ecclesiae permanentibus in extraneam eis non liceat personam quidpiam transmittere. Si qui eorum sine haerede decesserint, peculium eorum sanctae proficiat ecclesiae. II. Ea vero mancipia quae memoratus episcopus de jure ecclesiae sublata, suis proximis contulit, si similia de proprio suo ecclesiae ipsi non compensavit, ecclesia vestra absque aliqua oppositione recipiat. Hanc formam non solum vestra, hoc est Astigitana servabit ecclesia, sed et omnes qui per omnem Baeticam provinciam tali conditione vel sorte de jure ecclesiae commearunt, pari sententiae subjacebunt. Durum est enim atque irreligiosum, ut episcopus qui ecclesiasticis stipendiis vivit, et proprietatem suam lucris ecclesiae minime confert, aliorum oblationes a jure ecclesiastico privet. III. Inter caetera vero cognoscite a nobis hoc definitum pro abolendis maculis clericorum, quia quidam episcoporum non observantes nuper edictum concilii Toletani decretum minus solliciti in subjectis existunt, placuit proinde ut si presbyter, diaconi vel clerici consortia extranearum feminarum, vel ancillarum familiaritatem per sacerdotis sui admonitionem a se minus removerint, saeculi judices easdem mulieres cum voluntate et permissu episcopi comprehensas in suis lucris usurpent, ut vitium hoc, dum sacerdos inhibere non praevalet, potestas judicialis coerceat, dato tamen ab eisdem judicibus sacramento episcopis, ut eas clericis nulla arte restituant; quod si restituerint, ipsi judices sententia excommunicationis feriantur. Mulieribus vero illis juxta priores canones a sacerdote distractis, pretium earum indigentibus dispensetur; quae statuta manu nostra subscripsimus, data ad sanctitatem vestram die secundo Nonas Novembris, anno quinto gloriosi domini nostri Reccaredi, regis, aera DCXXVIII. Leander ecclesiae sanctae Spalensis episcopus hanc constitutionem firmavi et subscripsi. Joannes episcopus Agabrensis hanc constitutionem firmavi et sub. Agapius ecclesiae sanctae Cordubensis episcopus hanc constitutionem firmavi et sub. Stephanus episcopus Eliberitanus hanc constitutionem firmavi et sub. Basilius episcopus Elipensis hanc constitutionem firmavi et subscripsi. Celatus episcopus Tuicitanus hanc constitutionem firmavi et subscripsi. Petrus episcopus Alberitanus hanc constitutionem firmavi et subscripsi.