LXXXVI | LXXXVIII |
INCIPIUNT DECRETA MARCI PAPAE.
Epistola Aegyptiorum pontificum ad Marcum papam pro exemplaribus Nicaeni concilii, quia Ariani eorum exemplaria incenderant. Domino sancto et apostolici culminis venerando MARCO sanctae Romanae et apostolicae sedis, atque universalis Ecclesiae papae, ATHANASIUS et universi Aegyptiorum episcopi.
Ad vos pervenisse non dubitamus quanta et qualia ab haereticis, et maxime ab Arianis quotidie patimur, quam in tantum ab eis persequamur, ut etiam vivere nos taedeat. Nam instanti tempore subito et insperate in nos irruentes, nosque juxta praeceptum Domini, qui ait: « Si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam (Matth. X, 23), » fugiendo propter cladem populi, declinantes nos comprehendere non valuerunt, sed omnia nostra depopulati sunt, in tantum enim nostra vastaverunt, ut nec libros, nec vestimenta ecclesiastica, aliaque ornamenta, nec reliqua utensilia nobis dimitterent. Libros vero nostros usque ad minimum incendentes, nec iota unum relinquentes propter veritatis fidem Nicaenam synodum, qua clerus et populus imbuebatur, et maxime jam imbuti erant in contumeliam nostram, et omnium Christianorum incenderunt. Quapropter precamur, Pater beatissime, quia non dubitamus apud vos plenaria esse Nicaeni concilii exemplaria, ut nobis illa quae sanctae recordationis praedecessoris vestri Sylvestri fuerunt sub tuta mittatis stipulatione. Nam quando praedictae synodo cum beatae memoriae Alexandro, digno Deo, pontifice nostro, id est, Alexandrinae magnae civitatis episcopo, in diaconatus interfuimus officio sub nostrae poenitentiae testimonio per beatos viros Victorem, Vincentium presbyteros apostolicae sedis apocrisarios, missa sunt praedicto papae Sylvestro cum astipulatione subnexa capitula septuaginta. Sane precantibus nobis octoginta in memorata capitula tractata sunt synodo, scilicet quadraginta, a Graecis Graeca lingua edita, et quadraginta a Latinis similiter Latina edita lingua; sed visum est trecentis decem et octo Patribus in praedicto sancto Spiritu repletis concilio congregatis, et maxime jam dicto Alexandro, et apostolicae sedis apocrisariis, ut decem capitula adunarentur, aliis atque congruis in locis insererentur, et ad formam sexaginta discipulorum vel totius orbis terrae linguarum, sexaginta tanti et tam excellentis concilii fierent capitula, quae omnem Christianorum informarent orbem et omnes sub sacerdotali et Christiano nomine degentes, una fides et una sacerdotalis atque clericalis regeret norma, nec quisquam a suo dissideret capite. Nunc ergo ut praedictum est inimici sanctae Dei Ecclesiae, et maxime Ariani a quibus quotidie expugnamur, conterimur et opprimimur praefata septuaginta Nicaeni concilii capitula quae de praefata synodo jam facta jubente Domino meo Alexandro, decreto omnium episcoporum attuli, quae etiam coram omnibus recitavi atque transcripsi, sunt igne combusta, optamus ut a vestrae sanctae sedis Ecclesiae auctoritate quae est mater et caput omnium Ecclesiarum ea ad correptionem et recreationem fidelium orthodoxorum percipere per praesentes legatos mereamur. Vere novimus apostolatus vestri cor gratia sancti Spiritus in tantum esse accensum, ut omnibus oppressis succurratis, quanto magis nobis qui, licet exigui ordinis, tamen vestri sumus vobisque obedientes cum omnibus nobis commissis, et sumus, et esse semper volumus. Ideo decet et oportet vos nobis haec quae rogamus, et alia quae necessaria juxta sapientiam quam vobis praestitit altissimus esse cognoveritis absque tarditate praestare, ut tantae miseriae squalores a fidelium mentibus detergantur, et quasi vulnus corpori infixum aditu tantae miseriae obsecrato salutari curetur antidoto, ut divino freti juvamine, vestraque auctoritate atque auxilio roborati adversantium tergiversationes evadere valeamus, atque inconfuso vultu non fraude cujusquam perculsi assistere aeterno judici mereamur, et vocem audire Christi: « Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23). » Et subscriptio: Orantem pro nobis sanctum apostolatum vestrum longaevis Dominus conservet temporibus.
Rescriptio Marci papae, de missione capitulorum Nicaeni concilii Athanasio et omnibus Aegyptiorum episcopis. Dominis venerabilibus fratribus ATHANASIO et universis Aegyptiorum episcopis, MARCUS sanctae Romanae et apostolicae sedis, universalis Ecclesiae episcopus.
Doleo, fratres, et nimium contristor super afflictione vestra, sed oppido consolor, quod vento agitata non estis arundo, sed recti in fide inter omnes procellarum et turbinum colluctationes incessanter perduratis. Lectis ergo fraternitatis vestrae litteris vigorem constantiae vestrae quem olim noveramus, agnovimus congratulantes vobis, quod ad custodiendum gregem pastoralem curam vigilanter insequimini, ne lupi, qui sub specie ovium subintrarunt, bestiali saevitia supplices quasque dilacerent, qui non ad hoc subintrarunt, ut aliqua correctione proficiant seu ut ea quae sunt sana, corrumpant. Quapropter moneo et hortor dilectionem vestram, ut bonum quod incoepistis adminiculante divina gratia usque in finem perducere satagatis veritatis voce monente: « Beatus qui perseveraverit usque in finem (Matth. XXIV, 13); » unde enim beata perseverantia nisi de virtute patientiae? Nam juxta Apostolum omnes qui voluerint pie vivere, in Christo persecutionem patientur, quae non in eo tamen computanda est, quod contra Christianam pietatem, aut ferro, aut ignibus agitur, aut quibuscunque suppliciis cum persecutionum saevitiam suppleant, sed dissimilitudines morum et contumaciae inobedientium, et malignarum tela linguarum, quibusque conflictationibus communia semper membra pulsantur, a nulla piorum portio conflictatione sit libera. Ita ut periculis nec otio careant, nec labore, nam haec et omnia incrementa probabilium studiorum, et in eis usque in finem perseverantia atque bonae 151 voluntatis incrementa ad Christi gratiam semper sunt referenda, ut in omnibus quae agimus Deus omni perfecte laudetur tempore. De capitulorum namque verorum Nicaeni concilii, quibus nos interfuisse litteris vestrae fraternitatis significatis a nostris qui una vobiscum interfuerunt diligentioribus requisivimus collocutionibus, qui ita ut vestrae testatae sunt litterae omnem nobis ordinem exposuerunt, et vestram epistolam per omnia veram esse testificati sunt non ut nos aliquid sinistrum vestra ex parte arbitraremur, sed ut nos et vos illosque absque ulla in posterum titubatione unum sentire optaremus, et sancta Romana Ecclesia quae semper immaculata mansit, et Domino praevidente, et beato Petro apostolo opem ferente in futuro manebit, sine ulla haereticorum insultatione firma et immobilis omni tempore persisteret. His ita peractis diligenter requirentes in sancto nostrae et apostolicae sedis scrinio eadem quae sanctae recordationis praedecessori meo Silvestro sunt directa septuaginta (sicut significastis) capitula illaesa invenimus. Ipsa enim vobis propter auctoritatem, et subscriptionem tantorum Patrum, et ejus magni concilii minime misimus, sed per eadem coram apocrisiariis vestris alia similia, eumdem numerum eademque verba, et ipsam subscriptionem continentia vobis rescribere, et sub certa stipulatione et confirmatione mittere curavimus. Et quis est qui fratribus suis talia negare audeat? Nam non negligenda nobis haec per sancti Spiritus gratiam Dominus docuit, sed fideliter exercenda et fratribus contradenda et docenda distribuit. Haec apostolorum viva traditio, haec est vera charitas quae praedicanda est, et praecipue diligenda ac fovenda, atque fiducialiter ab omnibus tenenda, haec sancta et apostolica mater omnium Ecclesiarum Christi Ecclesia quae per omnipotentis Dei gratiam a tramite apostolicae traditionis nunquam errasse probatur, nec haereticorum novitatibus depravanda succubuit, sed ut in exordio normam fidei Christianae percepit ab auctoribus suis apostolorum Christi principibus illibata finetenus manet, secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem, qui discipulorum suorum principi in suis fatus est Evangeliis: « Simon, inquiens: Ecce Satan expetivit ut cribraret vos sicut qui cribrat triticum, ego autem pro te rogavi ut non deficiat fides tua, et tu aliquando confirma fratres tuos (Luc. XXII, 31). » Consideret itaque vestra excellens prudentia quam bonum sit supersistere in dispensatione vobis credita, et in fide recta, atque haereticis et aemulis Christi repugnare, et nunquam a veritatis tramite declinare, quoniam Dominus et Salvator omnium cujus fide est, qui pro nobis mori non dubitavit, et proprio nos suo redemit sanguine; qui fidem beati Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit quod apostolicos pontifices meae exiguitatis praedecessores confidenter fecisse semper cunctis est cognitum, quorum et pusillitas mea, licet impar sit et infirma, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio, pedissequa cupit existere. Vae enim erit nobis qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Salvatoris nostri Jesu Christi, quam apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus; vae erit nobis si silentio veritatem oppresserimus qui erogare nummulariis jubemur, id est Christianos populos imbuere et docere, quid in ipsius Christi futuro dicturi sumus examine, si sermonis ejus veritatem confundimur praedicare? Quid erit de nobis cum de commissis nobis animabus, et de officio suscepto rationem justus judex Christus Deus noster districtam exegerit. Ideo, fratres, hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut quae debetis et potestis sollicitudine vigiletis ad investigandos haereticos et inimicos sanctae Dei Ecclesiae, et a suis mentibus ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua potestis pro viribus exstirpetis, quoniam ut habebit a Deo digne remunerationis praemium qui diligentius quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat, fuerit exsecutus, ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare quicunque plebem suam contra sacrilegae praesuasionis auctores noluerit custodire. Data XX Kalendas Novembris, Nepotiano et Secundo viris clarissimis consulibus.