IV | VI |
EPISTOLA CLEMENTIS PAPAE AD IACOBUM FRATREM DOMINI De sacratis vestibus et vasis
(0037) (0037D) CLEMENS Romanae Ecclesiae praesul, IACOBO Hierosolymorum episcopo. (0037)
Quoniam sicut a beato Petro apostolo accepimus omnium apostolorum patre, qui claves regni coelestis accepit, qualiter tenere debemus, de sacramentis quae geruntur in sanctis te ex ordine nos decet instruere.
Tribus enim gradibus commissa sunt sacramenta divinorum secretorum, id est, presbytero, diacono, et ministro, qui cum timore, et tremore clericorum, reliquias corporis Dominici debent custodire fragmentorum, ne qua putredo in sacrario inveniatur, ut cum negligenter agitur portioni corporis Domini, gravis inferatur iniuria. Communio enim corporis Domini nostri Iesu Christi, si negligenter erogetur, et presbyter minora non curet admonere officia, (0038D) gravi anathemate digna humiliationis plaga feriatur Certe tanta in altario holocausta offerantur, quanta populo sufficere debeant. Quod si remanserint, in crastino non reserventur, sed cum timore et tremore clericorum, et diligentia consumantur. Qui autem residua corporis Domini quae in sacrario relicta sunt consumunt, non statim ad communes accipiendos cibos conveniant, ne putent sanctae portioni commiscere cibum qui per aqualiculos digestus in secessum funditur. Si ergo mane Dominica portio editur, usque ad sextam ieiunent ministri qui eam consumpserint. Et si tertia vel quarta hora acceperint, ieiunent usque ad vesperam. Sic, secreta sanctificatione, aeterna custodienda sunt sacramenta.
De vasis sane sacris ita gerendum est: altaris (0039A) palla, cathedra, candelabrum et velum, si fuerint vetustate consumpta, incendio dentur, quoniam non licet ea quae in sanctuario fuerint, male tractare, sed incendio universa tradantur. Cineres quoque eorum in baptisterio inferantur, ubi nullus transitum habeat, aut in pariete, aut in fossis pavimentorum iactentur, ne introeuntium pedibus inquinentur. Nemo per ignorantiam clericus palla mortuum credat obvolvendum, aut diaconus scapulas operire velit, quae fuit in altari, aut certe quae data est in mensam Domini. Qui haec fecerit vel leviter quasi nihil, et negligenter habuerit divina mysteria, diaconus triennio sexque mensibus a Dominico alienus erit altari, gravi percussus anathemate. Quod si clericum presbyter non commonuerit, decem annis et quinque (0039B) mensibus excommunicatus sit, propter quod de Dominicis sacramentis subiecta sibi non commonuerit ministeria, et postea cum grandi et gravi humilitate matri reconcilietur Ecclesiae. Pallas vero et vela quae in sanctuarii sordidata fuerint ministerio, diaconi cum humilibus ministris iuxta sacrarium lavent, non eiicientes foras a sacrario velamina Dominicae mensae, ne forte pulvis Dominici corporis male decidat a sindone foris abluto, et erit hoc operanti peccatum, idcirco intra sacrarium ministris praecipimus haec sancta cum diligentia custodire. Sane pelvis nova comparetur, et praeter haec nihil aliud tangat. Sed non ipsa pelvis ullis apponatur lavandis, nisi quae ad Dominici altaris cultum pertinent, pallae altaris solae in ea laventur, (0039C) et in alia vela ianuarum.
De velis autem ianuarum cura sit ostiariis ex admonitione maiorum, ne quis negligens, aut ignarus ad velum ianuae domus Domini manus incondite tergat, sed statim coercitus discat omnis homo quia velum atrii domus Domini sanctum est.
Praecipimus etiam, ne unquam extero clerico sive laico de fragmentis oblationum Domini ponatur ad mensam. Unde scis tu qui passim sacrarii panes indignis impendis, unde nosti si a mulieribus mundi sunt? Unde et David ab Abimelech sacerdote interrogatus cum panes sibi ad comedendum posceret, si mundus esset a muliere, cum se mundum ante triduum profiteretur, panes propositionis manducavit.
(0039D) Ad Dominica autem mysteria tales eligantur qui ante ordinationem coniuges suas non noverint. Quod si post ordinationem ministro contigerit proprium invadere cubile uxoris, sacrarii non intret limina, nec sacrificii potitor fiat, nec altare contingat, nec ab offerentibus holocausti oblationem suscipiat, nec ad Dominici corporis portionem accedat, sed aquam sacerdotibus porrigat ad manus, sed ostia forinsecus claudat, minora gerat officia, urceum sive calicem ad altare non sufferat.
Si forte quispiam presbyter sive diaconus sacrarii sindonem vel velum subtracta vendiderit, Iudae similis aestimabitur Iscariothis; qui propter cupiditatem (0040A) fecerit hoc opus, noverit se supradicti Iudae suscepturum poenam.
Clericus vero solus ad feminae tabernaculum non accedat, nec properet sine maioris natu principis iussione. Nec presbyter solus cum sola adiungatur, sed duobus adductis testibus, visitet infirmam, nec solus cum sola femina fabulas misceat, nec archidiaconus aut diaconus sub praetextu humilitatis officii frequentet domicilia matronarum, aut forte per clericos aut domesticos eius matronae mandent secreti aliquid. Si cognitum fuerit, et ille deponatur, et illa a liminibus arceatur ecclesiae. Sed si forte aliqua intercessio fuerit, episcopo suggeratur. Et si talis est ad quam debeat ire pio interventu ipse pergat. Sin autem de latere suo dirigat, cum duobus aut tribus (0040B) qui hoc scire debeant. Sane ad visitandam mulierem infirmam nullus clericus ingrediatur, nisi cum duobus aut tribus. Nemo tamen cum extranea habitet femina, nisi proxima aut soror fuerit. Et hoc cum magna sollicitudine fiat. Non ignoramus malitias Satanae. Universa haec cum mansuetudine ecclesiastica complenda sunt ministeria. Negotium enim Dei non decet negligenter expleri.
Iterum atque iterum de fragmentis Dominici corporis demandamus, calicem vero ad proferendum sanguinem Domini praeparatum, cum tota munditia ministerii, minister praeparet, ne non bene lotus calix diacono peccatum fiat offerenti, ita cum omni honestate cuncta, quam supra exposuimus, oportet impleri. Tales ad ministerium eligantur clerici, qui (0040C) digne possint Dominica sacrata tractare. Melius est enim sacerdoti paucos habere ministros qui possint digne opus Dei exercere, quam multos inutiles qui onus grave ordinatori adducant.
A principio epistolae usque ad locum hunc de sacramentis delegavi bene intuendis, ubi non murium stercora inter fragmenta Dominicae portionis appareant, neque putrida per negligentiam remaneant clericorum, et convenientes qui accipere sibi medicinam desiderant, putrida cum viderint, magis cum ridiculo et fastidio videantur accipere, et in peccatum magis decidant per negligentiam clericorum. Quapropter nemo clericorum ultra haec dissimulet, aut negligere ullatenus audeat, sed libenter quae iussa sunt expleat, et sacrata divina nequaquam negligenter (0040D) contractet. Ideoque tam iuvenes quam senes de his, et de omni conversatione sua, et conversione et poenitentia valde esse sollicitos oportet, satisque agere, ut haec condigne agant, et de reliquo ornent tam clerici quam saeculares animas suas ornamentis dignissimis, dogmatibus scilicet veritatis, decore pudicitiae, splendore iustitiae, candore pietatis, aliisque omnibus quibus compositam decet esse rationabilem mentem. Tum praeterea declinare a consortiis inhonestis et infidelibus, et societates habere fidelium, atque illos frequentare conventus in quibus de pudicitia, de iustitia, de pietate tractatur. Orare spe Deum ex toto corde, et ab ipso petere quae decet, ipsi gratias agere, veram poenitudinem (0041A) gerere praeteritorum gestorum, aliquantulum etiam, si possibile est, per misericordias pauperum iuvare poenitentiam. Per haec enim facilior venia dabitur, et indulgenti citius indulgebitur. Quod si provectioris aetatis sit is qui ad poenitentiam venit, eo magis gratias agere debet Deo. Quod postquam finis est, omnis impetus concupiscentiae carnalis, scientia veritatis accepta, nulla ei imminet pugna certaminis, per quam insurgentes adversus animam reprimat corporis voluntates. Superest ergo ei in agnitione veritatis, et misericordiae operibus exerceri, ut afferat fructus dignos poenitentiae. Nec putet quia in temporis longitudine documentum conversionis ostenditur, et non in devotionis ac propositi firmitate, Deo enim manifeste sunt mentes, quia non (0041B) temporum rationem colligit, sed animorum, ipse enim probat si quis agnita veritatis praedicatione non distulit, neque tempus negligendo consumpsit, sed statim et, si dici potest, eodem momento praeterita perhorrescens futurorum desiderium cepit, et in amorem regni coelestis exarsit. Propter quod nemo vestrum ultra dissimulet, nec retro respiciat, sed ad Evangelium regni Dei libenter accedat. Non dicat pauper quia, cum dives factus fuero, tunc convertar. Non requirit a te Deus pecuniam, sed animam misericordem et piam mentem. Neque dives conversionem suam differat, pro sollicitudine saeculari, dum cogitat quomodo dispenset abundantiam frugum. Neque dicat intra semetipsum, Quid faciam? ubi recondam fructus meos? Neque dicat animae (0041C) suae. « Habes multa bona reposita in annos multos, epulare et laetare. Nam dicetur ei. Stulte, hac nocte auferetur abs te anima tua, et quae parasti, cuius erunt? (Luc. XII, 19 et 20) » Itaque festinet ad poenitentiam omnis aetas, omnis sexus, omnisque conditio, ut vitam consequatur aeternam, iuvenes quidem in eo grati sint, quod in ipso impetu desideriorum, cervices suas iugo subiiciunt disciplinae. Senes et ipsi laudabiles multi temporis consuetudinem in qua male praeventi sunt pro Dei amore commutent. Nemo ergo differat, nemo cunctetur. Quae enim causa cunctandi est ad bene agendum? Animus sibi male conscius dum videtur sibi nullam poenam pati, credit quia non iudicet Dominus, cum abuti patientia Dei et non intelligere parcentis benignitatem iam sit magna (0041D) damnatio. Unde scriptum est: « Maledictus omnis qui opus Domini negligenter agit (Ier. XLVIII, 10). » Quapropter pastoralis ordinis est infatigabiliter revocare quidquid ad correctionem populorum, imo magis filiorum spiritualium (quantum est fas intelligere) cognoverit pertinere, et non (quod absit) cum suo periculo alienae spei per solam negligentiam facere detrimentum, sed quod ad generalis salutis spectat compendium, salubri necesse est providere tractatu.
Homini religioso parum esse debet inimicitias aliorum non exercere, vel non augere male loquendo, nisi eas etiam exstinguere bene loquendo studuerit. Ecce oris nostri buccina ad aures hominum (0042A) personamus, neque se deinceps excusabit non monitum, qui quidquid sequi debeat, tam verbis quam litteris, edocetur.
Qualis autem condemnatio, et qualis imminet maledictio his qui in patres peccant, divina nos docet Scriptura. Si enim Cham filius Noe, cum vidisset nudum suum patrem, quoniam non cooperuit patris corporalis nuditatem, sed egressus nuntiavit eam fratribus, et illi vestimento eum cooperuerunt, ipse quidem Cham, et illi qui ex eo nati sunt sub maledicto facti sunt, qui autem cooperuerunt magnam benedictionem meruerunt: multo magis isti maiore et ampliore condemnatione digni sunt, qui patribus obviare, aut contra eos insurgere nituntur, aut iniuriam vel contumeliam eis inferre moliuntur, quoniam (0042B) qui eis resistit et Deo resistit, et qui eis iniuriam vel contumeliam facit, Deo, cuius legatione funguntur facit. Expavit coelum super hoc et horruit amplius vehementer, dicit Dominus. O intolerabilem malignitatem, o linguam loquentem iniquitatem contra Deum, et mentem in altitudinem cornu extollentem! Et iterum: Impone, homo, tuae linguae ostium et seram. Cessa in altitudinem cornu extollens et loquens adversus Dominum iniquitatem et proximum tuum, quousque insultas patienti Christo et fratribus?
Haec nos familiarius docebat, et haec nobis publicitus praedictus magister, et instructor atque ordinator noster princeps apostolorum Petrus in Ecclesia praedicabat, exemplum dans ut nos similiter faciamus. (0042C) Humiliamini (inquit) in conspectu Domini, et exaltabit vos. Nolite detrahere alterutrum quoniam qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi, et iudicat legem. Qui autem iudicat legem non est factor legis, sed iudex, unus est enim legislator et iudex, qui potest perdere et liberare. « Tu autem qui es qui iudicas proximum? (Iac. IV, 10 et seq. ) » Non oportet, non praecepit nos iudicare invicem, sed magis auxilium ferre: vae erit (inquit) his qui fratres tribulant, et eis qui eos persequuntur, vos autem quanto amplius tribulamini, tanto purgatiores atque beatiores efficiemini, si tamen ipsa tribulatio patienter fuerit supportata, quod etiam ipse nos Dominus docuit. « Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. » Et item: « Beati eritis cum (0042D) vos oderint homines, » et « persecuti vos fuerint, et eiecerint nomen vestrum tanquam malum. Gaudete in illa die, et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelo (Matth. V, 10), » unde et ipse ait: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis, et proximum tuum sicut teipsum (Marc. XII, 30, 31). » Non enim, inquit, recte diligit Deum qui fratrem insequitur, nec diligit proximum qui ei detrahit, vel qui illum accusat, quia quod sibi quis fieri non vult, hoc alteri nullatenus facere debet. Discite, inquit, filii mei, sapientiam et tenetote fidem rectam, et amplectimini charitatem, ut non excidatis; data est enim vobis a Domino potestas, et virtus ab Altissimo, (0043A) qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur vestras. Qui autem custodierint iustitiam, iuste iudicabuntur, et qui crediderint iusta iuste invenient quid respondeant. Semper cavetote quae praecepit, ne aliquando peccato consentiamus, et praetermittamus praecepta Dei nostri.
Ecclesias per congrua et utilia facite loca, quae divinis precibus sacrare oportet, et in singulis sacerdotes divinis orationibus Deo dicatos poni. Quos ab omnibus venerari oportet, et non a quoquam gravari. Semper vitate mala, et pro animabus vestris ne confundamini dicere verum. Mendacia fugite, et veritatem corde proferte, quoniam multos iam supplantavit suspicio. Charitatem semper diligite, et fratres adiuvate. Erunt enim quasi non sint, (0043B) et peribunt viri qui contradicunt vobis; unde et Dominus ait: « Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit, et qui spernit me, spernit eum qui me misit (Luc. X, 16). » Et item: « Qui enim non est adversum vos pro vobis est. Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo (quia Christi estis), amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Et qui scandalizaverit unum ex pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur. Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam, bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ingredi in gehennam ignis, inexstinguibilem, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur; et si pes tuus scandalizat (0043C) te, amputa eum. Bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem (0044A) mitti in gehennam ignis inexstinguibilis, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur. Quod si oculus tuus scandalizat te, eiice eum. Bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur. Omnis enim igne salietur et omnis victima salietur, bonum est sal, quod si sal insulsum fuerit, in quo illud salietis? habete sal in vobis et pacem habete inter vos (Marc. IX, 39 et seq.), » quia quisquis vestrum recte docuerit et iuste vixerit, habebit gloriam. Qui autem secus egerit indubitanter poenam sustinebit, ideo bona agere vos semper oportet, ut bravium aeternae vitae percipiatis, his ergo bene parete sententiis, ne quis haec praecepta minime (0044B) credat implenda, et iudicio Domini aeterni ignis tormenta sustineat, qui ecclesiastici operis sacra neglexerit.
Haec igitur, frater Iacobe, de ore sancti Petri iubentis audivi. Si quis praecepta haec non integra custodierit, sit anathema usque ad adventum Domini nostri Iesu Christi. Haec praecepta a sancto Petro apostolo accepi, et tibi, frater charissime, insinuare curavi, ut servare omnia praecipias sine macula. Si quis vero audierit te, utilis erit minister Iesu Christi; qui autem non audierit te, imo loquentem Dominum per te, ipse sibi damnationem accipiet. Omnipotens Deus, charissime, sua te protectione custodiat, atque ad coelestis remunerationem patriae multiplici animarum fructu perducat. Deus te iterum (0044C) iterumque incolumem custodiat, reverendissime frater. Amen.