Jump to content

Collectio decretalium/VI

Checked
E Wikisource
 V VII 

EPISTOLA TERTIA SANCTI CLEMENTIS PAPAE De officio sacerdotii et clericorum.

CLEMENS urbis Romae episcopus, omnibus coepiscopis, presbyteris, diaconibus, ac reliquis clericis, et cunctis principibus, majoribus, minoribusque omnibus generaliter fidelibus benedictio, claritas, et gloria, in gratia Dei quae data est nobis in Christo Jesu Domino nostro.

Urget nos, fratres, multus amor vester, et religiosa vestra devotio, quia debitores sumus ut quaedam vobis scribamus; vobis ergo, qui sacerdotio Domini fruimini, et in specula estis positi plus scire oportet ut subditos vobis populos pleniter docere possitis, eisque ad regna coelorum ducatum praebere, Deo annuente, valeatis. Unde et ipsa per se Veritas ait: « Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis (Luc. VIII, 10), » et reliqua. Propter quod consilium do unicuique vestrum constanter docere verba divina, et discentibus libenter accommodare aurem verbo Dei. Vestrum enim, quia legatione Domini fungimini, est docere populos, eorum vero est vobis obedire ut Deo. Si autem vobis episcopis non obedierint omnes presbyteri, diaconi, ac subdiaconi, et reliqui clerici cuncti omnesque principes, tam majoris quam inferioris ordinis, atque reliqui populi, tribus et linguae non obtemperaverint, non solum infames, sed et extorres a regno Domini et consortio fidelium a liminibus sanctae Dei Ecclesiae alieni erunt. Nam vestrum est eos instruere, eorum est vobis obedire, ut Domino cujus legatione fungimini, dicente Domino: « Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit, et qui vos recipit, me recipit, et qui me recipit, recipit eum qui me misit (Matth. X, 40), » nihil enim injustius vel inhonestius est quam filios patribus rebelles, aut clericos vel laicos doctoribus seu discipulos magistris inobedientes vel protervos existere. Novimus enim primum hominem per inobedientiam cecidisse, idcirco omnes hoc vitium summopere cavere monemus. Et quia Dominus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam Dominus (Jac. IV, 6), mittens vos vice sua in loco apostolorum ad praedicandum, praecepit vobis docere, omnesque vobis fideliter obedientes existere, quoniam nec aliter terra pariet fructus suos, nisi culta receperit semen et irrigata germinaverit et pariat quae est paritura. Sic omnis homo qui libenter non recipit verbum Dei, illudque in corde suo germinare non sinit, ac minime crediderit doctoribus et episcopis suis, non benevolus sed rebellis atque inobediens exstiterit, fructum non germinabit, nec pariet, sed similis est arbori illi de qua Dominus ait: « Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. III, 19). » Primus enim pontifex, Aaron, chrismate compositionis perunctus, princeps populi fuit, et tanquam rex primitias et tributum per capita accepit a populo, et judicandi populos sorte suscepta de mundis immundisque judicabat. Sed si alius ex ipso unguento perunctus est, virtute inde concepta, etiam ipse rex, aut propheta aut pontifex fiebat. Quod si temporalis gratia ab hominibus composita tantum potuit, intelligite jam quantum sit illud unguentum quod a Domino de virgulto vitae prolatum est, cum hoc quod ab hominibus factum est tam eximias inter homines conferat dignitates. Quid enim in praesenti saeculo propheta gloriosius, pontifice clarius, rege sublimius? Omnis enim pontifex sacro chrismate perunctus, et in civitate constitutus, Scripturis sacris conditus, charus et pretiosus hominibus oppido esse debet. Quem quasi Christi locum tenentem honorare omnes debent, eique servire, et obedientes ad salutem suam fideliter existere, scientes, quod sive honor, sive injuria quae ei defertur, in Christum redundat, et a Christo in Dominum; audire ergo eum attentius oportet, et ab ipso suscipere doctrinam fidei, monita autem vitae a Patribus inquirere. A diaconibus vero ordinem disciplinae, propter quod deprecor vos conservos et adjutores meos, ut discatis attentius animarum curam gerere, et pro omnibus stare, maxime tamen pro his qui in cultu divino laborant. Ecclesiarum omnium curam habetote, servisque eorum adjutorium praebete, viduarum religiosam curam gerite, pupillos enixius liberate, pauperibus misericordiam facite, juvenes pudicitiam docete. Et (ut breviter totum dicam) alterutrum vos, in quibus res poposcerit, sustentate. Deum colite qui creavit coelum et terram, et Christo credite; invicem vos diligite et misericordes estote in omnes. Non verbo solo, sed opere et rebus replete charitatem. Agite pro viribus, conservi dilectissimi, quia bonum est ut unusquisque vestrum secundum quod potest prosit accedentibus ad fidem religionis nostrae. Et ideo non vos pigeat secundum sapientiam quae nobis per Dei providentiam collata est instruere ignaros et docere. Desiderium ergo habere omnes erga doctorem veritatis eumque ut oculos suos amare oportet, quia et ipsum populum sibi commissum ceu proprios filios amare, et docere eum decet, hoc enim a Patre coelesti donatum est, sed salus in eo est ut voluntatem ejus cujus amorem et desiderium, Deo largiente, conceperint, faciant. Si quis ergo fidelis voluerit existere et desiderat baptizari, exutus prioribus malis de reliquo pro bonis actibus haeres bonorum coelestium ex gestis propriis fiet. Accedat autem qui vult ad sacerdotem suum, et ipsi det nomen suum atque ab eo audiat mysteria regni coelorum, jejuniis frequentibus operam impendat, ac semetipsum in omnibus probet ut tribus mensibus jam consummando in die festo possit baptizari. Baptizetur autem unusquisque in aquis perennibus, nomine trinae beatitudinis invocato super se, perunctus primo oleo per orationem sanctificato, ut ita demum per hoc consecratus possit percipere locum cum sanctis. Nullus enim propter opprobrium senectutis aut juventutis vel nobilitatem generis a parvulis et minus eruditis, si quid forte enim utilitatis aut salutis, inquirere negligat. Qui enim rebelliter vivit, et discere atque agere bona recusat, magis diaboli quam Christi membrum esse ostenditur, et potius infidelis quam fidelis monstratur. Quomodo ergo non omnibus hoc amabile est cunctisque exoptatum, aut quae ignorat discat, et quae didicerit doceat? Certissimum namque est quod neque amicitia, neque propinquitas generis, neque regni sublimitas, homini debet esse pretiosior veritate, quia nihil est pretiosius anima. Dominus autem creator omnium ex initio ad imaginem suam hominem fecit, eique dominationem terrae, marisque et aeris ipsius dedit, veritatemque inquirere praecepit, sicut et verus nobis Propheta enarravit et ipsa rerum ratio docet. Solus enim homo rationalis est, et consequens est, ut ratio irrationabilibus dominetur. Hic enim ab initio cum adhuc justus esset cunctis vitiis, et omni fragilitate superior erat, ubi autem peccavit et factus est servus peccati, simul et fragilitati efficitur debitor obnoxius. Quod idcirco scriptum est ut sciant homines quia sicut ex impietate passibiles facti sunt, ita per pietatem possunt esse impassibiles, et non solum impassibiles, verum et parva in Deum fide aliorum passiones curantes, ita enim verus ipse Propheta promisit, dicens: « Amen, amen dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc et transibit (Matth. XVII, 19), » hujus vocis etiam vos ipsi documenta cepistis, et jam facta quaedam per magistros nostros, ipsos videlicet apostolos, non ignoratis, quia astantibus nobis eorum meritis daemones cum passionibus quas hominibus invexerant transierunt, et fugati sunt.

Quia ergo alii quidem homines patiuntur, alii patientes sanant, causa sine dubio vel patiendi vel curandi noscenda est. Quae non alia esse quam patientibus quidem infidelitatis, curantibus vero fidei demonstratur; infidelitas enim, dum non credit futurum Domini judicium, peccandi licentiam praebet, peccatum vero hominem passionibus obnoxium facit. Fides autem futurum Dei judicium esse credens, continet homines a peccato. Non peccantes vero non solum liberi sunt a daemonibus et passionibus, verum et aliorum daemones et passiones fugare possunt. Ex his ergo omnibus colligitur quod origo totius mali ab ignorantia descendat, et ipsa sit omnium malorum mater, quae incuria quaedam et ignavia gignitur. Negligentia vero alitur et augetur atque in sensibus hominum radicatur, dum amatur: quam si quis forte doceat effugandam, velut antiquis et haereditariis sedibus moleste et indignanter avellitur. Et ideo paululum laborandum nobis est, ut indignantes ignorantiae praesumptiones scientiae ratione resecemus in his praecipue qui in aliquibus minus rectis opinionibus praeventi sunt, per quas quasi sub specie alicujus scientiae ignorantia in his vehementius radicata est. Nihil enim est gravius quam si id quod ignorat quis, scire se credat et defendat verum esse quod falsum est, quod tale est, quale si quis ebrius sobrium se putet, et agat quidam cuncta ut ebrius, sobrium se tamen et ipse putet, et dici a caeteris velit: ita sunt ergo et hi ignorantes quod verum est, speciem tamen alicujus scientiae tenent et mala quasi bona gerunt atque ad perniciem quasi ad salutem festinant, propter quod ante omnia properandum est ad agnitionem veritatis, ut possimus quasi lumine nobis inde accenso errorum tenebras depellere.

Grande enim malum est, ut diximus, ignorantia, sed quia substantiam non habet facile ab his qui studiosi sunt effugatur. Non enim aliud est ignorantia, nisi non cognovisse quod expedit, ubi autem cognoveris perit ignorantia, quaeri ergo in agone debet veritatis agnitio, quam nemo alius assignare potest nisi verus Propheta. Haec enim via est vitam volentibus ingredi, et summum iter bonorum operum pergentibus ad civitatem salutis. Si quis sane audiens sermonem veri Prophetae velit recipere aut nolit et amplecti onus ejus, id est mandata vitae habet in sua potestate, liberi enim sumus arbitrii. Nam si hoc esset ut audientes ea, jam non haberent in potestate aliud facere quam audierant; vis erat quaedam naturae per quam liberum non est ad aliam migrare sententiam, aut si rursus ex audientibus nullo omnino reciperet, et hoc naturae vis erat, quae aliquid unum cogeret fieri, et alteri parti non daret locum, nunc autem quia liberum est animo in quam velit partem declinare judicium suum, et quam probaverit eligere viam, constat evidenter inesse hominibus arbitrii libertatem, igitur priusquam audiat quis quod ei expedit, certum est quia ignoret, et ignorans vult, et desiderat quod non expedit agere, propter quod pro hoc non judicatur. Cum vero audierit causas erroris sui et rationem veritatis acceperit, tunc 10 si permanserit in his erroribus quibus dudum fuerat praeventus, recte jam vocabitur ad judicium daturus poenas, quia vitae hujus spatium quod ad bene vivendum accipit, in ludibriis consumpserit errorum. Qui vero audiens haec libenter accepit, et gratulanter bonorum sibi doctrinam fuisse delatam requirat intentius et discere non desinat usquequo cognoscat, si est vere aliud saeculum in quo bonis praemia praeparata sint, et cum certus de hoc fuerit, gratias agat Deo. Quod si veritatis lumen ostenderit de caetero dirigat actus suos in omnibus operibus bonis, quorum sibi in futuro mercedem certus est praeparatam demirans per omnia, et stupens caeterorum hominum errores, et quod ante oculos positam veritatem nemo videbat. Ipse tantum gaudens super divitiis sapientiae quas invenit satiabiliter his perfruatur, et exercitio bonorum operum delectetur, festinans ad saeculum futurum mundo corde et pura conscientia pervenire, et etiam videre Deum Regem omnium possit. His autem omnibus carere nos, et fraudari sola facit ignorantia. Dum enim ignorant homines quantum boni habeat scientia, ignorantiae malum de se non patiuntur excludi. Nesciunt enim quanta sit in horum permutatione diversitas, pariter quod consilium do unicuique discenti, libenter praebere aurem verbo Dei, et cum amore veritatis Domini audire quae dicimus, ut mens, optimo semine suscepto, per bonos actus laetos afferat fructus. Nam si me docente ea quae ad salutem pertinent, recipere quis abnuit, et animo pravis opinionibus occupato obsistere nititur, non ex vobis, sed ex semetipso habebit pereundi causam. Debet enim justo judicio examinare quae dicimus, et intelligere quia verba loquimur veritatis, ut cognitis his quae sunt ut sunt, in bonis actibus dirigens viam suam regni coelorum possit particeps inveniri, subjiciens sibi carnis desideria, et dominus eorum factus, ut ita demum etiam ipse fiat dominatoris omnium jucunda possessio. Nam qui permanet in malo et servus est mali, non potest effici portio boni, donec permanet in malo, quia ab initio, ut ante jam diximus, duo regna statuit Deus, et potestatem dedit unicuique hominum, ut illius regni fiat portio cui se ad obediendum ipse subjecerit. Et quia definitum est apud Dominum non posse unum hominem utriusque regni esse servum, omni studio date operam in boni regis aulam ac jura concurrere. Propter hoc denique verus propheta, cum esset praesens nobiscum et quosdam ex divitibus negligentes erga Domini cultum videret, hujus rei ita aperuit veritatem. « Nemo potest, inquit, duobus dominis servire, et non potestis Domino servire, et mammonae (Luc. XVI, 13), » mammona, patria eorum voce, divitias vocans.

Hic ergo verus Propheta est quia in Judaea nobis apparuit, ut audistis, qui stans publice sola jussione faciebat caecos videre, surdos audire, fugabat daemones, aegris sanitatem reddebat, et mortuis vitam, cumque nihil esset ei impossibile etiam cogitationes hominum praevidebat, quod nulli est possibile nisi soli Deo; hic annuntiabat regnum Dei, cui nos de omnibus quae dicebat tanquam vero Prophetae credimus, firmitatem fidei nostrae non solum ex verbis ejus, sed ex operibus assumentes, qui dicta legis quam ante multas generationes de poenitentia ejus exposuerant in ipso designantur, et imaginem gestorum Moysi, et ante ipsum patriarchae Jacob ipsius per omnia typum ferebant. Tempus quoque adventus ejus, hoc est ipsum in quo venerat praedictum ab his constat, et super omnia quod esset a gentibus exspectandus sacris litteris comprehensum est. Quae in eo pariter universa completa sunt. Quod autem Judaeorum propheta praedixit eum a gentibus exspectandum, supra modum in eo fidem veram firmat. Si enim dixisset a Judaeis exspectandum, non aliquid eximium prophetasse videretur, quod a contribuli populo et a propria gente speraretur is cujus adventus ad salutem mundi fuerat repromissus, videtur enim magis consequens ratio esse ut hoc fieret quam magnificentia prophetalis. Nunc autem cum prophetae dicant omnem illam spem quae de salute mundi repromittitur, et novitatem regni quae instruenda per Christum est, atque omnia quae de eo judicantur ad gentes esse transferenda, jam non secundum consequentiam rerum, sed incredibili quodam vaticinationis eventu, magnificentia prophetica confirmatur. Judaei namque ex initio affore aliquando hunc virum, per quem cuncta reparantur verissima traditione suscepererunt, et quotidie meditantes, ac perspicientes quando ejus fieret adventus, ubi adesse eum viderunt, et signa ac prodigia sicut de eo ascriptum fuerat adimplentem, invidia excaecati agnoscere nequiverunt praesentem, in cujus spe laetabantur absentes. Intellexerunt tantum sancti apostoli qui a Deo electi sunt, et nos qui post ab eis electi sumus. Hoc autem providentia Domini factum est, ut agnitio boni hujus etiam gentibus traderetur, et hi, qui nunquam de eo audierant, nec a prophetis didicerant, agnoscerent eum: illi vero qui quotidianis meditationibus evanuerant ignorarent. Ecce enim nunc per vos qui praesentes estis, et desideratis audire doctrinam fidei ejus, et agnoscere quis, et quomodo, et qualis sit ejus adventus, prophetica veritas adimpletur: hoc enim quod prophetae praedixerant quia a vobis quaerendus esset qui de eo nunquam audistis. Et ideo videntes in vobis ipsis prophetica dicta compleri, huic uni recte creditis, hunc recte exspectatis, de hoc recte inquiritis, ut non solum exspectetis eum, sed et haereditatem regni ejus credentes consequamini, secundum quod ipse dixit, quia unusquisque illius sit servus cui se ipse subjecerit. Propterea ergo vigilate et Dominum Deumque nostrum vobis conscribite Dominum, qui et coeli ac terrae Dominus est. Et ad ipsius vos imaginem ac similitudinem reformate, sicut ipse verus Propheta docet dicens: « Estote boni et misericordes sicut et Pater vester coelestis misericors est (Luc. VI, 36), qui oriri facit solem suum super bonos et malos et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). » Hunc ergo imitamini, et hunc timete, et, sicut mandatum datur hominibus, Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies. Infidelibus quidem dormit Dominus, et absens habetur his a quibus esse non creditur, et mandatis ejus non obediunt, atque ob illis videtur quasi dormire Dominus, quia pro peccatis suis non exaudiuntur.

Quapropter cunctis fidelibus, et summopere omnibus presbyteris, et diaconibus, ac reliquis clericis, attendendum est, ut nihil absque episcopi proprii licentia agant. Non utique missas sine ejus jussu quisque presbyterorum in sua parochia agat, non baptizet, nec quidquam absque ejus permissu faciat. Similiter et reliqui populi, majores scilicet ac minores, per ejus licentiam quidquid agendum est, agant, nec sine ejus permissu a sua parochia abscedant, vel in ea adventantes morari praesumant. Animae vero eorum ei creditae sunt. Ideo omnia ejus consilio agere debent, et eo inconsulto nihil. Quicunque enim obediunt episcopis suis, videntur quidem aliquid gratiae conferre Deo. Qui autem eis non odediunt, indubitanter rei et reprobi existunt. Porro ipsi a Deo donum summi muneris consequuntur, qui justitiae et praecepti ejus semitas incedentes, doctoribus suis (qui recte episcopi intelliguntur) libenter obediunt. De quibus et beatus Petrus instructor, et ordinator noster, et princeps apostolorum manifeste cunctos audientes instruebat, dicens: Videntur mihi qui loquuntur verba veritatis, et qui illuminant animas hominum similes esse radiis solis. Qui ut processerint et apparuerint mundo, celari ultra, aut occultari nullatenus possunt, dum non tam videntur ab hominibus quam videre omnibus praestant. Unde et bene ipsa per se Veritas ad veritatis praecones ait: « Vos estis lux mundi, et non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed supra candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V, 14). » Si quis ergo his obedierit, Deo, ut dictum est, magnum munus offert. Qui autem his restiterit, aut inobediens exstiterit, non his, sed Domino Salvatori nostro, cujus legatione funguntur, resistit, propter quod primum est omnium justitiam Dei regnumque ejus inquirere, et suis jussionibus obtemperare. Justitiam quidem, ut recte agere doceamus; Regnum vero, ut quae sit merces posita laboris et patientiae noverimus, in quo est bonis quidem aeternorum bonorum remuneratio, his autem qui contra voluntatem ejus egerunt: pro uniuscujusque gestis poenarum digna restitutio, hic ergo, hoc est, in praesenti vita positos, oportet nos agnoscere voluntatem Dei, ubi et agendi et sacrificandi est locus. Quoniam in aliis locis sacrificare et missas celebrare non licet, nisi in his in quibus episcopus proprius jusserit, aut ab episcopo regulariter ordinato tenente videlicet civitatem ubi consecratus fuerit. Aliter enim non sunt haec agenda, nec rite celebranda, docente nos Novo et Veteri Testamento. Haec apostoli a Domino acceperunt, et nobis tradiderunt, haec nos docemus, vobisque et omnibus absque reprehensione tenere et docere quibus agendum est mandamus, unaquaeque etenim res tempus suum habet et locum. Operum hic locus est, tempus vero meritorum est saeculum futurum. Ne ergo impediamur, ordinem locorum ac temporum permutantes, primo quae sit Dei justitia requiramus, et tanquam iter acturi abundanti viatico bonis operibus repleamur, quo possimus ad regnum Domini tanquam ad urbem maximam pervenire. Deus enim his qui recte sentiunt per ipsa opera mundi quae facit manifestus est, ipsius creaturae suae utens testimonio, et ideo cum de Deo dubitatio esse non debeat, de sola nunc ejus justitia requiramus et regno. Ideo persuadeo primum justitiam ejus esse requirendam, ut per hanc iter agentes, et in via veritatis positi verum prophetam invenire possimus, non velocitate pedum, sed bonorum operum velocitate currentes, ut ipso duce usi, nullum viae hujus patiamur errorem. Si enim ipsum sequentes ingredi meruerimus, illam quo pervenire cupimus civitatem, omnia jam (de quibus quaeritur) oculis videbimus tanquam haeredes omnium facti. Intelligite itaque viam esse hunc vitae nostrae cursum, viatores qui nos instruunt, vel bona opera gerunt, portam vero Prophetam, de quo dicimus, urbem regnum esse in quo residet omnipotens Pater, quem soli videre possunt hi qui mundo sunt corde. Non ergo nobis difficilis videatur hujus itineris labor, quia in fine ejus requies erit. Nam et ipse verus Propheta ab initio mundi per saeculum currens, festinat ad requiem. Adest enim nobis omnibus diebus, et si quando necesse est apparet, et corrigit nos, ut obtemperantes sibi ad vitam perducat aeternam. De his autem qui negligunt viam suae salutis, et adhuc non bene fideles, et praeceptis ejus suorumque pontificum jussionibus inobedientes vel contumaces eis existunt, Dominus noster Jesus Christus mittens discipulos suos, praecepit nobis, dicens, ut in quamcunque civitatem aut domum introierimus, dicamus: « Pax huic domui. Et si quidem, inquit, fuerit tibi filius pacis, veniet super eum pax vestra. Si vero non fuerit, pax vestra ad vos revertetur. Exeuntes autem de domo vel de civitate illa, etiam pulverem quae adhaeserit pedibus vestris excutiatis super eos Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati vel domui (Matth. X, 12 et seq.). » Quod utique ita demum fieri praecepit, si prius in civitate vel domo veritatis sermo praedicetur, ex quo recipientes veritatis fidem filii pacis et filii Domini fiant, vel non recipientes arguant quasi inimici pacis et Domini. Ita ergo et nos magistri instituta sectantes pacem proponamus auditoribus, ut absque ulla perturbatione possit via salutis agnosci. Quod si quis pacis verba non suscipit, nequae acquiescit veritati, scimus adversus eum pugnam verbi movere, et arguere acrius confutando ignorantiam, et redarguendo peccata. Necessario igitur pacem proponimus, ut si quis est filius pacis, pax nostra veniat super eum, ab eo autem qui se alienum pacis effecerit, regredietur 11 ad nos pax nostra. Et iterum in mandatis habemus, ut venientes ad civitatem discamus quis in ea dignus sit, ut apud eum cibum sumamus, ut quanto magis convenit noscere quis qualis priusve sitis cui immortalitatis verba credenda sunt. Solliciti enim et valde solliciti esse debemus, ne « margaritas nostras mittamus ante porcos (Matth., VII, 6). »

Sed et alias ob causas utile est viri hujus habere notitiam. Si enim sciam quia in his de quibus non potest dubitari quod bona sint, emendatus est et inculpabilis, hoc est si sobrius, si misericors, si justus, si mitis et humanus, quae utique bona esse nullus ambigit, tunc consequens videbitur ut ei qui obtinet bona virtutum etiam quod deest fidei et scientiae conferatur, et in quibus maculari videtur ejus vita, quae est in reliquis probabilis, emendetur. Si vero in his quae palam sunt peccata involutus permanet inquinatus, non me oportet aliquid de secretioribus et remotis divinae scientiae proloqui, sed magis protestari et convenire eum, ut peccare desinat et actus suos a vitiis emendet. Quod si ingesserit se, et provocaverit nos dicere quae eum minus recte agentem non oporteat audire, prudenter eum debemus eludere. Nam nihil omnino respondere, auditorum causa, utile non videtur, ne forte existiment nos responsionis penuria declinare certamen, et fides eorum laedatur, non intelligentia propositi nostri. Magna contumelia et grave nobis erit peccatum, si ita desipiamus ut videamus eum qui idola colit esse sobrium, nos qui Deum colimus sobrii esse recusemus. Non hoc sit inter nos, sed magnum habeamus studium, ut si illi qui errant homicidium non faciunt, nos ne irascamur quidem. Et si illi adulterium non committunt, nos nec concupiscamus quidem alienam mulierem. Si illi amant proximos suos, nos diligamus etiam inimicos nostros. Si illi mutuo dant his qui habent unde reddant, nos etiam his demus a quibus recipere non speramus. Et per omnia nos qui aeterni saeculi haereditatem speramus, debemus praecedere eos qui praesens tamen saeculum noverunt, scientes quia si opera illorum nostris operibus collata, in die judicii similia inveniantur ac paria, confusio nobis erit quod aequales invenimur in operibus his, quae propter ignorantiam condemnantur, et nullam spem futuri saeculi habuerunt. Et vere digna confusio est, ubi nihil amplius gessimus ab his quibus amplius intelleximus. Quod si confusio nobis erit, aequales his inveniri in operibus bonis, quid erit nobis si inferiores nos ac deteriores examinatio futura reperiat? Audite ergo quomodo de his nos ipse verus Propheta docuerit.

Ad eos autem qui negligunt audire verba sapientiae ita ait: « Regina austri surget in judicio cum generatione hac, et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Et ecce plusquam Salomon hic et non audiunt (Matth. XII, 42). » Ad eos vero qui de malis actibus gerere detractabant poenitentiam, ita ait: « Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt eam, quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae, et ecce plusquam Jonas hic (Luc. XI, 32). » Videtis ergo quomodo eos qui erudiebantur ex lege, adductis ad exemplum illis qui ex gentili ignorantia veniebant, et ostendens eos nec aequales illis esse qui in errore positi videbantur, ex ipsa tamen comparatione condemnatos. Ex quibus omnibus sermo quem proposuimus approbatur, ut testimonia quae aliquatenus etiam ab his qui in errore sunt positi custoditur, multo purius et attentius per singulas quisque, sicut supra ostendimus, species a nobis qui veritatem sequimur teneatur, eo magis quod apud nos observantiae ejus praemia aeterna sunt posita. Aliter enim nemo salvus esse poterit, nisi his observationibus pro viribus operam dederit. Deus vos in sua voluntate unumquemque in suo ordine semper custodiat, fratres, et sibi placere in omnibus concedat. Amen.