Collectio decretalium/XCI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
XCI. Collectio decretalium

Fairytale left blue.png XC XCII Fairytale right blue.png

EPISTOLA LIBERII PAPAE. Ut nullus pro persecutionibus dum durare potest suam relinquat Ecclesiam.

Dominis sanctissimis et Deo amantissimis universis episcopis LIBERIUS episcopus in Domino salutem.

Nihil est quod diu stare possit nisi Dei gratia. Caeterum nequitia diaboli contemptibile malum plenum veneno mortifero sevit, qui sursum atque deorsum « circuit quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). » Unde vigilare et sobrii esse ad orationes, et Deo propinquare debemus, et fatuas, Domino auxiliante, hominum insidias, prout Dominus posse dederit, respuere, et patres sequi, et non transgredi terminos patrum, non ut nostras relinquamus dum in eis persistere aliquando valebimus ecclesiasticas, ut ad alias properemus, aut populos commissos negligere, ut quietem amplius quam pro eis elaborare, pro quibus etiam animas ponere debemus, studeamus, quanquam multi nos persequantur et oves Christi dilacerare desiderant, qui « quasi vestibus ovium apparent, intus autem sunt lupi rapaces, quos ex fructibus cognoscimus (Matth. VII, 15, 16). » Isti primo quidem videntur ex nobis esse, sed non sunt ex nobis, si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Quando vero suam evomuerint impietatem, dolum qui in eis est erumpentes et apprehendentes infirmiores, et eos qui ad eloquia divina sensus inexercitatos habent, secum eos contrahunt ad perditionem, subvertentes quos oportet praescientes cavere, ne malitia eorum quidem seducti abscindantur a propria firmitate. « Exacuunt enim linguas suas juxta prophetae vocem, sicut serpentes. Venenum aspidum sub labiis eorum (Psal. CXXIX, 4). » Nec vos pigeat per temporales cruciatus pro Christi nomine laborare, sed emolumenta futurae remunerationis hujus saeculi vexationes tolerare persuadeant. Scriptum namque est: « Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo (Psal CXV, 12). » Tantum enim a nobis exigitur quantum possumus famulatus nostri obsequio commodare. Unde quidem tanto nobis necesse est importunis praedicationibus insistere, quanto nobis perfectae negotiationis creditur duplicata talentorum assignatio, atque Dominica nobis ad suscipiendam ejus requiem persuadet assertio. Suggestum namque nobis est quod pro praeteritis laboribus et infestationibus nonnulli vestrum assignatas sibimet a Deo commissas relinquunt plebes, et in futuro plures relinquere velint eas quas tueri debent ecclesias, et pro ovibus sibi commissis laborare negligunt, et monasteriorum se quieti contradere festinent, et vacationem ab episcopatus laboribus eligere, et silentio atque otio vitam degere magis appetant, quam in his quae sibi commissa sunt permanere, dicente Domino: « Beatus qui perseveraverit usque in finem (Matth. XXIV, 13). » Unde namque est beata perseverantia, nisi de virtute patientiae? quam secundum apostolicam praedicationem omnes qui voluerint in Christo pie vivere persecutionem patiuntur. Ideoque, fratres charissimi, non vos afflictionum amaritudo a pio mentis vestrae proposito coarctet recedere. Considerate namque quanta pro absolutione nostri et liberatione Creator, Dominusque et Redemptor noster pertulerit, quibusve se contumeliis afficiendum tradiderit, ut nos a vinculis potestatis diabolicae liberaret. Attendite itaque vobis et omni gregi in quo vos « Spiritus sanctus constituit episcopos regere Ecclesiam Dei (Act. XX, 28), » quam acquisivit proprie sanguine, ut non sit qui vos decipiat aut seducat in subtilitate sermonis, ut vobis plebes commissas relinquatis, et alicui propter malorum opprobrium hominum quieti vos tradatis, ut vos solummodo salvetis et filios orphanos relinquatis. Apertissime enim Spiritus sanctus per Apostolum dicit, « quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide et charitate, attendentes spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum, hypocrisi mendacii locorum cauteriatam habentium suam conscientiam (I Tim. IV, 1, 2). » Propter quod hortamur vestram charitatem exemplo ejus qui pro nobis pati voluit, promptos vos in cunctis ejus permanere servitiis, nec quidem quoquo modo a commissa cura recedere, sed totis viribus in commissis vobis negotiis fortiter usque in finem perdurare, quoniam beatus est qui perseveraverit usque in finem, nec laudatur initium, sed finis. « Nemo vos seducat inanibus verbis. Propterea enim venit ira Dei in filios diffidentiae (Ephes. V, 6). » Nolite ergo effici comparticipes eorum dogmatum, neque communicetis infructuosis verbis illorum, magis autem et redarguite; quoniam coetus praevaricatorum sunt, et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis, completum est in eis, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. Veritatem enim non loquentur, docuerunt enim linguam suam persecutores ecclesiarum eorumque sacerdotum loqui mendacium ut impie agerent « laboraverunt, et renuerunt scire me (Jer. IX, 6), » dicit Dominus. « State ergo vos, dilectissimi, super vias, et videte, interrogate de semitis Domini antiquis, et videte quae est via bona sanctorum patrum, et ambulate in ea, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29). » Sed et si patimini propter Christum, beati eritis, metum autem eorum ne timueritis, neque conturbemini, Dominum autem Deum sanctificate in cordibus vestris, ipso dicente: « Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere, multis passeribus meliores vos estis (Matth. X, 28-31). » Rememoramini ergo, fratres, eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes, nondum enim usque ad sanguinem certavimus adversus peccatum repugnantes.

Confidimus autem de vobis, fratres charissimi, meliora et viciniora salutis, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque potetates, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, magistro gentium docente, poterit nos separare a charitate Domini nostri Jesu Christi (Rom. VIII, 38, 39), et, quae in ipso est, recta fide. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim nobis necessaria est ad colluctationes adversariorum, quatenus fidem intemeratam usque in finem conservantes repromissionem percipiamus, quam repromisit his qui legitime certare deproperant (Hebr. X, 35, 36). « Adhuc omnino modicum aliquantulum, 161 qui venturus est veniet, et non tardabit (Hebr. X, 37). » « Ecce enim judex ante januam assistit (Jac. V, 9), » coronas hilariter promittens his qui pro eo passionibus submittuntur. Quod si subtraxerit se quis, non placebit animae suae, sed cadet de promissione propter negationem. Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae. « Propter quod assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo adversus omnes inimicos sanctae Dei Ecclesiae et vestros, et induite vos lorica justitiae, calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia jacula nequissimi ignita exstinguere. Et galeam salutis accipite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem radicati et fundati in solatio fratrum pro Christo Jesu Domino nostro (Ephes. VI, 13, 14). » « Sed et nunc, fratres, commendamus vos omnes Domino et verbo gratiae ejus, qui potest perficere et dare haereditatem vobis cum omnibus sanctis (Act. XX, 32). » « Ipse autem Deus pacis et dilectionis det vobis idipsum sapere in alterutrum (Rom. XV, 5), » ut vobis invicem succurra tis et non sitis divisi, ut unanimes uno ore, et uno corde honorificemus eum in concordia et consolatione fratrum, qui potest confirmare nos secundum Evangelium ejus juxta revelationem mysterii aeterni, temporibus scilicet perpetuis, quibus vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera. Summopere etiam considerare debetis, quod hi qui fratribus invident, eosque damnare aut perdere cupiunt, per se sua dogmata destruunt; dicit enim Dominus: « Omne regnum in se divisum non stabit (Matth. XII, 25), » et omnis scientia et lex adversum se divisa non stabit. Ideoque necesse est ut concorditer salubres suscipiatis hortatus, et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes divinis et apostolicis constitutionibus pareatis, et in nullo patiamini providentissima canonum decreta violari, quatenus et Nicaenorum canonum constituta, et quae a nobis vel a praedecessoribus nostris sunt provide et salubriter decreta, intemerata permaneant in futuro.