Jump to content

Collectio decretalium/XCII

Checked
E Wikisource
XCII. Collectio decretalium

 XCI XCIII 


INCIPIUNT DECRETA DAMASI PAPAE.

Epistola ejusdem ad Paulinum Antiochenum episcopum. I. Quod integrum hominem susceperit sine peccato. II. Quod unus sit Christus ante saecula ex Patre natus, et in tempore ex Virgine editus.

Dilectissimo fratri PAULINO DAMASUS,

Per filium meum Vitalem ad te scripta direxeram, tuae voluntati et tuo judicio omnia derelinquens, et per Petrum presbyterum indicaveram me in articulo jam perfectionis ejus aliqua ex parte commotum. Unde ut nullus tibi scrupulus resideret, ne volentes forsitan Ecclesiae copulari tua cautio praeblanda differret fidem, misimus nostram, tam tibi, qui ejus fidei communionique sociaris, quam his qui in ea subscribentes tibi et nobis per te voluerunt sociari, dilectissime frater. Quapropter si supradictus filius meus Vitalis et hi qui cum eo sunt tibi voluerint aggregari, primum debet in ea expeditione fidei subscribere quae apud Nicaeam pia Patrum voluntate firmata est.

I. Deinde, quoniam nemo potest futuris vulneribus adhibere medicinam, haeresis eradicanda est, quae postea in Oriente dicitur pullulasse; id est, confitendus est ipse sapientiae Filius, Dei Sermo, humanum suscepisse corpus, animam, sensum, id est integrum Adam et, ut expressius dicam, totum veterem nostrum sine peccato hominem. Sicut enim confitentes eum humanum corpus suscepisse, non statim ei et humanas vitiorum adjungimus passiones, ita et dicentes eum suscepisse et hominis animam et sensum, non statim dicimus et cogitationum humanarum subjacuisse peccato. II. Si quis autem dixerit Verbum pro humano sensu in Domini carne versatum, hunc catholica Ecclesia anathematizat, necnon et eos qui duos in Salvatore filios confitentur, id est unum ante incarnationem, et aliter post assumptionem carnis ex Virgine, sed eumdem Dei Filium, et ante et postea confiteantur quicunque huic epistolae subscribere voluerint, ita tamen ut si et in ecclesiasticis canonibus quos optime nosti, et in Nicaenam fidem ante subscripserint, hunc debeas absque aliqua ambiguitate suscipere. Non quod haec ipsa quae nos scripsimus, non poterimus convertentium susceptioni proponere, sed quod tibi consensus noster liberum in suscipiendo tribuat exemplum. Synodus Romana sub Damaso papa. Post Nicaenum concilium aliud in urbe Romana postea congregatum est, quo catholici episcopi addiderunt de Spiritu sancto, quia postea is error inolevit ut quidam ore sacrilego auderent dicere Spiritum sanctum factum esse per Filium. Unde anathematizamus omnes qui non tota libertate proclamant eum cum Patre et Filio unius potestatis esse atque substantiae. Anathematizamus quoque eos qui Sabelli sequuntur errorem, eumdem dicentes Patrem esse quem et Filium. Anathematizamus Arium atque Eunomium, qui pari impietate, licet sermone dissimili, Filium et Spiritum sanctum asserunt esse creaturas. Anathematizamus Macedonianos, qui de Arii stirpe venientes non perfidiam mutaverunt, sed nomen. Anathematizamus Fotinum, qui Ebionis haeresim instaurat, qui Dominum Jesum Christum tantum ex Maria Virgine confitetur. Anathematizamus eos qui duos filios asserunt, unum ante saecula, et alterum post assumptionem carnis ex Virgine. Anathematizamus eos qui pro hominis anima rationali et intelligibili dicunt Dei Verbum in humana carne versatum cum ipse Filius sit Verbum Dei, et pro anima rationali et intelligibili in suo corpore fuerit, sed nostram, id est, rationalem et intelligibilem sine peccato animam susceperit atque salvaverit. Anathematizamus eos qui verum Dei Filium extensione aut collectione et a Patre separatum in substantivum et in finem habiturum esse contendunt. Si quis non dixerit semper Patrem, semper Filium, semper Spiritum sanctum, anathema sit. Si quis non dixerit Filium natum de Patre, id est de substantia divina ipsius, anathema sit. Si quis non dixerit Verbum Domini Filium, Dei Deum, et omnia posse et Patri aequalem, anathema sit. Si quis dixerit quod in carne constitutus Filius Dei cum esset in terra, in coelis cum Patre non erat, anathema sit. Si quis dixerit quod in passione crucis dolorem sustinuit Filius Dei Deus, et non caro cum anima quam induerat « in forma servi quam sibi acceperat, sicut ait Scriptura (Phil. II, 7), » anathema sit. Si quis non dixerit, quod in carne « quam assumpsit Christus, sedet ad dexteram Patris, in qua venturus est judicare vivos et mortuos (II Tim. IV, 1), » anathema sit. Si quis non dixerit Spiritum sanctum de Patre esse vere ac proprie sicut Filium de divina substantia et Deum verum, anathema sit. Si quis non dixerit omnia posse Spiritum sanctum, omnia nosse, et ubique esse sicut Patrem et Filium, anathema sit. Si quis dixerit Spiritum sanctum facturam, aut a Filio factum, anathema sit. Si quis non dixerit omnia per Filium et Spiritum sanctum Patrem fecisse, id est, visibilia et invisibilia, anathema sit. Si quis non dixerit, Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam divinitatem, potentiam, unam gloriam dominationem, unum regnum atque unam voluntatem ac veritatem, anathema sit. Si quis tres personas non dixerit veras Patris et Filii et Spiritus sancti aequales semper jubentes omnia, et continentes visibilia et invisibilia, omnipotentes, omnia judicantes, omnia vivificantes, omnia facientes, omnia salvantes, anathema sit. Si quis non dixerit Spiritum sanctum adorandum ab omni creatura, sicut et Filium, et Patrem, anathema sit. Si quis de Patre et Filio bene senserit, de Spiritu autem sancto non recte habuerit, haereticus est.


Epistola Damasi papae ad Hieronymum presbyterum.

DAMASUS episcopus, fratri et compresbytero HIERONYMO, in Domino salutem.

Dum multa corpora librorum in meo arbitrio oblata fuissent, contigit ut et librum Psalmorum in meo animo festinus cognoscerem detineri, et memoriam capacitatis meae imbuere cogitavi, frater amantissime et in Christo semper sacerdos, rogo te, ut secundum septuaginta interpretes, et presbyteros, id est, Matthiam, et Tholomaeum, Muchium Casium, Dithronium fratrem, Simonem, et caeteros, inquantum tua poterit conscientia de LXX, invenire vestigia nobis transmittas. Peto etiam tuam charitatem, ut, sicut a rectore tuo Alexandro coepiscopo didicisti, Graecorum psallentiam ad nos dirigere tua fraternitas delectetur, quia tantae apud nos simplicitatis indago est, ut tantum in die Dominico apostoli epistola una recitetur, et Evangelii capitulum unum dicatur, nec psallendi mos tenetur, nec hymni decus in nostro ore cognoscitur. Peto ergo per fratrem compresbyterum nostrum Bonifacium, ut libeat fraternitati tuae nobis aperire vestigia. Missa quinto Kalend. Novemb. per Bonifacium presbyterum Hieronymum.

Rescriptum Hieronymi presbyteri ad Damasum papam, ubi suggerit de Gloria Patri, et Alleluia, in fine psalmorum apud Romanam Ecclesiam concinendo.

Beatissimo papae DAMASO sedis apostolicae urbis Romae HIERONYMUS.

Supplex legi litteras apostolatus vestri poscentes, secundum simplicitatem LXX, Interpretum, canones, psalmographum interpretari festinem propter fastidium Romanorum ut ubi obscuritas impedit, apertius et Graece et Latine trahatur sensus. Cliens precatur ergo tuus ut vox ista psallentium in sede tua Romana die noctuque canatur, et in finem psalmi cujuslibet sive matutinis vel vespertinis horis conjungi praecipiat apostolatus tui ordo; Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, et reliqua. Istud carmen laudis omni psalmo conjungi praecipias, ut fides 318 episcoporum Nicaeni concilii in vestro ore pari consortio declaretur. Ubi autem Deus et homo honorabili voce cantatur, Alleluia semper cum omnibus psalmis affigatur, ut omni loco communiter respondeatur nocturnis temporibus. In Ecclesia autem post resurrectionem usque sanctam Pentecostem finiatur, inter dierum vero spatia, tibi soli, Quinquagesimae propter novitatem sancti Paschae, ut vox ista laudis canatur in Aleph, quod prologus Graece, Latine autem praefatio dicitur.