Jump to content

Collectio decretalium/XCVII

Checked
E Wikisource
 XCVI XCVIII 

INCIPIUNT DECRETA BONIFACII PAPAE.

Epistola deprecatoria ad Honorium Augustum, ut constituatur a principe quatenus in urbe Romana per ambitum nunquam pontifex ordinetur.


BONIFACIUS episcopus HONORIO Augusto.

Ecclesiae meae Romanae (cui Deus noster meum sacerdotium vobis res humanas regentibus deputavit) cura constringit, ne causis ejus quamvis adhuc corporis incommoditate detinear propter conventus qui a sacerdotibus universis et clericis, et Christianae plebis perturbationibus agitantur apud aures Christianissimi principis desim. Siquidem secus quam oportet eveniat, non vos id facere qui cuncta aequa moderatione componitis, sed nos per nostram tacentes desidiam videbimur, quod civitatis quietem et Ecclesiae pacem pervertere valeat admisisse. Cum enim humanis rebus divinae cultor religionis, Domino jubente, praesideas, nostra eulpa erit, si non id sub vestra gloria quam certum est divinis semper rebus animo promptiore favisse firmo et stabili jure custodiatur, quod per tot annorum seriem et sub illis etiam principibus obtinuit, quos nulla nostrae religionis cura constrinxit, ut fidens utatur licitis, et sub vestrae imperio clementiae minime quae sunt illicita formidentur. Ipsa enim Ecclesia devotionem tuam Christianissime imperator in eo quidem sermone, sed suo venerabili appellat affectu, quia Christus Dominus noster, vestri fidus rector et gubernator imperii, unam desponsatam sibi et intactam virginem servat, ne eam in aliquos patiamini insidiantium procellarum fluctus illidi, et quietam faciem tempestatis insolitae tumore turbari gloriosissime et tranquillissime imperator Auguste. Ipsa ergo quae uni desponsata est vestra tamen mater Ecclesia hanc pietatem vestram legatione quam suis sacerdotibus commisit appellat, praeterita praesentiaque repetit, vobis (inquit) religiose imperantibus crevit meus qui modo tuus est populus, tam fidus Deo, quam tibi qui es princeps Christi. Ecce enim inter ipsa mysteria, inter preces suas quas pro nostri felicitate dependit imperii, teste apud quem et de cujus sede agitur sancto Petro, sollicitis pro religionis observantia vocibus clamat. Cum sollicita petitione miscetur oratione nos in varias res semel evulsa distrahat a Dei cultu solito tentatore sollicitante discordias, Ageret pluribus, princeps Christianissime, nisi apud te suarum esset secura causarum et in oppressionibus idolorum, in haereticorum correctionibus fide tua divino cultu pariter cum imperio semper florente vicisset. Habet refugium tuae mansuetudinis animum cum suae religionis veneratione conjunctum, cum quidquid huic proficiat vos agatis. Conferatis fratribus et consacerdotibus meis, probatissimis viris a me et ab omnibus qui Ecclesiam faciunt ista munda legatione, quibus precamur sacrae causam religionis prosequentibus in urbe vestrae mansuetudinis. Hoc animo quo postulatis a multis in perpetuum statui universalis Ecclesiae consulatis. Data Kalend. Junii.

Constitutio Honorii imperatoris ad Bonifacium papam missa, ut si denuo Romae duo episcopi ordinati fuerint, ambo de civitate pellantur. Victor HONORIUS inclytus triumphator, semper Augustus, sancto ac venerabili BONIFACIO papae urbis Romae.

Scripta beatitudinis tuae debita reverentiae gratulatione suscepimus. Quibus recensitis, egimus omnipotenti Deo maximas gratias quod sanctimoniam tuam post longum incommodum optate redditam didicimus sanitati. Et ideo reverentibus, venerabilibus viris gaudium nostrum sacrorum apicum attestatione signamus ac petimus, ut quotidianis orationibus apostolatus tuus studium ac votum suum circa salutem atque imperium nostrum dignetur impendere. Illud autem pietatis nostrae satis placitum esse cognosce, quod sanctimonia tua de Ecclesiarum aut populi perturbatione sollicita est. Quae ne aliqua ratione possit evenire satis clementia vestra credidit esse provisus. Denique praedicante beatitudine tua id ad cunctorum clericorum notitiam volumus pervenire, ut si quod forte religioni tuae (quod non optamus) humana sorte contigerit, sciant omnes ab ambitionibus esse cessandum, ac si duo forte contra fas temeritate certantium fuerint ordinati, nullum ex eis penitus futurum sacerdotem, se illum solum in sede apostolica permansurum, quem ex numero clericorum nova ordinatione divinum judicium et universitatis consensus elegerit. Unde id observandum est, ut omnes tranquillam mentem et pacificos animos ex serenitatis nostrae admonitione custodiant, nec aliquid seditiosis conspirationibus tentare conentur, cum certum sit nulli partium suarum studia profutura.

Epistola Bonifacii papae ad episcopos Galliae de Maximo episcopo diversis criminibus accusato. BONIFACIUS episcopus, PATROCLO, REMIGIO, MAXIMO, HILARIO, SEVERO, VALERIO, JULIANO, CASTORIO, LEONTIO, CONSTANTINO, JOANNI, MONTANO, MARINO, MAURICIO, et caeteris episcopis per Gallias et septem provincias constitutis.

Valentinae nos clerici civitatis adierunt proponentes per libellum crimina quae Maximum, teste tota provincia, asserunt commisisse. Delegata toties cognitione illum constituta semper subterfugisse judicia, ne confusus conscientia festinasse, ut si esset innocens examinatis omnibus purgaretur, quoties decreta ex nostrarum quoque chartarum instructione cognovimus. Qui e contrario probavit de se illa quae dicta sunt, quae ad ea confutanda cum essent innumera, a decessoribus meis provincialis est delegata cognitio. Conventus etiam dicitur evitasse, et adesse minime voluisse. Et nullus dubitat quod ita judicium innocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur qui est innocens quaerit, seu astuta cavillatio eorum qui versutis agendum credunt esse consiliis, nunquam innocentiae nomen accipiet. Confitetur enim de omnibus, quisquis se subterfugere judicium dilationibus putat. Veniet tamen aliquando ille qui talis perhibetur in medium, nec prodest illi toties latuisse, toties subterfugisse, quem sui actus e commissa, quocunque fugerit, ea quae objiciuntur illi, si vera sunt crimina, persequuntur. Debueram quidem jam nunc dignam pro ejus accusatis in nostro judicio actibus qui cognitionem et decretum judicium saepe declinando credidit illudendum, ferre sententiam. Hanc ne aliquis praeco ei quem forsitan judicaret, et sibi qui absens est, licet sit quaesitus a nobis reservatum esse nihil diceret, maluimus intercapedine temporis data deferri. Cum hoc etiam ejus accusatores assererent, de quorum intentionibus et moribus sit securum maximum tanto magis damnanda committere, quanto tardius se constituto judicio praesentarit. Quem Manichaeorum involutum caligine arguunt turpis sectae, olim ita ne eum posset abluere animum sordidasse in probationem objectae rei gesta synodalia proferentes, et commissis involutum indique flagitiis nullum eum sanitatis habuisse respectum, quem furore suo et insana temeritate ad saecularium quoque judicum tribunalia subditum quaestioni, quod in vili quoque persona turpissimum est objicerent pervenisse, et homicidii damnatum asserunt, gestis prolatis in medium. Et hunc talem, post tanta taliaque commissa, episcopatus adhuc sibi nomen in suis latibulis vendicare, in propriae civitatis infamiam nimiis doloribus conqueruntur, et sanctum nomen vindicando sibi velle polluere. Ideoque, fratres charissimi, qui audiendus hic praesentare se noluit, ne convictus forsitan ab accusantibus se clericis posset digna tandem aliquando praesentatus episcopali judicio pronuntiationis congruae feriri sententia, quamquam illi haec edocta fuerint quae potest hujus nominis esse jactura qui pudorem nunquam sacerdotii habuisse perhibetur, et locum suum ne modico quidem tempore custodisse. Dilationem tantum dedimus, et decrevimus vestrum debere intra provinciam esse judicium, et congregari synodum ante diem Kalendarum Novembrium, ut si adesse voluerit praesens, si confidit, ad objecta respondeat. Si vero adesse neglexerit dilationem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto, et toties delegato judicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione procurata toties constet absentia. Nos autem per omnes provincias litteras dirigemus, ne excusationem sibi ignorationis obtendat, ut ad provinciam venire cogatur, et illic se constituto praesentare judicio. Quidquid autem vestra charitas de hac causa duxerit decernendum, cum ad nos relatum fuerit, nostra ut condecet necesse est auctoritate firmentur. Data sub die Idus Junias, Monario II C. consule.

Ut nullus contempto metropolitano ordinetur episcopus.

BONIFACIUS, episcopus urbis Romae, HILARIO, episcopo Narbonensi, salutem. Difficile quidem fidem querimoniis commodamus, quarum sacerdotes Domini pulsat intentio, maxime cum eos quidpiam contra Patrum statuta tentasse, sed frequenter has asserit, sicut nunc multitudo causantium. Ecce enim, ut charitas tua recognoscit, ex subditis Lucubensis Ecclesiae, clerici ordo vel plebis preces suas, vel lacrymas ad nos, quantum datur intelligi magno cum dolore miserunt, dicentes episcopum nostrum Patroclum sua petitione cessante, in locum decedentis episcopi, nescio quem in aliena provincia praetermisso metropolitano, contra Patrum regulas ordinasse. Quod nequaquam possumus ferre patienter; quia convenit nos paternarum sanctionum esse diligentes custodes. Nulli etenim videtur incognita synodi constitutio Nicaenae, quae ita praecepit, ut eadem proprie verba ponamus. Per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse posse subjectas, quod illi quia aliter credendum non est, servandum, sancto Spiritu suggerente, sibimet censuerunt. Unde, frater charissime, si ita res sunt, et Ecclesiam supradictam provinciae tuae limes includit, nostra auctoritate communias, quod quidem facere sponte deberes desideriis supplicantium et voluntate respecta. Ad eumdem locum in quo ordinatio talis celebrata dicitur, metropolitani jure munitus et praeceptionibus nostris fretus, accede intelligens arbitrio tuo secundum regulas Patrum quaecunque facienda sunt a nobis esse concessa, ita ut peractis omnibus, apostolicae sedi quidquid statueris te referente clarescat, cui totius provinciae ordinationem liquet esse mandatam. Nemo ergo eorum terminos audax temerator excedat, nec aliquid in illorum contumeliam partibus suis quae sibi non videntur concessa defendat. Cesset hujusmodi praemissa nostra auctoritate praesumptio eorum qui ultra dignitatis suae limitem digitu extendunt. Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua, adeo nos canonum praecepta servare, ut ista constitutio quoque nostra definiat quatenus metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus semper ordinem exspectet. Data V Kalendas Februarii, Honorio XII et Theodosio X Augustis consulibus.

Expliciunt decreta Bonifacii papae.