Jump to content

Collectio decretalium/XCVIII

Checked
E Wikisource
XCVIII. Collectio decretalium

 XCVII XCIX 

INCIPIUNT DECRETA COELESTINI PAPAE.

1. De Prospero et Hilario qui quosdam Galliae presbyteros accusant. 2. De sancto Augustino episcopo mira laudis assertio. 3. Praeteritorum sedis apostolicae episcoporum auctoritas de gratia Dei contra Pelagii sectatores. 4. Quod Adam omnes homines laeserit. nec quemquam 184 per liberum arbitrium posse consurgere nisi eum gratia Dei erexerit. 5. Quod nemo sit bonus suis viribus nisi participatione ejus qui solus est bonus. 6. Quod nisi gratia Dei continua juvemur insidias diaboli devitare non possumus. 7. Quod per Christum libero bene utamur arbitrio. 8. Quod omnia sanctorum merita dona sint Dei. 9. Quod omnis sancta cogitatio et motus piae voluntatis ex Deo sit. 10. Quod gratia Dei non solum peccata dimittat, sed etiam adjuvet ne committantur, et praestet ut lex impleatur; non sicut Pelagius ait, facile, quasi sine gratia Dei difficilius possit impleri. 11. Quod praeter statuta sedis apostolicae omnes orationes Ecclesiae Christi gratiam resonant, qua genus humanum reparatur et ab aeterna damnatione reducitur. 12. Quod gratiam Dei etiam baptizandorum testatur instituta purgatio cum exorcismis et insufflationibus spiritus ab eis expelluntur immundi. 13. Quod profundiores quaestiones nec contemnendae sunt, nec penitus asserendae

Dilectissimis fratribus VENERIO, MARINO, LEONTIO, AUXONIO, ARCHADIO, SILLUCIO, et caeteris Galliarum episcopis COELESTINUS.

Apostolici verba praecepti sunt apud Judaeos, atque gentiles sine offensione nos esse debere, hoc quisquis Christianus ex tota animi virtute custodit. Quod cum ita sit non parum periculi illi manere poterit ante Dominum, qui hoc detrectat etiam fidelibus exhibere. Nam qualiter nos qui neminem perire volumus ista contristent quae auctoribus Christianis praecellunt animos Christianos, Dominicus in Evangelio sermo testatur. Ait enim ipse Salvator quod « expediat scandalizanti unum de pusillis in maris profundum demergi (Matth. XVIII, 6). » Ideo quae sit jam ejus poena quaeramus, cui tale supplicium legimus expedire.

CAP. I. Filii nostri, praesentes, Prosper et Hilarius, quorum circa Dominum nostrum sollicitudo laudanda est, * tantum nescio quibus presbyteris illic licere qui dissensioni Ecclesiarum studeant sunt apud nos prosecuti, ut indisciplinatas quaestiones vocantes in medium pertinaciter eos dicant praedicare adversantia veritati. Sed vestrae dilectioni justius imputamus, quoniam illi supra vos habent copiam disputandi. Legimus « super magistrum non esse discipulum (Matth. X, 24), » hoc est non sibi debere quemquam ad injuriam doctorum vindicare doctrinam. Nam et hos ipsos a Deo nostro positos novimus ad docendum, cum sit, docente Apostolo, eis « tertius locus (I Cor. XII, 28) » intra Ecclesiam deputandus. Quid illic speciei est ubi magistris tacentibus hi loquuntur? Qui, si ita est, eorum discipuli non fuerunt; timeo ne connivere sit hoc tacere, timeo ne magis ipsi loquantur qui permittunt illis taliter loqui. In talibus causis non caret suspicione taciturnitas, quia occurreret veritas, si falsitas displiceret. Merito namque causa nos respicit, si silentio faveamus errori. Ergo corripiantur hujusmodi, non sit his liberum habere pro voluntate sermonem. Deserat, si ita res sunt, incessere novitas vetustatem. Desinat Ecclesiarum quietem inquietudo turbare. Conantur saepe naufragio mergere, quos intra portum stantes statio facit fida securos. Fida quippe est omnium statio, quorum perfectis gressibus vestigia non moventur. Recurrerunt ad apostolicam praedicti sedem, haec ipsa nobis quae tentat perturbatio conquirentes. Habete, fratres charissimi, pro catholicae plebis pace tractatum. Sciant se, si tamen censeantur presbyterii dignitate vobis esse subjectos. Sciant omnes qui male docent quod sibi discere magis ac magis competat quam docere. Nam quid in Ecclesiis vos agitis, si illi summam teneant praedicandi? Nisi forte illud obsistat quod non auctoritate, non adhuc ratione colligitur, ut aliqui e fratrum numero nuper de laicorum consortio in collegium nostrum fortassis admissi, nesciant quid sibi debeant vindicare. Super his multa jam dicta sunt eo tempore quo ad fratris tuendi dedimus scripta responsum. Nunc tamen repetentes saepius admonemus: Vetentur hujusmodi qui laborant per terras aliud quam ille noster jussit Agricola seminare. Nec tamen mirari possumus, si haec erga viventes hi nunc tentare audent, qui nituntur etiam quiescentium fratrum memoriam dissipare. II. Augustinium sanctae recordationis virum quem pro vita sua atque meritis in nostra communione semper habuimus, nec unquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor aspersit, quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam ante a meis semper decessoribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in commune senserunt, utpote qui ubique cunctis et amori fuerit et honori, unde resistatur talibus quos mala crescere videmus, nefas est haec pati religiosas animas, quarum afflictione, quia membra nostra sunt, nos quoque convenit macerari, quamvis maneat hos beatitudo promissa quicunque probantur persecutionem propter justitiam sustinere, quibus quid promittat Dominus in futurum sequens sermo declarat. Non est agentium causa solarum, universalis Ecclesiae quacunque novitate pulsatur. Intelligamus haec ipsa vobis quae nobis non placent displicere. Quod ita demum probare poterimus, si imposito improbis silentio de tali re in posterum querela cessabit. Dominus incolumes vos custodiat, fratres charissimi. III. Quia nonnulli catholico nomine gloriantur, in damnatis haereticorum sensibus seu pravitate sive imperitia demorantes piissimis disputationibus obviare praesumunt. Et cum Pelagium atque Coelestium anathematizare non dubitent, magistros tamen vestros tanquam necessarium modum excesserint obloquuntur, eaque tantummodo sequi, et probare profitentur quae sacratissima beati apostoli sedes contra inimicos gratiae Dei per mysterium praesulum suorum sanxit et docuit. Necessarium igitur fuerit diligenter inquirere quid rectores Romanae Ecclesiae de haeresi quae eorum temporibus exorta fuerat judicaverint, et contra nocentissimos liberi arbitrii defensores quid de gratia Dei sentiendum esse censuerint, ita ut etiam Africanorum concinorum quasdam sententias jungeremus, quas utique suas fecerunt apostolici antistites et probarunt. Ut ergo plenius qui in aliquo dubitant, instruantur, constitutiones sanctorum Patrum compendioso manifestemus indiculo. Quod si quis non nimium est contentiosus, agnoscat omnium disputationum connexionem ex hac subditarum auctoritatum brevitate pendere, nullamque sibi contradictionis superesse rationem, si cum catholicis credat et dicat. IV. In praevaricatione Adae omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse, et neminem de profundo illius ruinae per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserentis erexerit, pronuntiante beatae memoriae Innocentio, atque dicente in epistola ad Carthaginense concilium. Liberum enim arbitrium ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est, et nihil quemadmodum exinde resurgere posset invenit, suaque in aeternum libertate deceptus hujus ruina latuisset oppressus, nisi eum postea Christi per suam gratiam relevasset adventus, qui per novae regenerationis purificationem omne praeteriti peccati vitium sui baptismatis lavacro purgavit. V. Neminem esse per semetipsum bonum, nisi participationem sui ille donet « qui solus est bonus (Marc. X, 18). » Quod in eisdem scriptis ejusdem pontificis sententia protestatur dicens: Nunquid nos de eorum posthaec rectum mentibus aestimemus, qui sibi se putant deberi quod boni sunt, nec illum considerant, cujus quotidie gratiam consequuntur qui sine illo tantum se assequi posse confidunt. VI. Neminem etiam baptismatis gratia renovatum idoneum esse ad superandas diaboli insidias, et ad evincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adjutorium Dei perseverantiam bonae conversationis acceperit. Quod ejusdem antistitis in eisdem paginis doctrina confirmat dicens: Nam quamvis hominem redimeret a praeteritis ille peccatis, tamen sciens iterum posse peccare ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum, et post ista corrigere multa servavit, quotidiana praestans illi remedia quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus humanos vincere poterimus errores. Necesse est enim ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adjuvante vincamur. VII. Quod nemo nisi per gratiam libero bene utatur arbitrio. Idem magister in epistola ad Milevitanum concilium data praedicat dicens: Adverte tandem, o pravissimarum mentium perversa doctrina, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis ejus utitur in praevaricationem praesumptionis incederet; nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus. VIII. Quod omnia studia et omnia opera ac merita sanctorum ad Dei gratiam laudemque referenda sunt, quia nemo aliunde ei placet, nisi ex eo quod ipse donaverit, in quam nos sententiam dirigit beatae recordationis papae Zozimi regularis auctoritas, cum scribens ad totius orbis episcopos ait: Nos autem instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt unde nascuntur) ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus. Nunc autem sermonem sincerissimae veritatis luce radiantem tanto Afri episcopi honore venerati sunt, ita ut ad eumdem virum rescriberent, illud vero quod in litteris quas ad universas provincias curasti esse mittendas, posuisti, dicens: Nos tamen instinctu Dei, etc. Sic accepimus dictum, ut illos, qui contra Dei adjutorium extollunt, humani arbitrii libertatem districto gladio veritatis velut cursim transiens amputares. Quid enim tam libero fecistis arbitrio? quam quod universa in nostrae humilitatis conscientiam retulistis, et tamen instinctu Dei factum esse fideliter sapienterque vidistis, veraciter fideliterque ut dixistis, ideo utique quia « praeparatur voluntas a Domino (Prov. XIX, 21), » et ut boni aliquid agant paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda fidelium. « Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14), » ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium et in bonis quibusque voluntatis humanae singulis moribus magis illius valere non dubitemus auxilium. IX. Quod ita Deus in cordibus hominum, atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio pium consilium omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit, quia per illum aliquid boni possumus « sine quo nihil possumus (Joan. XV, 5). » Ad hanc enim nos professionem idem doctor instituit, qui cum ad totius orbis episcopos de divinae gratiae opitulatione loqueretur: quod ergo tempus, ait, intervenit, quo ejus non egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus, causis, cogitationibus, motibus, adjutor et protector orandus est, superbum est enim ut quidquam sibi humana natura praesumat, clamante Apostolo: « Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra principes et potestates aeris hujus, contra spiritualia nequitiae 185 in coelestibus. » Et sicut ipse iterum dicit: « Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus. Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 23). » Et iterum: « Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus illis omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). » X. Illud etiam quod intra Carthaginensis synodi decreta constitutum est, quasi proprium apostolicae Sedis amplectimur, quod scilicet tertio capitulo definitum est, ut quicunque dixerit gratiam Dei qua justificamur, per Jesum Christum Dominum nostrum ad solam remissionem peccatorum valere quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium ut non committantur, anathema sit. Et iterum quarto capitulo ait: Ut si quis dixerit gratiam Dei per Jesum Christum, propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum. ut sciamus quod appetere et quod vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quid faciendum cognovimus etiam facere diligamus atque valeamus, anathema sit. Cum enim dicat Apostolus: « Scientia inflat, charitas vero aedificat valde (I Cor. VIII, 1) » , impium est ut credamus ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, et ad eam quae aedificat non habere, cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus, ut, aedificante charitate, scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est: « Qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII, 10) » , ita scriptum est etiam: « Charitas ex Deo est (I Joan. IV, 7). » Item quinto capitulo, ut quisquis dixerit ideo nobis gratiam justificationis dari, ut quod facere per liberum arbitrium jubemur facilius possimus implere per gratiam, tanquam et si gratia non daretur non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa divina implere mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait, sine me difficilius potestis facere, sed ait, « sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). » XI. Praeter eas autem beatissimae et apostolicae Sedis inviolabiles sanctiones, quibus nos piissimi Patres pestiferae novitatis elatione dejecta, et bonae voluntatis exordia, et incrementa probabilium studiorum, et in eis usque in finem perseverantiam ad Christi gratiam referre docuerunt, obsecrationum quoque sacerdotalium sacramenta respiciamus, quae ab apostolis tradita in toto mundo atque in communi Ecclesia catholica uniformiter celebrantur, ut legem credendi, lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium praesules mandata sibimet legatione funguntur, apud divinam clementiam humani generis agunt causam: et tota secum congemiscente Ecclesia postulant et precantur, ut infidelibus donetur fides, ut idololatrae ab impietatis suae liberentur erroribus, ut Judaeis ablato velamine lux veritatis appareat, ut haeretici catholicae fidei perceptione resipiscant, ut schismatici spiritum redivivae charitatis accipiant, ut lapsis poenitentiae remedium conferatur, ut denique catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis, coelestis aula misericordiae reseretur, haec autem non perfunctorie, neque inaniter a Domino peti rerum ipsarum monstrat effectus, quandoquidem ex omni eorum genere plurimos Deus dignatur attrahere « quos erutos de potestate tenebrarum transferat in regnum filii charitatis suae (Coloss. I, 13), » et ex vasis irae faciat vasa misericordiae, quod adeo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficiente Deo, gratiarum semper actio laudisque confessio pro illuminatione talium vel correctione referatur. XII. Illud etiam quod circa baptizandos in universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit non otioso contemplamur intuitu, cum sive parvuli, sive juvenes ad regenerationis veniunt sacramentum, non prius ad fontem vitae adeunt quam exorcismis et exsufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur, ut tunc vere appareat quomodo princeps mundi hujus mittatur foras, et quomodo prius alligetur fortis, et deinceps vasa ejus diripiantur in possessionem translata victoris, « qui captivam ducit captivitatem, et dat dona hominibus (Ephes. IV, 8). » His ergo ecclesiasticis ex divina sumptis auctoritate documentis ita, adjuvante Domino, confortati sumus, ut omnium bonorum affectuum atque operum et omnium studiorum omniumque virtutum, quibus ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum fateamur auctorem, et non dubitemus ab ipsius gratia omnia hominis merita praeveniri, per quem fit ut aliquid boni et velle incipiamus et facere. Quod utique auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de impudente sit providum. Tanta enim erga omnes homines est bonitas Dei, ut nostra velit esse merita quae sunt ipsius dona, et pro his quae largitus est aeterna praemia sit donaturus, agit quippe in nobis ut quod vult et velimus et agamus, nec otiosa in nobis esse patitur, quae exercenda non negligenda donavit, ut et nos cooperatores simus gratiae Dei, ac si quid in nobis ex nostra viderimus remissione languescere, ad illum sollicite recurramus qui sanat omnes languores nostros, et redimit de interitu vitam nostram, et cui quotidie dicimus, « ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 13). » XIII. Profundiores vero difficilioresque partes occurrentium quaestionum quas latius pertractarunt qui haereticis restiterunt, sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus astruere; * quia ad confitendum gratiam Dei cujus operi ac dignationi penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus quidquid secundum praedictas regulas apostolicae Sedis non [nos] scripta docuerunt, ut prorsus non opinemur catholicum quod apparuerit praefixis sententiis esse contrarium. Ad episcopos Galliae epistola ejusdem. 1. Quod non debeant sacerdotes aut clerici amicti palliis et praecincti lumbis in ecclesiis ministrare. 2. Quod nulli sit ultima poenitentia deneganda. 3. Quod per gradus ecclesiasticos ad episcopatus officium debeat quis pervenire. 4. Quod unaquaeque provincia suo metropolitano debeat esse contenta. 5. Quod nolentibus clericis vel populis nemo debeat episcopus ordinari. 6. Quod ab illicitis sit ordinationibus abstinendum. COELESTINUS universis episcopis per Viennensem et Narbonensem provinciam constitutis in Domino salutem. Cuperemus quidem de vestrarum ecclesiarum ita ordinatione gaudere, ut gratularemur potius de provectu quam aliquid admissum contra disciplinam ecclesiasticam doleremus, et nostram enim laetitiam et benefacta praeveniunt, et moeroris aculeis nos quae fuerint malefacta compungunt. Nec silere possimus, cum hoc ut ab illicitis revocemus aliquos officii nostri, provocemur instinctu, in speculis a Deo constituti ut vigilantiae nostrae diligentiam comprobantes, et quae coercenda sunt resecemus, et quae observanda sunt sanciamus. Et quamvis circa longinqua spiritualis cura non deficiat, sed se per omnia qua nomen Dei praedicatur extendat, nec notitiam nostram subterfugiunt, quae in eversionem regularum novellae praesumptionis auctoritate tentantur. I. Didicimus enim quosdam Domini sacerdotes superstitioso potius cultui inservire, quam mentis vel fidei puritati. Sed non mirum si contra ecclesiasticum morem faciunt, qui in Ecclesia non creverunt, sed ab alio venientes itinere secum haec in Ecclesiam, quae in alia conversatione habuerant, intulerunt, amicti pallio et lumbos praecincti credunt sanctae Scripturae fidem, non per spiritum, sed per literam complexuros. Nam si ad hoc ista praecepta sunt ut taliter servarentur, cur non fiunt pariter quae sequuntur, ut lucernae ardentes in manibus una cum baculo teneantur? Habeant autem suum ista mysterium et intelligentibus ita clara sunt, ut ea magis quam decet significatione serventur Nam in lumborum praecinctione castitas, in baculo regimen pastorale. In lucernis ardentibus boni fulgor operis indicatur, de quo dicitur: « Sic opera vestra luceant (Matth. V, 16). » Habent tamen istum forsitan cultum, morem potius quam rationem sequentes, qui remotioribus habitant locis, et procul a caeteris degunt, unde hic habitus in ecclesiis Gallicanis, ut tot annorum tantorumque pontificum in alterum habitum consuetudo vertatur, discernendi a plebe vel caeteris sumus doctrina non veste, conversatione non habitu, mentis puritate non cultu. Nam si studere incipiamus novitati, traditum nobis a Patribus ordinem calcabimus, ut locum supervacuis superstitionibus faciamus, rudes ergo fidelium mentes ad talia non debemus inducere, docendi enim potius sunt quam illudendi. Nec imponendum est eorum oculis, sed mentibus infundenda praecepta sunt. Erant quidem multa quae pro disciplina ecclesiastica, vel ipsius rei dicere ratione possemus, sed ab his ad alia revocamur.

II. Agnovimus enim poenitentiam morientibus denegari, nec illorum desideriis annui qui obitus sui tempore hoc animae suae cupiunt remedio subveniri; horremus, fateor, tantae impietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate desperet, quasi non possit ad se quovis tempore concurrenti succurrere, et periclitantem sub onere peccatorum hominem redimere quo se illi expediri desiderat et liberari? Quid hoc rogo aliud quam morienti mortem addere, ejusque animam sua credulitate ne absolvi possit occidere, cum Deus ad subveniendum sit paratissimus et invitans ad poenitentiam sic promittat peccatori, inquit, « quacunque die conversus fuerit, peccata ejus non imputabuntur ei (Ezech. XXXIII, 12); » et iterum: « Nolo mortem peccatoris, sed tantum convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). » Salutem ergo homini adimit, quisquis mortis tempore poenitentiam denegaverit. Et desperavit de clementia Dei, qui eum ad subveniendum morienti sufficere, vel momento posse non credit. Perdidisset latro in cruce praemium ad Christi dexteram pendens si illum unius horae poenitentia non juvisset. Cum esset in poena poenituit et per unius sermonis promissionem habitaculum paradisi Deo promittente promeruit. Vera ergo ad Dominum conversio in ultimis peccatorum mente potius est existimanda, quam tempore, propheta hoc taliter asserente: « Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. » Cum ergo Dominus sit cordis inspector quovis tempore non est deneganda poenitentia postulanti, cum ille se obliget judici, cui occulta omnia noverit revelari. III. Ordinatos vero quosdam, fratres charissimi, episcopos, qui nullis ecclesiasticis ordinibus ad tantae dignitatis fastigium fuerint instituti contra Patrum decreta hujus usurpatione, qui se hoc recognoscit fecisse didicimus, cum ad episcopatum his gradibus frequentissime cautum esse deberet perveniri, ut a minoribus initiati officiis ad majora firmentur. Debet enim ante esse discipulus quisquis doctor esse desiderat, ut possit docere quod didicit. Omnis vitae institutio hac ad id quod tendit se ratione confirmat. Qui minime litteris operam dederit praeceptor non potest esse litterarum. Qui non per singula stipendia creverit, ad meritum ordinem stipendii non potest pervenire. Solum sacerdotium inter ista rogo vilius est? Quod facilius tribuitur cum difficilius impleatur. Sed jam non satis est laicos 186 ordinare, quod nullus fieri ordo permitit, sed etiam quorum crimina longe lateque per omnes pene provincias nota sunt pontifices ordinantur. Daniel enim nuper missa relatione ex orientalibus ad nos partibus ab omni quod tenuerat virginum monasterio nefariis est objectionibus accusatus multa de multis objecta flagitiis. In quanam lateret terrarum parte quaesitum est, ut si innocentiae confideret, contra judicium postulatum minime declinaret. Missae ad Arelatensem episcopum per Fortunatum subdiaconum nostrum praeceptiones, ut ad judicium destinaretur episcopale. Tantis gravatus testimoniis, tanta facinorum accusatione pulsatus sacrarum (ut dicitur) virginum pollutus incesto episcopus asseritur ordinatus, et ut in nostri libellis scrinii continetur, quorum ad vos quoque exemplaria direxerimus, in pontificii dignitatem hoc tempore quo ad causam dicendam missis a nobis litteris vocabatur, obrepsit, sacro nomini absit injuria. * Facilius est ut hanc dignitatem tali dando ipse amiserit ordinatus, quam eam obtineat ordinatus. Cui convicto sociabitur qui sibi eum credidit largiendo pontificium sociandum. Qualis enim ipse sit quisquis talem ordinaverit ostendit. His ergo in medium nunc deductis, cum plerique nostrum sint qui apostolicae Sedis statuta cognoverint nobiscum tempore aliquanto versati ad disciplinae normam nostris conventa exhortationibus omnia fraternitas vestra festinet revocare. IV. Primum juxta canonum decreta unaquaeque provincia suo metropolitano contenta sit, ut decessoris nostri data ad Narbonensem episcopum continent instituta, nec usurpationi locus alicui sacerdoti in alterius concedatur injuriam. Sit concessis sibi contentus unusquisque limitibus, alter in alterius provincia nihil praesumat, nec emeritis in suis ecclesiis peregrini et extranei, et qui ante ignorati sunt ad exclusionem eorum qui bene de suorum civium merentur testimonio praeponantur, ne novum quoddam de quo episcopi fiant videatur esse collegium. V. Nullus invitis detur episcopus: cleri plebis et ordinis consensus et desiderium requiratur. Tunc alter de altera eligatur ecclesia, si de civitatis ipsius clero cui est episcopus ordinandus, nullus dignus (quod evenire non credimus) potuerit reperiri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis ecclesiis merito praeferantur. Habeat unusquisque fructum suae militiae in ecclesia in qua suam per omnia officia transegit aetatem. In aliena stipendia minime alter obrepat, nec alii debitam alter sibi audeat vendicare mercedem. Sit facultas clericis renitendi si se viderint praegravari, et quos sibi ingeri ex transverso agnoverint non timeant refutare, qui si non debitum praemium vel liberum de eo eos qui recturus est debent habere judicium. VI. Abstineatur etiam ab illicitis ordinationibus. Nullus ex laicis, nullus digamus, nullus qui sit viduae maritus aut fuerit ordinetur, sed irreprehensibilis et qualem elegit apostolus fiat. Per Moysen Dominus praecepit: « Virginem accipiat sacerdos uxorem (Levit. XXI, 13). » Subsequitur et supplet Apostolus eodem locutus spiritu, « unius uxoris virum episcopum debere consecrari (I Tim. III, 2). » Ad hanc ergo eligantur formulam sacerdotes, et si quae factae sunt ordinationes illicite, removeantur: quoniam stare non possunt, nec discussionem nostram subterfugere poterunt, quamvis latere se aestimant qui taliter pervenerunt; et ut nulla religionis reverentia obscuritate fucetur, non sit vana glorificatio palliatis, episcopalem morem qui episcopi sunt sequantur. Daniel, ut diximus, qui accusationem pontificali honore subterfugere se credidit posse, et ad fastigium tantum accusatores suos latendo pervenit, a sanctitatis vestrae coetu interim noverit segregatum qui se nostro judicio debet objicere, si conscientiae suae novit fiduciam obtinere. Massiliensis vero ecclesiae sacerdos qui dicitur (quod dictu nefas est) in necem fratris taliter gratulatus, ut huic qui ejus sanguine cruentatus advenerat portionem cum eodem habiturus occurreret, ex vestro eum audiendum collegio delegamus. Data VII Kalend. Augusti Felice et Tauro consulibus. Epistola ejusdem Coelestini ad episcopos Apuliae et Calabriae. 1. Quod nulli sacerdotum liceat canones ignorare. 2. Quod non oporteat clericis ecclesiarum contemptis de laicis episcopos ordinare. 3. Quod docendus sit populus non sequendus. CAP. I. COELESTINUS universis episcopis per Apuliam et Calabriam constitutis. Nulli sacerdoti liceat canones ignorare, nec quemquam facere quod Patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna reservabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur. II. Audivimus quasdam propriis destitutas rectoribus civitates episcopos sibi velle petere de laicis, tantumque fastigium tam vile credere, ut hoc his qui non Deo, sed saeculo militaverint, aestiment non posse conferre, non solum male de suis clericis in quorum contemptum hoc faciunt judicantes, sed de nobis pessime, quos credunt hoc posse facere sentientes. Quod nunquam auderent, si non quorumdam illicitis consentiens sententia conjungeret. Ita nihil quae frequentius sunt decreta proficiunt, ut hoc quasi nunquam de hac parte scriptum fuerit ignoretur. Quid proderit per singula clericos stipendia militasse, et omnem egisse in Dominicis castris aetatem, si hi qui praefuturi sunt ex laicis requirantur. Qui vacantes saeculo et omnem ecclesiasticum ordinem nescientes, saltu proprio in alienum honorem ambiunt immoderata cupiditate transcendere, et in aliud vitae genus, calcata reverentia ecclesiasticae disciplinae, transire. Talibus itaque, fratres charissimi, qui juris nostri, id est canonum gubernacula custodimus, necesse est obviemus; hisque fraternitatem vestram epistolis commonemus, ne quis laicum ad ordinem clericatus admittat, et sinat fieri, unde et illum decipiat et sibi causas generet, quibus reus constitutis decretalibus fiat. III. Docendus est populus non sequendus. Nosque si nesciunt eos, quid liceat, quidve non liceat commonere, non his consensum praebere debemus. Quisquis vero conatus fuerit tentare prohibita, sentiat censuram apostolicae Sedis minime defuturam. Quae enim sola admonitionis auctoritate non corrigimus, necesse est per severitatem congruentem regulis vindicemus. Per totas ergo hoc quae propriis rectoribus carent ecclesias volumus innotescat, ut nullus sibi spe aliqua forsitan blanditus illudat. Data XII Kalend. Augusti, Florentio et Dionisio consulibus.