Jump to content

Collectio decretalium/XI

Checked
E Wikisource
 X XII 

PL 130 0074C) DE EPISCOPIS, ET PRIMATIBUS ET PATRIARCHIS EORUMQUE MINISTRIS.

(0073) (0073C) Verbum breviatum quod Dominus faciet super terram non minutionem deitatis in Filio Dei significat, sed dispensationem susceptae carnis annuntiat; in quali dispensatione non solum patre hominis filium, sed etiam angelis legimus, minoratum, Paulo attestante apostolo. (0073) Eum autem, inquit, modice minus ab angelis minoratum vidimus Iesum, propter passionem mortis gloria et honore coronatum. Et infra: Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: Annuntiabo « nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te (Psal. XXI, 23), » et propheta inquit: « Minorasti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum (Hebr. II, 7), » et ut verbum Dei Patris (0073D) breviatum in Filio non esse doceamus, hanc Isaiae prophetae volumine approbamus sententiam. Nunquid abbreviatus factus est sermo meus, aut ita parvus, ut non possim redimere, aut non est in me virtus ad liberandum, dicit Dominus omnipotens, et iterum: Haec dicit Dominus omnipotens: Nunquid abbreviata est manus mea, ut salvare non possim? Aut non potest vivificare cor humilium et spiritum contritorum? Et ut brachium Patris quae manus est Filium (0074C) esse doceretur, intulit, dicens: « Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, et videbunt omnes fines terrae salutare eius (Isai. LII, 10). » Nam et in novissimo tempore hic sensus non inaniter poterit coaptari, in quo tempore Dominus ex coelesti aula ac empireo domicilio pessimi daemonis iam ferre dedignans tyrannidem in creaturas suas crudelissime saevientem plasmati condolens, ac suae immensae charitatis thesaurum reserare volens, in castissimae virginis purissimum uterum omnis tori virilis nescium inenerrabili mysterio, pro redemptione nostra carnem suscipiens advenit, ut et illum qui habebat mortis imperium sua morte destrueret, et eos quos (0074D) in tenebris et umbra mortis captivos subegerat, virtutis suae potentia, in ipso parvo et exiguo temporis spatio, liberaret. De hoc etiam exiguo tempore discipulos instruebat, dum eos in lucem (cum adhuc tempus haberent) incedere praemonebat. « Pueri (inquit) novissima hora est (I Ioan. II), » « dum lucem habetis, ambulate in lucem, ne vos tenebrae comprehendant (Ioan. XII, 35). Et in canonicis Apostolorum legitur epistolis: Filioli, novissima hora est, quia multi (0075A) pseudo-prophetae exierunt, in hunc mundum (I Ioan. II, 18; IV, 1). » Et Paulus apostolus: « Tempus enim breve est (I Cor. VII, 29). Et iterum: Praeterit enim figura huius mundi (Ibid., 31): » Et iterum: Omnia ad correctionem nostram facta sunt, in quos fines saeculorum obvenerunt. Nam Dominus in ipsa oratione Dominica breviavit nobis sermonem, dum nos a multiloquio prohibens, pauca docuerit quae pertinent ad salutem. Cum oratis (inquit), « nolite multum loqui (Matth. VI, 7). » Et infra: Vos autem cum oratis, dicite: « Pater noster qui es in coelis (Ibid., 9), » etc. Non enim propheta Filium Dei in hoc capitulo minoratum designavit in verbo, quoniam ipse in prophetis retro tempore loquebatur, qui etiam nunc per apostolos et apostolicos viros novissimo (0075B) tempore loquitur. Ego (inquit) qui loquebar (0076A) in servos meos prophetas, ecce adsum. Et alius propheta: « Sicut est ab initio usque in saeculum, neque adiectum est ei, neque minuetur illi (Eccli. XLII, 21), » quoniam ipse est Dominus creaturae suae. Ecce quale verbum breviatum fecit Dominus in orbe terrarum, non quia, ut illi putant, inferiorem Patri intimaret hominibus Filium, sed quia novissimum eius annuntiaret adventum. Si ergo, ut praedictum est, Aaron filii presbyterorum figuram gestabant, et Aaron summi sacerdotis, id est episcopi, Moyses indubitanter Christi tenebat formam, quoniam fuit similitudo mediatoris Domini Dei, qui est inter Deum et hominem Iesus Christus, qui est verus dux populorum, et verus princeps sacerdotum, et Dominus pontificum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. (0076B)

Amen