Collectio decretalium/XVIII

E Wikisource
 XVII XIX 

EPISTOLA PRIMA ALEXANDRI PAPAE.

Dilectissimis fratribus omnibus episcopis per diversas constitutis regiones, ALEXANDER episcopus.

Nulli, fratres, dubium est, quia boni a malis semper persequuntur et tribulantur. Propter quod humiliemur sub potenti manu Dei, ut liberet nos in tempore tribulationis. Nam, sicut leo rugiens circuit quaerens quem devoret, sic diabolus non cessat circuire et quaerere quos ex fidelibus perdat, et maxime illos quos ardentiores in servitio Salvatoris, eique familiares invenerit, familiares dico eos quos sibi sacrari et in ordine apostolatus constitui voluit. Ipsi enim pro populo interpellant, et populi peccata comedunt, quia precibus suis et oblationibus ea delent atque consumunt. Qui quanto digniores fuerint, tanto facilius pro necessitalibus quibus clamant exaudiuntur. « Multum enim (ut ait beatus Jacobus apostolus) valet deprecatio justi assidua (Jac. V, 16). » Qui enim vos persequitur ipsum cujus legatione fungimini persequitur, quia sicut ipse Filius Dei mediator fuit Dei et hominum, ita et vos ejus vice in Ecclesia estis constituti, ut inter Dominum et homines legatione fungamini. Si quis autem legationem vestram impedit, non unius sed multorum profectum evertit. Et, sicut multis nocet, ita a multis arguendus est, et bonorum societate arcendus. Et quia Dei causam impedit et statum conturbat Ecclesiae, ideoque ab ejus liminibus Ecclesiae arceatur. Ab hominibus quoque talis est cavendus et non in communione fidelium usque ad satisfactionem recipiendus. Est enim statutum olim, ut qui statum conturbat Ecclesiae, ab ejus liminibus arceatur, ne cum fidelibus communicet qui eorum bona avertit. Vos ergo, si dilectionem habueritis adinvicem et unanimes fueritis, facile tales superare poteritis. Si vero (quod absit) discordes fueritis, et canino dente vos derodere coeperitis, non solum eos non superabitis, sed et vobis ipsis nocebitis atque ab eis superabimini, et innocenter forte peribitis. Qui autem ex vestro collegio fuerit et ab auxilio vestro se subtraxerit, magis schismaticus et non sacerdos esse probabitur. « Ecce, inquit propheta, quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1). » Illi vero in unum non habitant, qui a fratrum solatio se subtrahunt, aut, quod deterius est, fratribus insidias praeparant aut laqueos ponunt. De his enim et eorum similibus Dominus per Osee prophetam loquitur dicens: « Propter vos lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre coeli, sed et pisces maris congregabuntur; verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir, populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti; et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte feci tacere matrem tuam; conticuit populus meus eo quod non habuit scientiam, quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. Et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi, gloriam eorum ad ignominiam commutabo. Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. Et erit sicut populus sic sacerdos, et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei. Et comedent et non saturabuntur, fornicati sunt et non cessaverunt, quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo (Osee. IV, 3). » Haec cavete, fratres, et bona semper agere festinate, quia in hoc cognoscent omnes, dicit Dominus, quoniam mei estis discipuli si dilectionem habueritis adinvicem. Bonum est namque proculdubio, et omnibus timentibus Deum desiderabile, cohibere dissensiones et altercationes, fratribusque subvenire, et invicem non invidere, sed adjuvare. Nos ergo qui discipuli Domini et dici et esse cupimus, portare crucem Christi et compati fratribus debemus, et non quascunque eis insidias aut foveas praeparare, quia talionem meretur qui fratribus foveam praeparat. Nolite errare, fratres, quia Deus non irridetur. Hujus rei gratia Dominus vobis commisit Ecclesiam suam, ut pro omnibus laboretis, et cunctis oppressis opem ferre non negligatis; unde Dominus per prophetam loquitur dicens: « Haec dixit Dominus: Judicate mane judicium et eruite vi oppressos de manu calumniantis, ne forte egrediatur quasi ignis indignatio mea, et succendatur et non sit qui exstinguat (Jer. XXI, 12). » Vos ergo qui in summo speculo a Domino constituti estis, attendere eos et opprimere oportet qui in fratres seditiones et scandala excitant, ne simul cum eis pereatis. Salutate omnes qui recte laborant in Evangelio Christi et juste gubernant navem ejus ne cohabitantes in ea demergantur aut suffocentur. Salutat vos omnis apostolica Ecclesia in Domino. Amen. Data VII Kalend. Novembris Trajano et Heliano, cc. consul.