Collectio decretalium/XIX

E Wikisource
 XVIII XX 

EPISTOLA ALEXANDRI PAPAE SECUNDA Ut vitentur detractiones et injustae pulsationes

ALEXANDER episcopus omnibus divino sacerdotio fungentibus pax et misericordia multiplicetur, et sapientia atque bona voluntas in omnibus augeatur et fructificetur in Domino.

Gratia Dei sumus, fratres charissimi, id quod sumus. Idcirco nobis providendum est et oppido decertandum ne in ea vacui inveniamur, sed, eadem nobis cooperante gratia, fructum Domino plurimum reportemus. Quod aliter fieri non potest, nisi sapientiam sectando, ejusque praecepta lectionibus et hymnis meditando, atque eo adminiculante implendo, orando, vigilando, et voluntatem ejus (in quantum ipse largitus fuerit), perficere studeamus. Nec eamdem negligendam gratiam nobis Dominus dedit, sed fideliter exercendam tribuit. Dilectio enim sine simulatione in nobis esse, et apparere debet, quia omnis qui odit fratrem suum homicida est. Qui vero diligit eum, in Deo manet, et Deus in eo, unde et Apostolus ait: « Nolite judicare, fratres, invicem, sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum; » et Dominus inquit: « Quod tibi non vis fieri, alteri ne facias; » et alibi. « In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem; » et Salomon ait: « Sacrificium salutare est attendere mandatis et discedere ab omni iniquitate. » Summa enim iniquitas est fratres detrahere, et accusare, unde scriptum est: « Omnis qui detrahit fratrem suum homicida est. » Et omnis homicida non habet partem aut haereditatem in regno Dei, et alibi: « Cavete vos, fratres charissimi, ne participes efficiamini (quod absit) malis eorum, » et non solum vos cavete a talibus, sed et cavere alios ab eis, et avertere docete, de his enim Dominus ait per prophetam Michaeam: « Vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris. In luce matutina facient illud quoniam contra Deum est manus eorum. Et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et domos rabuerunt, et calumniabantur virum, et domum ejus, virum et haereditatem ejus. Idcirco dicit Dominus haec: Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est. In die illa sumetur super vos parabola, et cantabunt canticum cum suavitate, dicentium: Depopulatione vastati sumus, pars populi mei commutata est. Quomodo recedet a me cum revertatur, qui regiones vestras devorat? Propter quod non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini, o Israel. Ne loquamini loquentes. Non stillabit super istos, non comprehendet confusio, dicit Dominus, Jacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus? Nonne verba mea bona sunt, cum eo qui recte graditur? Et econtra, populus meus in adversarium consurrexit, desuper tunicam pallium sustulistis et eos qui transibant simpliciter, convertistis ad bellum. » Et econtra: De his qui accusantur vel tribulantur per Nahum prophetam confortans eos sic loquitur Dominus, dicens: « Et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. Et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebrae. Quid cogitatis contra Dominum? Confirmationem ipse faciet. Non consurget duplex tribulatio, quia sicut spinae se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium, consumentur quasi stipula ariditate plena. Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem. Haec dixit Dominus: Si perfecti fuerint, ita et plures, sic quoque attondentur et pertransibit. Afflixi te et non affligam te ultra. » Facile est, fratres, verbo fallere hominem, sed non Deum. Sapiens non est qui nocet, nec vir linguosus in malum se diriget in terra, nihil vero mali vult, qui fidelis est. Malo enim et pravo ingenio fides aliena est, ait enim Apostolus de infidelium ignorantia: « Si enim cognovissent nunquam Dominum gloriae crucifixissent. » Crucifigunt enim Dominum qui eum in sacerdotibus suis persequuntur: quia crux a cruciatu dicitur. Magnum vero sacrum sustinet qui compatitur: sed, tamen beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Ecce ait Judas Apostolus: « Veniet Dominus in millibus suis facere judicium, et perdere omnes impios, et arguere omnem carnem, de omnibus impietatibus eorum. » Haec, fratres, valde timenda sunt et perpendenda, ne veniens unusquisque ad judicium poenam cum impiis recipiat, sed cum justis gloriam. Quod pius Dominus praestare dignetur, qui vivit et regnat per saecula cuncta. Data Kalend. Maii, Heliano et Vetere cc. consulibus.