Collectio decretalium/XXIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
XXIII. Collectio decretalium
143

Fairytale left blue.png XXII XXIV Fairytale right blue.png

INCIPIUNT DECRETA IGNII PAPAE DE FIDE ET RELIQUIS CAUSIS.

De fide et reliquis causis. (Anno Domini 143, tempore Antonini Pii imperatoris.)

IGINIUS in Christi nomine almae urbis Romae episcopus, cunctis in apostolica fide et doctrina degentibus, salutem.

Charissimi, Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justitia legis impleretur. Filius non secundum deitatem solam a Patre missus est, sed secundum carnem, quam clementer et pie pro nobis assumere non dedignatus est. Nam quod semetipsum, exinanita majestatis suae potentia, idem Filius miserit, Apostolus contestatur et dicit: « Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 7, 8). » Et Isaias: « Non legatus, neque angelus, sed Deus ipse veniet, et salvabit nos; » item ibi: « Palam apparui non quaerentibus me. » Et Jeremias: « Dereliqui domum meam, dimisi haereditatem meam, veni et factus sum illis in opprobrium. » Et in Michaea: « Ecce Dominus veniet, et commovebuntur sub eo montes; » et in Zacharia: « Gaude et exsulta filia Sion, quia ecce ego venio, et commorabor in medio tui, dicit Dominus; » et Apostolus ad Timotheum: « Humanus sermo et omni acceptione dignus, quoniam Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere; » et Malachias: « Ecce subito veniet in templo suo Dominus quem vos quaeritis, et angelus Testamenti quem vos vultis; » in Evangelio: « Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam. » Item ibi: « Quid nobis, et quid tibi Jesu, Filii Dei, venisti ante tempus perdere nos? venit Filius hominis salvare et quaerere quod perierat. » Item ibi: « Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant; » item ibi: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo. » Nunquid in his tantis ac talibus testimoniis quibus se Filius Dei a semetipso venisse testatus est, poterit quis dicere ab alio et non a semetipso venisse? dum manifestum est, quod qui carnem nostram dignanter assumpsit, voluntarie et non ab alio missus advenerit; nam qui in Patre manens, ubique potentia sua consistit, ubi quo a Patre mitteretur omni modo non habuit, quoniam nulla pars coelorum ac terrae a conspectu Patris excipitur, ubi secundum vos a Patre Filius mitteretur? et Paulus: « Renovamini, inquit, spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. » Et ad Hebraeos: « In eo enim in quo passus est ipse et tentatus est, potens est eis qui tentantur auxiliari, » unde sanctae vocationis semper coelestis participes. Considerate Apostolum confessionis nostrae, et pontificem Jesum fidelem existentem qui vocavit eum. Et ad Colossenses: « Nunc autem deponite et vos universa, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpiaque verba ex ore vestro non procedant. Nolite mentiri invicem. Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, induite novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum. » Nunquid is qui universam creaturam, visibilia et invisibilia propriae virtute potestatis procreavit ac fecit, seipsum ante, aut postmodum (quod dicere nefas est) creavit vel facere potuit? Et Dominus in Evangelio ait: « Ego et Pater unum sumus; » et iterum: « Qui me videt, videt et Patrem; » et iterum: « Qui me odit, et Patrem meum odit; » et iterum: « Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; » et iterum: « Ut sint in nobis unum, sicut et nos unum sumus. Tu in me, et ego in eis; » et iterum: « Omnia mea tua sunt; » et iterum: « Ego in Patre, et Pater in me; » et iterum: « Pater in me manens facit opera haec. » Et Joannes evangelista ait: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); » et iterum ipse ad Parthos: « Tres sunt, inquit, qui testimonium perhibent in terra: aqua, sanguis et caro, tres in nobis sunt; et tres sunt qui testimonium perhibent in coelo: Pater, Verbum, et Spiritus, et hi tres unum sunt. » Nos itaque in natura divinitatis, quia unum sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, nec Patrem aliquo tempore credimus praecessisse, ut major sit Filio, nec Filium postea natum esse ut divinitate Patris minoretur.

Caeterum, fratres, salvo in omnibus Romanae Ecclesiae privilegio, nullus metropolitanus absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, quia irritae erunt aliter actae quam in conspectu eorum omnium ventilatae, et ipse, si fecerit, coerceatur a fratribus.

Criminationes majorum natu per alios non fiant, nisi per ipsos qui crimina intendunt, si tamen ipsi digni et irreprehensibiles apparuerint, et actis publicis docuerint omni se suspicione carere et inimicitia 25, atque irreprehensibilem fidem ac conversationem ducere: necnon et peregrina negotia et judicia prohibemus, quia indignum est ut ab externis judicentur qui provinciales et a se electos debent habere judices. Nos quidem ex omni parte carpendo occasiones abscidimus. Nos supernae memores disciplinae, quibuscumque cadentibus dexteram porrigimus, et a ruinae praecipitio quos possumus relevamus et defensionis adminiculum totis viribus praebere cupimus. Certe si vel mens sit recti conscia, vindicta dignus est qui aliis existit causa periculi; qui vero innocentem vel fratrem quocunque ingenio persequitur, ipse in se jugulum mortis impingit, ut ait divinus et beatus praeco: Noli detrahere, ne eradiceris, noli accusare, ne accuseris, noli judicare, ne judiceris, quia in quo judicio judicaveris, judicabitur de te. Nemo creditur nos odisse quorum relatione non laeditur, dicit enim Dominus: Omne regnum in se divisum non stabit, et omnis scientia aut regula adversum se divisa non stabit. Ideoque necesse est, ut concorditer salubres suscipiatis, hortans, nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus pareatis. Data XVII Kalend. Octobris. Magno et Camerino consulibus.