Jump to content

Collectio decretalium/XXII

Checked
E Wikisource
 XXI XXIII 

INCIPIUNT DECRETA TELESPHORI PAPAE.

De jejunio septem hebdomadarum ante Pascha, et de missarum celebratione in nocte sancta Natalis Domini, et quo tempore aliis diebus missae celebrentur, et de episcoporum defensione. (Anno Domini 131, Antonino Pio imperatore.)

Charissimis fratribus et dilectissimis episcopis TELESPHORUS Romanae urbis archiepiscopus salutem in Domino.

Credimus sanctam fidem vestram in apostolorum eruditione fundatam, hanc tenere et hanc populis universis exponere, quae videlicet a constitutis apostolorum, eorumque successorum nulla ratione dissentit, per quos justum est caeteros erudiri. Quapropter cognoscite a nobis et a cunctis episcopis in hanc sanctam et apostolicam Sedem congregatis statutum esse, ut septem hebdomadas plenas ante sanctum Pascha omnes clerici in sortem Domini vocati a carne jejunent; quia sicut discreta debet esse vita clericorum a laicorum conversatione, ita et in jejunio debet fieri discretio, et sicut laici et saeculares homines nolunt eos recipere in accusationibus et infamationibus suis, ita nec clerici debent eos recipere in impulsationibus suis; quoniam in omnibus discreta debet semper esse, et segregata vita, et conversatio clericorum ac saecularium laicorum. Et, sicut hi amplius sunt applicati divinis cultibus, et familiares Domini dicuntur Salvatoris, ita moribus et conversatione atque sanctitate debent esse distincti. Has ergo septem hebdomadas omnes clerici a carne et deliciis jejunent, et hymnis, et vigiliis, atque orationibus, Domino inhaerere die noctuque studeant. Nocte vero sancta nativitatis Domini Salvatoris missas celebrent, et hymnum angelicum in eis solemniter decantent, quoniam et in eadem nocte ab angelo pastoribus nuntiatus est, sicut ipsa Veritas testatur, dicens: « Pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos et timuerunt timore magno, et dixit illis angelus: Nolite timere, ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio; et subito facta est cum angelis multitudo militiae coelestis, laudantium Dominum et dicentium: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 8-14). » Caeterum considerat impius justum, et quaerit ut occidat 24 eum. Dominus non derelinquet eum in manus ejus, et non condemnabit eum cum judicabitur illi. Exspecta Dominum et custodi viam ejus, et exaltabit te ut possideas terram, cum interibunt impii, videbis. Vidi impium robustum, et fortissimum, sicut indigenam virentem, et transivi et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus. Custodi simplicitatem et vide rectum, quia erit in extremum viro pax; praevaricatores autem interibunt pariter, et novissimum impiorum peribit. Salus autem justorum a Domino, fortitudo eorum in tempore tribulationis, et auxiliabitur eis Dominus, et salvabit eos et eripiet eos ab impiis et salvabit eos, quia separaverunt in eum; et alibi: « Quid gloriaris in malitia potens? Misericordia Dei tota die. Insidias cogitavit lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum. Dilexisti malitiam magis quam bonum, mendacium magis quam loqui justitiam. Dilexisti omnia verba ad devorandum, lingua dolosa, sed Deus destruet te in sempiternum, terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium, et videbunt justi et timebunt et super eum ridebunt. Ecce vir qui non posuit fortitudinem suam Deum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, confortatus est in insidiis suis. Ego autem sicut oliva virens in domo Dei, speravi in misericordia Dei, in saeculum et in aeternum. Confitebor tibi in saeculum, quoniam fecisti et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu misericordiarum tuarum. » Reliquis enim temporibus missarum celebrationes ante horam diei tertiam minime sunt celebrandae, quia et eadem hora Dominus crucifixus est, et super apostolos Spiritus sanctus descendisse legitur. Ab episcopis autem idem angelicus hymnus pro tempore et loco in missarum solemniis celebrandus est atque solemniter recitandus.

Ipsi enim qui proprio ore corpus Domini conficiunt, ab omnibus sunt obediendi atque timendi, et non dilacerandi aut detrahendi, quia a quibus se Domini populus benedici, salvari et instrui cupit, nullatenus debet eos arguere, nec vulgus in eorum accusatione suscipi. Populus enim ab eis docendus est, et corripiendus non ipsi ab eo, quia non est discipulus super magistrum. Nullomodo igitur Domini pontifices et reliqui sacerdotes quibus Domini commissa est plebs, rite populum possunt corrigere, si deceptionis se cognoverint laqueo infestari. Unde justum est omnes in universo orbe doctores legis, ea quae legis sunt sapere et non sacerdotes Domini labiis suis, aut quibuslibet machinationibus maculare, dum ipsos disponunt aut cupiunt maculare, potius seipsos maculant et vulnerant. Dei ergo accusat ordinationem qui eos qui ab eo constituuntur, sacerdotes accusat, et damnari cupit, a quibus se omnes fideles cavere debent, quia non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus rei sunt.

Christus enim Dei Filius Dominus noster, humano generi salutem condonans plenam, de nobis ait: « Qui vos recipit, me recipit, et qui vos spernit, me spernit (Matth. X, 40; Luc. X, 16). » Si ergo Dominus in eis recipitur, et rejicitur, proculdubio ipsius sunt qui in eis rejicitur, vel suscipitur. Et tu quis es, qui judicas servum alienum? Proculdubio transgressores legis Dei et apostolorum, atque prophetarum, et non solum harum, sed etiam legum humanarum. Omnes enim leges tam divinae quam humanae alienum servum judicare prohibent. Quid putas erit de te, cum transgressores et conculcatores legis Dei damnabuntur? Profecto et tu damnaberis, quia postposuisti mandatum Dei, et tuam adimplesti voluntatem, quoniam sicut digni sunt vita qui mandatum Dei adimplent atque custodiunt, ita rei et perdigni sunt morte, qui ea postponunt et in vanum ducunt. Est enim in apostolicis scriptum institutis, alterius vitam nemo laceret, et de malo alieno os suum non coinquinet. Accusatores vero et accusationes, quas leges saeculi non admittunt, et nos submovemus, et accusatori omnino non credi decernimus, qui absente adversario causam suggerit ante utriusque partis justam discussionem. Nec hi qui non sunt idonei suscipiantur ad accusationem, et omnes qui adversus patres armantur, infames esse censemus. Patres enim omnes venerandi sunt, non respuendi, aut insidiandi. Hi vero qui cum inimicis morantur, aut qui suspecti habentur, minime recipiantur, quia eorum aemulatio lacerat etiam innocentes. Hunc murum firmissimum statuerunt patres nostri, et nos cum eis contra persecutores nostros, ut hoc remedio eorum pellantur machinamenta, et vos securiores et sanctiores famulari mereamini vestro Salvatori. De talibus enim insidiatoribus et accusatoribus servorum suorum loquitur Dominus per prophetam dicens: « Os tuum misisti ad malitiam, et lingua tua concinnabat dolum, sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et in filium matris tuae fabricabas opprobrium. Haec fecisti et tacui, existimasti similem tui me futurum? arguam te, et proponam ante oculos tuos. Intelligite haec qui obliviscimini Dominum ne forte rapiat et non sit qui liberet. »

Languentes autem in isto conamine notandi sunt, et a talibus repellendi. Tales enim membra sunt diaboli, qui sursum atque deorsum pervolans quaerit quod possit occidere, quos possit separare, quos possit devorare. Propter quam rem vigilandum est, et armis coelestibus sumus muniendi, ne in ejus compedes incidamus aut ejus foveis illaqueemur. Decet enim in talibus causis hoc maxime provideri, ut sine strepitu concertationum et charitas custodiatur et veritas defendatur, atque innocentes et Domini ministri illaesi liberentur. De bonis ergo et legem Domini custodientibus fratribusque adjuvantibus et non nocentibus, sed supportantibus ait per Prophetam Dominus: « Non sedi cum viris vanitatis, et cum superbis non ingrediar. Odivi ecclesiam pessimorum et cum impiis non sedebo. Lavabo in innocentia palmas meas, et circuibo altare tuum, Domine, ut clara voce praedicem laudem tuam, et enarrem omnia mirabilia tua. Domine, dilexi habitaculum domus tuae, et locum tabernaculi gloriae tuae; ne ponas cum peccatoribus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. In quorum manibus scelus, et dextera eorum repleta est muneribus, ego autem in simplicitate mea gradiar, redime me, et miserere mei; pes meus stetit in via, in Ecclesiis benedicam Domino. » Concordent igitur cum omnibus Dei sacerdotibus hae charitatis sententiae, in quibus vos fixos et firmos exstitere judicamus. Deus vos incolumes custodiat, filii charissimi. Data XV Kalend. Martii, Antonio et Marco IV cc. consul.