Jump to content

Collectio decretalium/XXX

Checked
E Wikisource
XXX. Collectio decretalium
177

 XXIX XXXI 

(PL 130 0120B) INCIPIUNT DECRETA ELEUTHERII PAPAE. (Anno Domini 177, tempore Antonini Commodi.)

(0119) (0119C) ELEUTHERIUS episcopus, universis Ecclesiis per Galliae provincias Domino militantibus, in Domino salutem. (0119)

Magno munere misericordiae Dei totius Ecclesiae catholicae multiplicata sunt gaudia, cum multos populos ad Domini servitium festinare cognovimus. Qua de re necessarium iudicavimus vos instruere, ut escas quas vitare vos audivimus irrationabiliter non respuatis. Scitis, fratres, legislatorem docuisse, omnia quae creavit Deus erant valde bona, et ipsa per se Veritas ait: « Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod exit de ore (Matth. XV, 11). » Unde constat non debere refutare escas communes quas Deus ad cibos tribuit fidelibus suis. Et in Actibus apostolorum, de mundis escis legitur ita: (0119D) « Postera autem die iter tribus facientibus domesticis cum Petro, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora, ut oraret circa horam sextam, et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus: et vidit coelum apertum et descendens vas quoddam, (0120C) velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de coelo in terram, in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae, et volatilia coeli. Et facta est vox ad eum: Surge, Petre, occide et manduca. Ait autem Petrus: Absit, Domine, quia nunquam manducavi omne commune et immundum. Et vox iterum secundo ad eum: Quae Dominus purificavit, tu commune ne dixeris. Hoc autem factum est per ter, et statim vas receptum est in coelum (Act. X, 9, 16). »

De accusationibus ergo clericorum, super quibus consulti sumus, quia omnes eorum accusationes difficile est ad sedem apostolicam deferre, finitiva episcoporum tantum iudicia huc deferantur, et huius sanctae sedis auctoritate finiantur, sicut ab apostolis eorumque successoribus multorum consensu episcoporum (0120D) iam definitum est. Nec in eorum Ecclesiis alii aut praeponantur, aut ordinentur antequam hic eorum iuste terminentur negotia, quoniam quamvis liceat apud provinciales et metropolitanos atque primates eorum ventilare accusationes vel criminationes, non tamen licet diffinire secus quam praedictum (0121A) est. Reliquorum vero clericorum causas apud provinciales et metropolitanos ac primates et ventilare et iuste diffinire licet, iudicantem tamen oportet cuncta rimari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi ac proponendi, adiiciendique praebita patientia ab eo, ut ibi actio ambarum partium limitata sit pleniter. Nec litigantibus iudex prius sua velit sententia obviare nisi quando ipsi iam peractis omnibus nihil habeant in quaestione quod proponant, et tandiu actio ventiletur, quousque rei veritas inveniatur. Frequenter interrogare oportet, ne aliquid praetermissum forte remaneat quod annecti conveniat; induciae enim non modicae ad inquirendum dandae sunt, ne aliquid praepropere agi a quacunque parte videatur, quia per subreptionem (0121B) multa proveniunt. Nihil tamen absque legitimo et idoneo accusatore fiat. Nam et Dominus noster Iesus Christus Iudam furem esse sciebat, sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus. Et quidquid inter apostolos egit, pro dignitate ministerii ratum mansit. Nam si leges saeculi accusatores requirunt, quanto magis ecclesiasticae regulae! docent enim terrestria et humana quae sint ecclesiastica atque coelestia. De accusationibus vero comprovincialibus ita legitur esse statutum: Si quis super quibuslibet criminibus quemlibet clericum pulsandum crediderit in provincia in qua consistit ille qui pulsatur suas exerceat actiones, nec aestimet eum alibi aut longius ad iudicium protrahendum. Illi vero qui pulsatus fuerit, si iudicem suspectum habuerit, liceat (0121C) appellare. Caveant etiam iudices Ecclesiae ne absente eo cuius causa ventilatur, sententiam proferant, quia irrita erit, imo etiam causam pro facto dabunt.

Proditoris vero nec calumnia nec vox audiatur. Nemo enim debitorem amplius potest cognoscere quam ille qui iniuriam, eiusque sustinuit nequitiam. (0122A) Oppressis namque ab omnibus in cunctis subveniatur causis. Haec omnia summopere sunt attendenda. Nec criminatio minorum, quanto magis episcoporum facile est recipienda, dicente Domino: « Non sequeris turbas ad faciendum malum (Exod. XXIII, 2). » Et alibi: « Non suscipias vocem mendacii (Ibid. 1). » Et in Paralipomenon legitur: « Omnia corda scrutatur Dominus (I Psal. XXVIII, 9), » et omnem cogitationem novit; homo vero videt in facie, Deus autem in corde. Et alibi scriptum est: Non potest humano condemnari examine quem Deus suo reservavit iudicio. Igitur omne pondus et circumstantia adversariorum documenta per patientiam, fratres, comprimere satagite, scientes quia subversi sunt huiusmodi et delinquunt proprio ore damnati, quia (0122B) qui fratres accusant vel infestant, non eos diligunt, sed magis negligunt et peccant, dicente Apostolo: « Dilectio proximi malum non operatur (Rom. XIII, 10). » Et alibi: « Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? » Nos enim humiles corde, ad ea quae recta sunt, adiutore Domino sapienter vinculo charitatis vobiscum sumus constricti, religionem catholicam in omnibus fortiter defensantes, improbis probe resistere non negligimus, unde dictum est: Negligere enim, cum possis deturbare perversos, nihil aliud est quam fovere, nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare. Huius rei gratia universalis vobis a Christo Iesu commissa est Ecclesia, ut pro omnibus laboretis, et cunctis opem (0122C) ferre non negligatis; frater autem fratrem adiuvans exaltabitur, et illudens dissipabitur. Quapropter relevate semper oppressos, corripite inquietos, ut zizania Dominicam messem non possit suffocare. Data V Idus Iulii, Paterno et Bardua consulibus.