Jump to content

Collectio decretalium/XXIX

Checked
E Wikisource
XXIX. Collectio decretalium
168

 XXVIII XXX 

EPISTOLA SOTHERIS PAPAE.

Dilectissimis fratribus per Italiae provincias sanctis constitutis episcopis, SOTHER papa.

Divinis praeceptis et apostolicis monitis informamur, ut pro omnium Ecclesiarum statu impigro vigilemus affectu, at si quid usquam reprehensioni invenitur obnoxium, celeri sollicitudine ab ignorantiae imperitia et praesumptionis usurpatione revocemus. Sacratas Deo feminas vel monachas, sacra vasa vel sacratas pallas penes vos contingere et incensum circa altaria deferre perlatum est ad apostolicam sedem, quae omnia reprehensione et vituperatione plena esse, nulli recte sapientium dubium est. Quapropter hujus sanctae sedis auctoritate, haec omnia vobis resecare funditus, quanto citius poteritis, censemus, et ne pestis haec latius divulgetur per omnes provincias, abstergi citissime mandamus, ait enim Apostolus: « Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). » Illa est enim virgo Ecclesia, sponsa unius viri Christi, quae nullo se patitur errore vel inhonesta reprehensione vitiari, ut per totum mundum una sit nobis unius castae communionis integritas. Unde consurgite, charissimi, cum Domino, et assistite ei induentes arma spiritus adversus malignantes contra fidem ejus, et probetur spiritus sapientiae, id est, verba illorum si ex Deo sunt. Scriptum est enim in Jeremia: « Probatorem dedi te in populum meum robustum, et scies, et facies, et probabis viam illorum (Jerem. VI, 27). » Multum namque nobis necessaria est vigilantia tanti sacramenti sapientiae discretionis, quae occulta tenebrarum revelat, ad requisitionem hujusmodi rei et scrutationem, quoniam latet quodammodo et absconditur, vixque comprehenditur dolosa existens malitia pro eo quod sibi pietatem callide blandiatur, ut valeat scrutantium mentem latere. Quod utique sciens beatus Apostolus, ait: « Nam hujusmodi pseudoapostoli, operarii subdoli, transfigurant se in apostolos Christi (II Cor. XI, 13). » Sed non mirum quando ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis, si ministri ejus transfigurantur velut ministri justitiae, quorum finis secundum opera eorum. Sed et Dominus in hoc praemuniens nos, ait: « Attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15, 16). » Ergo in idipsum ex toto corde vestro referentes, ante omnia, super tali quaestione deprecationem, et dicentes cum David: « Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua; lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII, 18, 105). » Quoniam, ut ait beatus Daniel propheta, « sapientia et fortitudo ejus sunt (Dan. II, 20), » dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus et disciplinam; ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est. Quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et ostendisti mihi quae rogavi te. Data X Kalend. Junii, Cetico et Clero IV consulibus.