XXXI | XXXIII |
CUJUS SUPRA EPISTOLA AD APHROS. De causis superioribus.
VICTOR Romanae Ecclesiae urbis archiepiscopus, universis episcopis per Africam constitutis in Domino salutem.
Semper enim in aeterno consilio Dei mansit humani generis incommutabiliter praeordinata reparatio, sed ordo rerum per Dominum nostrum Jesum Christum temporaliter gerendarum dispositione verbi divini sumpsit exordium. Quapropter oportet vos, fratres, unanimes esse, et adminiculum vicissim ferre: in recta ergo fide et in sacramentis divinis non discrepare, sed concordes esse, quia licet pauci sitis malorum comparatione, si tamen concordes fueritis, facile, auxiliante Domino, vestros insidiatores superabitis. Si vero discordes, quod absit, fueritis, non superabitis, sed superabimini. Perlatum est enim ad sedem apostolicam aliquos vestrum nocere fratres velle, et ut cadant, decertare, similiter in sacramentis discrepare, et ob id contentiones et aemulationes inter vos fieri; a quibus dissensionibus vos avertere, et in his omnibus concordare, et opem ferre vicissim mandamus. Nam si hoc agere cito neglexeritis, et vicissim reconciliari non studueritis, ab apostolicae sedis et totius Ecclesiae communione vos pelli non dubitetis, nec attenditis, charissimi, qualiter Dominus per Isaiam prophetam talibus comminatus est, dicens: « Dominus eis locutus est verbum hoc, luxit et defluxit terra, et infirmata est, defluxit orbis, et infirmata est altitudo populi terrae, et terra interfecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum. Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus, ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci, luxit vindemia, infirmata est vitis; ingemuerunt omnes qui laetabantur corde; cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae; cum cantico non bibent vinum, amara erit potio bibentibus illam; attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus nullo introeunte. Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnis laetitia; translatum est gaudium terrae, relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas. Quia haec erunt in medio terrae, et in medio populorum, quomodo si paucae olivae quae remanserunt, excutiantur ex olea, et racemi, cum fuerit finitima vindemia. Hi levabunt vocem suam atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum, et in insulis maris nomen Domini Dei Israel (Isa. XXIV, 3, 15). » Et Dominus, in oratione quam discipulos suos docuit orare, ait: « Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. » In bonis et justis hominibus sanctificatur nomen Domini, et in malis blasphematur, et ipsa per se Veritas ait: « Si offers munus tuum ad altare, et recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et postea offeres munus tuum. » Nulli vero liceat doctrinam evangelicam deserere, et sacerdotali honore gaudere. Data Kal. Septembris, Laterano et Ruffino IV cc. consulibus