Jump to content

Collectio decretalium/XXXIII

Checked
E Wikisource
XXXII. Collectio decretalium
208

 XXXII XXXIV 

INCIPIUNT DECRETA ZEPHERINI PAPAE. (Anno Domini 208, tempore Severi imperatoris.)

Romanae urbis archiepiscopus ZEPHERINUS omnibus per Siciliam constitutis episcopis in Domino salutem.

Divinae circa nos gratiae memores esse debemus quae nos per dignationis suae misericordiam ob hoc ad fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhaerentes, et in quadam sacerdotum ejus speculatione constituti, prohibeamus illicita et sequenda doceamus. Sicut stellas coeli non exstinguit nox, sic mentes fidelium firmamento inhaerentes sanctae Scripturae non obscurat mundana iniquitas. Idcirco meditari vos oportet et Scripturas, et praecepta divina, quae in Scripturis continentur, diligenter attendere, ne transgressores legis Dei, sed impletores appareatis. Patriarchae vero vel primates accusatum discutientes episcopum, non ante sententiam proferant finitivam, quam apostolica fulti auctoritate, ac reum seipsum confiteatur, aut per innocentes et regulariter examinatos convincatur testes. Qui minori non sint numero quam illi discipuli fuerunt, quos Dominus ad adjumentum apostolorum eligere praecepit, id est septuaginta duo. Detractores quoque divina auctoritate eradicandi sunt, et auctores inimicorum ab episcopali submovemus accusatione vel testimonio, nec summorum quispiam minorum accusationibus impetatur aut dispereat, neque in re dubia certa judicetur sententia, nec ullum judicium, nisi ordinabiliter habitum teneatur. Absens vero nemo judicetur, quia et divinae et humanae hoc prohibent leges. Accusatores autem eorum omni careant suspicione, quia columnas suas Dominus firmiter stare voluit, non a quibuslibet agitari. Nullum autem eorum sententia a non suo judice dicta constringat, quia et leges saeculi id ipsum fieri praecipiunt. Duodecim enim judices quilibet episcopus accusatus, si necesse fuerit, eligat, a quibus ejus causa juste judicetur, nec prius audiatur, aut excommunicetur, vel judicetur, quam ipsi per se eligantur, et regulariter vocatus ad suorum primo conventum episcoporum, per eos ejus causa juste audiatur et rationabiliter discernatur. Finis vero ejus causae ad sedem apostolicam deferatur, ut ibidem terminetur. Nec antea finiatur, sicut ab apostolis vel successoribus eorum olim statutum est, quam ejus auctoritate fulciatur; ad eam quoque ab omnibus (maxime tamen ab oppressis) appellandum est et concurrendum quasi ad matrem, ut ejus uberibus nutriantur, auctoritate defendantur, et a suis oppressionibus releventur, quia non potest, nec debet mater oblivisci filium suum.

29 Judicia enim episcoporum, majoresque Ecclesiae causae a sede apostolica et non ab alia, sicut apostoli et sancti successores eorum statuerunt, cum aliis episcopis sunt terminandae; quia licet in alios transferant episcopos, beato tamen apostolo Petro dictum est: Quaecunque ligaveris super terram erunt ligata et in coelis, et quaecumque solveris super terram erunt soluta et in coelis. Et reliqua privilegia quae soli huic sanctae sedi concessa sunt, et in constitutis apostolorum, eorumque successorum, aliis quamplurimis cum eis concinentibus, habentur inserta. Septuaginta enim apostoli sententias praefixerunt cum aliis quamplurimis episcopis, et servandas censuerunt. De occultis enim alieni cordis temere judicare peccatum est, et eum cujus non videntur opera nisi bona, iniquum est ex suspicione reprehendere, cum eorum quae hominibus sunt incognita solus Deus judex sit; ipse vero novit abscondita cordis, et non alius; injusta enim judicia ab omnibus cavenda sunt, maxime tamen a servis Domini. Servum autem Dei non oportet litigare, nec quemquam damnare. Episcopi namque a plebibus, et clero, et Domini a servis ferendi sunt, ut sub exercitatione tolerantiae sustineantur temporalia, sperentur aeterna. Auget enim merita virtutis quod propositum non violat religionis. Satagendum est nobis ne aliquis fratrum nostrorum graviter laceretur vel pereat. Succurrere ergo vos oportet oppressis, et liberare eos de manu persequentium, ut cum beato Job dicatis: « Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum, justitia indutus sum, et vestivi me vestimento et diademate, judicio meo; oculus fui caeco, et pes claudo; pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam (Job. XXIX, 13), » et reliqua. Vos ergo, qui in specula a Domino estis positi, comprimere et repellere eos summopere debetis qui fratribus insidias praeparant, aut in eos seditiones et scandala excitant. Facile est enim verbo fallere hominem, non tamen Deum. Ideo hos repellere, et ab his vos cavere oportet, quatenus exstincta funditus hujus modi caligine, lucifer eis resplendeat, et laetitia oriatur, sanctissimi fratres. Data XII Kalendas Octobris, Saturnino et Gallicano IV cc. consul.