De rebus ac vocabulis | Synodus Grammaticorum |
CHARON
Charon, Genius, Alastor.
- ch. Quid ita properas gestiens, Alastor?
- al. Opportune tu quidem, o Charon. Ad te properabam.
- ch. Quid novae rei?[1]
- al. Nuntium fero, tibi Proserpinaeque laetissimum futurum.
- ch. Effer igitur quod fers, teque exonera.
- al. Furiae non minus gnauiter quam feliciter gesserunt suum negotium, nullam orbis partem non infecerunt malis tartareis, dissidiis, bellis, latrociniis, pestilentiis, adeo ut plane iam calvae emissis colubris sint, et exhaustae venenis obambulent, quaerentes quidquid usquam est viperarum et aspidum, quando tam glabrae sunt quam ovum, et pilum non habent in capite, neque quidquam in pectore succi efficacis. Proinde tu fac, cymbam ac remos appares. Mox enim ventura est tanta umbrarum multitudo, ut verear ne non sufficias omnibus transmittendis.
- ch. Ista nos non fugerant.
- al. Unde rescieras?
- ch. Ossa[2] pertulerat ante biduum.
- al. Ut illa dea nihil est velocius! Sed quid tu igitur heic cessas relicta cymba?
- ch. Ita nimirum res ferebat. Huc profectus sum, ut mihi compararem validam aliquam triremem. Nam mea cymba iam vetustate putris ac sutilis non suffecerit huic operi, si vera sunt quae narravit Ossa. Quanquam quid opus erat Ossa? Res ipsa compellit. Nam naufragium feci.
- al. Nimirum totus distillas; suspicabar te redire a balneo.
- ch. Imo enatavi e Stygia palude.
- al. Umbras ubi reliquisti?
- ch. Natant cum ranis.
- al. Sed quid narravit Ossa?
- ch. Tres orbis Monarchas capitalibus odiis in mutuum exitium ruere, nec ullam orbis Christiani partem immunem esse a belli furiis: nam tres illi reliquos omnes pertrahunt in belli consortium. Omnes esse talibus animis, ut nemo velit alteri cedere, nec Danum, nec Polonum, nec Scotum: nec vero Turcam interim esse in otio, moliri dira: pestilentiam ubique saevire, apud Hispanos, apud Britannos, apud Italos, apud Gallos. Ad haec novam esse luem ex opinionum varietate natam, quae sic vitiavit omnium animos, ut nulla usquam sit sincera amicitia, sed frater fratri diffidat, nec uxori cum marito conveniat. Spes est, hinc quoque nascituram olim magnificam hominum perniciem, si res a linguis et calamis ad manus pervenerit.
- al. Haec omnia verissime narravit Ossa. Nam ipse plura vidi his oculis, assiduus comes et adiutor Furiarum, quae nullo tempore magis declararunt se suo dignas nomine.
- ch. Atqui periculum est, ne quid daemon exoriatur, qui subito adhortetur ad pacem; et sunt mortalium animi mutabiles. Nam audio, apud superos esse Polygraphum quendam, qui calamo suo non desinit insectari bellum, et ad pacem cohortari.
- al. Ille iam pridem surdis canit. Olim scripsit pacis profligatae querimoniam;[3] nunc eidem exstinctae scripsit epitaphium. Sunt alii contra, qui non minus iuvent rem nostram, quam ipsae Furiae.
- ch. Quinam isti?
- al. Sunt animalia quaedam pullis et candidis palliis, cinericiis tunicis, variis ornata plumiis ; haec nunquam recedunt ab aulis principum: instillant in aurem amorem belli, hortantur eodem proceres ac plebem: in Evangelicis illis concionibus clamitant, bellum esse iustum, sanctum, ac pium. Quoque magis mireris hominum fortem animum, clamitant idem apud utramque partem. Apud Gallos concionantur, Deum stare pro Gallis, nec vinci posse qui Deum habeat protectorem. Apud Anglos et Hispanos, hoc bellum non a Caesare geri, sed a Deo; tantum praebeant se viros fortes: victoriam esse certam. Quod si quis interciderit, eum non perire, sed recta subvolare in coelum, sicut erat, armatum.
- ch. Et habetur istis tanta fides?
- al. Quid non potest simulata religio? Accedit huc iuventus, rerum imperitia, gloriae sitis, ira, animus, ad id quo vocatur, natura propensus. His facile imponitur, nec difficile perpellitur plaustrum suapte sponte propendens ad ruinam.
- ch. Ego istis animalibus lubens aliquid boni fecero.
- al. Appara lautum convivium. Nihil potes gratius.
- ch. Ex malvis, lupinis et porris. Nam apud nos non alia est, ut scis, annona.
- al. Imo ex perdicibus, capis et phasianis, si vis esse gratus convivator.
- ch. Sed quae res istos movet, ut tantopere promoveant bellum? Aut quid hinc metunt commodi?
- al. Quia plus emolumenti capiunt e morientibus, quam ex vivis. Sunt testamenta, parentalia, bullae multaque alia non aspernanda lucra. Denique malunt in castris versari, quam in suis alvearibus. Bellum multos gignit episcopos, qui in pace ne teruncii quidem fiebant.
- ch. Sapiunt.
- al. Sed quid opus est triremi?
- ch. Nihil, si velim in media palude rursus naufragium facere.
- al. Ob multitudinem?
- ch. Scilicet.
- al. Atqui umbras vehis, non corpora. Quantulum autem ponderis habent umbrae?
- ch. Sint tipulae, tamen tipularum[4] tanta vis esse potest, ut onerent cymbam. Tum scis, et cymbam umbratilem esse.
- al. At ego memini videre me, cum esset ingens turba, nec cymba caperet omnes, a clavo tuo tria millia umbrarum pendere nonnunquam, nec tu pondus ullum sentiebas.
- ch. Fateor, tales esse animas, quae paulatim demigrarunt e corpore phthisi aut hectica tenuato. Caeterum quae subito revelluntur e crasso corpore, multum corporeae molis secum ferunt. Tales autem mittit apoplexia, synanche, pestilentia, sed praecipue bellum.
- al. Non opinor Gallos aut Hispanos adferre multum ponderis.
- ch. Multo minus quam caeteri; quanquam et horum animae non omnino veniunt plumeae. Caeterum e Britannis, e Germanis belle pastis, veniunt aliquoties tales, ut nuper periclitatus sim decem duntaxat vehens, et nisi iacturam fecissem, perieram una cum cymba, vectoribus et naulo.
- al. Ingens discrimen.
- ch. Quid interea censes fieri, cum accedunt crassi satrapae, thrasones et polymachaeroplacidae.[5]
- al. Ex his qui pereunt in iusto bello, nullos arbitror ad te venire. Nam aiunt eos recta subvolare in coelum.
- ch. Quo subvolent, nescio: unum illud scio, quoties bellum est, tot ad me veniunt saucii lacerique, ut demirer, ullum superesse apud superos. Nec solum veniunt onustae crapula et abdomine, verum etiam bullis et sacerdotiis, aliisque rebus plurimis.
- al. At ista non deferunt secum, sed nudae veniunt ad te.
- ch. Verum; sed quae recentes veniunt, somnia talium rerum secum adferunt.
- al. Itane gravant somnia?
- ch. Gravant cymbam meam; quid dixi gravant? iam demerserunt. Postremo tot obolos putas nihil habere sarcinae?
- al. Equidem arbitror, si ferant aereos.
- ch. Proinde certum est mihi, prospicere de navi, quae sufficiat oneri.
- al. O te felicem!
- ch. Quid ita?
- al. Quia propediem ditesces.
- ch. Ob multitudinem umbrarum?
- al. Nae.
- ch. Si quidem suas opes secum adferant. Nunc qui in cymba deplorant, se apud superos reliquisse regna, praesulatus, abbatias, auri talenta innumera, ad me nihil adferunt praeter obolum. Itaque quod iam annis ter mille mihi corrasum est, id totum est effundendum in unam triremem.
- al. Sumptum faciat oportet, qui quaerit lucrum.
- ch. Atqui mortales, ut audio, felicius negotiantur, qui favente Mercurio ditescunt intra triennium.
- al. Sed iidem decoquunt nonnunquam. Tuum lucrum minus, sed certius.
- ch. Nescio quam certum: si quis Deus nunc exoriatur, qui res principum componat, sors haec tota mihi perierit.
- al. Ista quidem de re iubeo, ut me sponsore in utramque aurem dormias. Intra decennium totum nihil est, quod pacem metuas. Unus Romanus pontifex sedulo quidem hortatur ad concordiam; sed laterem lavat. Murmurant et civitates taedio malorum: conferunt susurros populi nescio qui, dictitantes iniquum ut ob privatas iras aut ambitionem duorum triumve res humanae sursum deorsum misceantur: sed vincent, mihi crede, quamlibet recta consilia, Furiae. Caeterum quid opus erat hac gratia petere superos? An apud nos non sunt fabri? Certe Vulcanum habemus.
- ch. Pulchre, si quaeram navim aeream.
- al. Minimo accersetur aliquis.
- ch. Ita est, sed deficit nos materia.
- al. Quid audio? Nihil illic silvarum?
- ch. Etiam nemora, quae fuerant in campis Elysiis, absumpta sunt.
- al. In quem tandem usum?
- ch. Exurendis ereticorum umbris; adeo ut nuper coacti simus e terrae visceribus carbones effodere.
- al. Quid? an istae umbrae non possunt minore sumptu puniri?
- ch. Sic visum est Rhadamantho.
- al. Ubi triremem mercatus eris, unde remiges parabuntur?
- ch. Meae partes sunt tenere clavum; remigent umbrae, si velint traiicere.
- al. At sunt quae non didicerunt remum agere.
- ch. Apud me nullus est eximius, remigant et Monarchae, remigant et Cardinales suam quisque vicem, non minus quam plebeii tenues, sive didicerint, sive non didicerint.
- al. Tu fac dextro Mercurio feliciter mercere triremem; ego non te remorabor amplius. Orco laetum adferam nuntium. Sed heus heus, Charon.
- ch. Quid est?
- al. Fac matures reditum, ne te mox obruat turba.
- ch. Imo iam plus quam ducenta millia offendes in ripa, praeter illas, quae natant in palude. Properabo tamen quantum licebit. Dic illis, mē mox adfuturum.
De rebus ac vocabulis | Synodus Grammaticorum |
- ↑ Scripsit Erasmus hoc Colloquium fere eo tempore, quo Carolus V. Caesar, Hispaniarum rex, una cum Henrico octavo, Angliae rege, quem arctissimo foedere tibi conciliaverat, gravissima bella gerebat adversus Franciscum primum, Galliarum regem.
- ↑ Apud Homerum Ossa dea famae est. II. β. 93. Μετὰ δὲ σφίσιν Ὄσσα δεδήει.
- ↑ Exstat hic libellus Erasmi ita inscriptus: Querela pacis undique geatium eiactae profligataeque, auctore Erasmo Rot.
- ↑ Tipula vermiculus est, vel insecti genus, sex pedes habens, sed tantae levitatis, ut supra aquam currat. Hinc Plautus Pers. act. 2. sc. 2. Nec tipulas levius pondus est, quam fides lenonia.
- ↑ Plautiniim nomen. Pseud. IV, 2, 31.