Echo | Charon |
DE REBUS AC VOCABULIS.
Beatus, Bonifacius.
- be. Salvus sit Bonifacius.
- bo. Etiam atque etiam salvus sit Beatus. Sed utinam essemus uterque quod dicimur, tu dives, ego formosus.
- be. Itane parum tibi videtur, habere nomen magnificum?
- bo. Mihi quidem minimi momenti, nisi res adsit.
- be. At plerique mortales aliter affecti sunt.
- bo. Fieri potest ut mortales sint isti, homines esse non credo.
- be. Et homines sunt, o bone, nisi putas, etiam nunc sub humana specie camelos et asinos obambulare.
- bo. Hoc citius crediderim, quam homines esse, qui pluris nomen faciunt, quam rem.
- be. In certis rerum generibus, fateor, plerique malunt rem, quam nomen, in multis contra.
- bo. Hoc quid fit, non satis assequor.
- be. Atque penes nos ipsos exemplum est. Tu Bonifacius diceris, et habes quod diceris, sed si esset alterutro spoliandus, utrum males habere malam faciem, an pro Bonifacio dici Cornelius?
- bo. Equidem malim vel Thersites dici quam habere prodigiosam faciem: an bonam habeam, nescio.
- be. Item ego si dives essem, et aut res, aut nomen esset deponendum, malim Irus dici quam re spoliari.
- bo. Assentior vera loquenti.
- be. Idem usu veniet, opinor, in his qui sunt prospera valetudine, aut aliis corporis praediti commodis.
- bo. Probabile est.
- be. At quam multos videmus, qui mallent nomen eruditi piique viri, quam esse docti bonique!
- bo. Plurimos istiusmodi novi.
- be. An non apud nos plus habet momenti nomen, quam res?
- bo. Videtur.
- be. Iam si quis nobis adesset Dialecticus, qui scite definiret, quid sit Rex, quid Episcopus, quid Magistratus, quid Philosophus, fortassis et heic inveniremus qui mallent nomen, quam rem.
- bo. Ita profecto, si Rex est qui legibus et aequitate populi commodum spectat, non suum, si Episcopus, qui totus invigilat gregi Dominico, et si Magistratus est, qui ex animo consulit Reipublicae, et si Philosophus, qui neglectis fortunae commodis, tantum studet bonae menti parandae.
- be. Heic vides, quantum huius generis exemplorum possum aggerere.
- bo. Sane plurimum.
- be. An hos omnes negabis esse homines?
- bo. Vereor, ne nos ipsi citius nomen hominis amittamus.
- be. At si homo est animal rationale, quantum abest hoc a ratione, ut in corporis commodis verius quam bonis, et in externis, quae fortuna dat simul et eripit, cum libet, rem malimus, quam nomen; in verbis animi bonis nomen pluris faciamus, quam rem?
- bo. Praeposterum mehercule iudicium, si quis attendat.
- be. Eadem autem est ratio in contrariis.
- bo. Exspecto quid dicas.
- be. Idem iudicandum de nominibus rerum fugiendarum, quod dictum est de vocabulis expetendarum.
- bo. Apparet.
- be. Magis enim horrendum est, esse tyrannum, quam tyranni nomen, et si malus Episcopus, iuxta sententiam Evangelicam, fur est et latro, non tam haec nomina sunt nobis detestanda, quam ipsa res.
- bo. Convenit sane.
- be. Tu de caeteris similiter colligito.
- bo. Prorsus intelligo.
- be. Nonne fatui nomen adversantur omnes?
- bo. Et quidem maxime.
- be. Nonne fatuus esset, qui aureo piscaretur hamo, qui vitrum anteponeret gemmis, qui cariores haberet equos quam uxorem ac liberos?
- bo. Is esset quovis Coroebo stultior.[1]
- be. At non tales sunt qui procurrunt in militiam, spe lucri non admodum magni, corpus et animum exponentes periculo; qui student congerendis opibus, cum animum habeant omnium bonarum rerum egenum; qui vestes et aedes exornant, cum animus neglectus ac squallidus iaceat; qui corporis valetudinem anxie tuentur, animam tot capitalibus morbis laborantem negligunt; denique qui fugacissimis huius vitae voluptatibus cruciatus merentur aeternos?
- bo. Ipsa ratio fateri cogit, plus quam fatuos esse.
- be. Atqui his fatuis cum plena sint omnia, vix invenias, qui ferre possit fatui vocabulum, cum adeo non abhorreant a re.
- bo. Sic est profecto.
- be. Age, scis quam sint apud omnes invisa vocabula mendacis ac furis.
- bo. Sunt invisissima, nec sine caussa.
- be. Fateor. Sed ut stuprare coniuges alienas sit furto sceleratius, tamen adulteri cognomine quidam etiam gloriantur, ad furti convicium illico stricturi gladium.
- bo. Ita res habet apud complures.
- be. Ita cum multi scortis vinoque perditissimi sint, et sint libenter ac palam, tamen ad ganeonis nomen offenduntur.
- bo. Hi nimirum rem sibi gloriae ducunt, cum vocem rei debitam horreant.
- be. Sed vix aliud nomen auribus nostris videtur intolerabilius, quam mendacis.
- bo. Novi qui hoc convicium caede sint ulti.
- be. Sed utinam pariter abominentur rem. Nunquam accidit tibi, ut, qui promiserat se mutuum ad certum diem redditurum, falleret?
- bo. Frequenter; etiam cum id deierasset, neque id semel, sed iterum atque iterum.
- be. Fortasse non erant solvendo.
- bo. Imo erant, sed commodius esse ducebant non reddere creditum.
- be. An hoc non est mentiri?
- bo. Planissime.
- be. Auderes istiusmodi creditorem sic compellare: Cur mihi toties mentiris?
- bo. Non, nisi paratus essem ad pugnam.
- be. An non simili modo quotidie verba dant latomi, fabri aurifices et vestiarii, pollicentes ad certum diem, nec tamen praestantes, etiamsi magni referat tua?
- bo. Mira impudentia! sed adde his advocatos pollicentes operam.
- be. Potes addere sexcenta nomina: nemo tamen horum laturus sit mendacis vocabulum.
- bo. Hoc genere mendaciorum plena sunt omnia.
- be. Itidem furis nomen nemo tolerat, cum a re non perinde omnes abhorreant.
- bo. Exspecto ut dicas clarius.
- be. Quid interest inter eum, qui rem tuam tollit e scrinio, et inter eum, qui depositum abiurat?
- bo. Nihil, nisi quod sceleratior est, qui spoliat etiam fidentem.
- be. At quam pauci sunt, qui depositum reddunt, aut si reddunt, non dant integrum?
- bo. Opinor esse perpaucos.
- be. Nemo tamen istorum ferat furis vocabulum, cum rem non horreant.
- bo. Admodum.
- be. Iam mihi reputa, quid vulgo fiat tractandis pupillorum bonis, in testamentis ac legatis, quantum haereat digitis tractantium?
- bo. Frequenter totum.
- be. Furtum amant, vocabulum detestantur.
- bo. Maxime.
- be. Quid agant, qui res fisci tractant, qui monetam publicam cudunt deteriorem, qui nunc aucta, nunc diminuta nummorum aestimatione, privatorum rem accidunt, fortasse nobis non admodum liquet: de his, quae quotidie experimur, loqui fas est. Qui sumit mutuum, aut qui conflat aes alienum hoc animo, ut reddat, si liceat, nunquam, quantulum abest a fure?
- bo. Cautior fortasse dici potest, melior nequaquam.
- be. At horum cum ingens ubique sit numerus, nemo tamen tolerat furis nomen.
- bo. Animum solus Deus novit: proinde apud homines obaerati vocantur, non fures.
- be. Quantuli refert, quo nomine dicantur apud homines, modo sint fures apud Deum? certe suus cuique notus est animus. Ad haec qui, cum debeat multum, quod obtigit pecuniae nequiter prodigit; qui, posteaquam decoxit in una civitate, delusis creditoribus fugit in aliam, hospites quaerens, quibus imponat, idque facit crebrius; nonne satis declarat quo sit animo?
- bo. Satis superque. Sed tamen isti solent fucare colore quod faciunt.
- be. Quonam?
- bo. Multum multisque debere, praedicant sibi cum magnatibus, atque adeo Regibus, esse commune, eoque qui sunt hoc ingenio praediti, fere nobilitatis opinionem affectant.
- be. In quem usum?
- bo. Dictu mirum, quantum equiti licere velint.
- be. Quo iure? quibus legibus?
- bo. Haud aliis quam quibus praefecti maris vendicant sibi quidquid eiectum est naufragio, etiamsi extet dominus; quibus alii suum esse volunt, quidquid apud furem aut praedonem deprehenderint.
- be. Istiusmodi leges possent ipsi fures condere.
- bo. Et facerent, si queant tueri, et haberent quod excusarent, si bellum indicant prius, quam furentur.
- be. Quis hoc iuris dedit equiti potius, quam pediti?
- bo. Militiae favor. Sic enim exercentur ad bellum, quo promptiores sint ad spoliandum hostem.
- be. Sic, opinor, Pyrrhus exercebat suos ad bellum.
- bo. Non, sed Lacedaemonii.
- be. Abeant in malam crucem cum suo exercitio. Sed unde nomen hoc tantae praerogativae?
- bo. Quibusdam obvenit a maioribus, alii mercantur aere, quidam adsciscunt.
- be. An licet adsciscere cuilibet?
- bo. Licet, si mores respondeant.
- be. Qui?
- bo. Si nihil bonae rei gerat, si splendide vestiatur, si incedat annulatus, si gnauiter scortetur, si aleam ludat assidue, si certet chartis, si compotationibus ac voluptatibus aetatem absumat, si nihil loquatur plebeium, sed arces, pugnas, ac bella mera crepet, Thrasonica omnia. Illi sibi permittunt bellum, cui velint, indicere; etiamsi, pedem ubi ponant, non habeant.
- be. Equites mihi narras equuleo dignos.
- bo. Atqui tales habet non paucos Sicambria.
Echo | Charon |
- ↑ Stultior Coroebo, Proverbialis Hyperbole est, sive a Coroebo quodam stolido, qui undas maris numerare vellet, sive ab illo Coroebo Mygdonide, de quo vide Virgil. Aen. lib. II. 341.