Colloquia familiaria/Coniugium Impar

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Synodus Grammaticorum Impostura Fairytale right blue.png
ΑΓΑΜΟΣ ΓΑΜΟΣ,
sive CONIUGIUM IMPAR.
Petronius, Gabriel.
pe. Unde nobis Gabriel tam tetrica fronte? Num ex antro Trophonii?
ga. Imo a nuptiis.
pe. Nunquam uidi uultum minus nuptialem. Nam qui nuptiis interfuerunt, totos postea sex dies solent hilariores amoenioresque uideri, senes etiam reiuuenescere ad annos decem. Quas igitur tu mihi nuptias narras? Mortis, opinor, cum Marte?
ga. Imo iuuenis generosi cum. puella sedecim annos nata, in qua nihil desideres, siue formam spectes, siue mores,

sive genus, sive fortunam. Quid multis? love marito digna videri poterat.

pe. Hui, tam teneram puellam tam vetulo ?
ga. Reges non senescunt.
pe. Unde igitur isthaec tristitia? Fortasse sponso invides, qui tibi captatam praedam victor praeripuit.
ga. Phy, nihil minus.
pe. Num tale quid accidit, quale memorant de convivio Lapitharum?
ga. Nequaquam.
pe. Quid, an defuit Bacchi liquor?
ga. Imo supererat.
pe. Non aderant tibicines?
ga. Et fidicines et lyricines et tubicines et utricines.
pe. Quid igitur? Non aderat hymenaeus?
ga. Frustra tot vocibus ciebatur.
pe. Nec Charites?
ga. Ne musca quidem Charis. Nec pronuba Iuno, nec aurea Venus, nec Iupiter Gamelius.
pe. Nae tu mihi nuptias loqueris prorsus inauspicatas et ἀθέους, seu potius ἄγαμον γάμον.
ga. Magis dicas, si vidisses.
pe. Non igitur saltatum est?
ga. Imo misere claudicatum.
pe. Nullum ergo numen prosperius istas hilarabat nuptias?
ga. Nullum omnino illic aderat praeter unam deam, quae Graecis dicitur Psora.[1]
pe. Pruriginosas, opinor, nuptias dicis.
ga. Imo rubiginosas et purulentas.
pe. Sed quid est, mi Gabriel, quod haec commemoratio tibi lachrymas etiam excutit?
ga. Haec res, Petroni, vel silici possit extundere lachrymas.
pe. Credo, si silex vidisset. Sed obsecro te, quodnam est hoc tantum mali? Ne cela, nec meum animum diutius suspendito.
ga. Nosti Lampridium Eubulum?
pe. Quo non alius in hac urbe vir melior aut beatior.
ga. Quid? Eius filiam Iphigeniam?
pe. Florem huius aetatis nominasti.
ga. Sic est. At scis cui nupserit?
pe. Sciam, si dixeris.
ga. Nupsit Pompilio Bleno.
pe. Eine Thrasoni, qui neminem non solet occidere suis gloriosis fabulis ?
ga. Huic ipsi.
pe. At is iam olim celebris est in hac urbe duabus potissimum rebus, mendaciis ac scabie, quae nondum suum habet nomen, quum ipsa tam multorum habeat nomina.
ga. Superbissima scabies est, quae nec leprae nec elephantiasi nec lichenibus nec podagrae nec mentagrae cedat, si res veniat in certamen.
pe. Ita praedicant medicorum filii.
ga. Quid ego nunc, Petroni, depingam puellam tibi non incognitam, quanquam plurimum gratiae addidit ornatus nativo decori. Mi Petroni, dixisses deam quampiam esse. Nihil illam non decebat. Interim prodiit nobis beatus ille sponsus, trunco naso, alteram trahens tibiam, sed minus féliciter quam solent Suiseri;[2] manibus scabris, halitu gravi, oculis languidis, capite obvincto, sanies et e naribus et ex auribus fluebat. Alii digitos habent anulatos, ille etiam in foemore gestat anulos.
pe. Quid parentibus accidit ut talem filiam tali portento committerent?
ga. Nescio, nisi quod hodie plerisque uideur adempta mens.
pe. Fortasse praedives est.
ga. Est affatim, sed aere alieno.
pe. Si puella veneno sustulisset ambos avos et avias, quod gravius supplicium de illa sumi poterat?
ga. Si minxisset in patrios cineres, satis poenarum datura fuerat tali monstro vel osculum date coacta.
pe. Accedo.
ga. Mihi sane factum hoc crudelius esse videtur, quam si illam nudam obiecissent ursis aut leonibus aut crocodiles. Nam aut ferae pepercissent tam insigni formae aut subita mors finisset cruciatum.
pe. Vera praedicas. Mihi plane videtur hoc factum Moezentio dignum, qui mortua, ut enquit Maro, iungebat corpora vivis, componens manibusque manus atque oribus ora.[3] Quanquam nec Moezentius, ni fallor, tam immanis erat, ut tam amabilem puellam cadaveri iungeret; nec ullum cadaver est, cui non iungi malis quam tam putido cadaveri. Si quidem hoc ipsum quod spirat, merum est venenum; quod loquitur, pestis est; quod contingit, mors est.
ga. Iam tu mihi cogita, Petroni, quid voluptatis habitura sint illa suavia, illi complexus, illi nocturni lusus ac blanditiae?
pe. Theologos nonnunquam audivi loquentes de impari coniugio. Isthuc demum optimo iure dici potest impar coniugium, quasi gemmam inseras plumbo. Sed interim demiror tenerae virginis audaciam. Solent enim tales puellae ad muris aut larvae conspectum tantum non exanimari. An haec audebit tale cadaver amplecti noctu?
ga. Habet puella quod excuset: autoritatem parentum, importunitatem amicorum, aetatis simplicitatem; ego parentum vesaniam satis mirari non possum. Quis enim filiam habet tam infelici forma, quam collocare velit homini leproso?
pe. Nullus, opinor, si modo vel unciolam habeat sanae mentis. Mihi si lusca esset eademque clauda, nec minus deformis quam fuit Thersites Homericus, postremo indotata, recusarem istiusmodi generum.
ga. At haec lues est omni lepra tum tetrior, tum nocentior. Nam citius serpit et subinde recurrit ac frequenter occidit, quum nonnunquam lepra sinat hominem ad extremam usque senectutem vivere.
pe. Fortasse latebat parentes sponsi morbus.
ga. Imo pulchre noverant.
pe. Si tam male volebant filiae, quin potius insutam culleo proiecerunt in Scaldam.
ga. Profecto levior fuisset insania.
pe. Quae dos commendabat illis sponsum? Praecellit arte quapiam?
ga. Permultis. Strenuus est aleator, potator invictus, scortator improbus, nugandi mentiendique artifex maximus, praedator non segnis, decoctor eximius, comessator perditus. Quid multis? quum scholae non profiteantur nisi septem artes liberales, hic habet plus quam decem illiberales.
pe. Aliquid tamen fuerit oportet, quod illum commendarit parentibus.
ga. Nihil aliud quam gloriosum equitis nomen.
pe. Qualis eques, cui per scabiem vix in sella sedere licet? Sed fortassis habet luculentas possessiones.
ga. Habuit mediocres ; sed ex protervia, quam fecit, nihil superest praeter unam turriculam, unde excurrere solet ad praedam, eamque tam belle instructam, ut nolis illic porcos tuos ali. Sed interim nunquam non habet arces in ore et feuda aliaque magnifica nomina, nusquam non affigit sua insignia.
pe. Clypeus quod habet symbolum?
ga. Tres elephantos aureos in spacio phoeniceo.
pe. Scilicet. Elephas elephanti congruit. Oportet autem hominem esse sanguinarium.
ga. Imo vinarium. Nam rubro vino mirum in modum delectatur, sic tibi sanguinolentus est.
pe. Ad hauriendum igitur utilis est illi proboscis.
ga. Maxime.
pe. Itaque insignia declarant magnum ac stolidum nebulonem, vini gurgitem. Neque enim ille color sanguinis est, sed meri, et aureus elephas indicat, quicquid auri nactus est, vino absumi.
ga. Sic est.
pe. Quid igitur dotis hic Thraso conferet ad sponsam?
ga. Quid ? maximam.
pe. Qui maximam, decoctor?
ga. Sine me loqui : maximam, inquam, pessimamque scabiem.
pe. Emoriar, ni malim filiam meam equo nuptam, quam tali equiti.
ga. At ego vel monacho nuptam malim. Imo hoc non est homini nubere, sed hominis cadaveri. Hoc spectaculum si vidisses, dic mihi, tenuissesne lachrymas?
pe. Qui potuissem, qui vix ista sine lachrymis audio? Adeon' parentes ad omnem naturalis pietatis affectum obsurduisse, ut filiam unicam, puellam tali forma, tali indole, tam amabilibus moribus tali monstro in servitutem traderent propter mendacem clypeum?
ga. Atqui facinus hoc, quo nihil invenias nec immanius nec crudelius nec magis impium, hodie magnatum etiam ludus est, quum expediat eos, qui reipublicae tractandae nascuntur, esse quam prosperrima valetudine. Corporis enim habitus animi vim affigit. Certe hic morbus quicquid est homini cerebri solet exhaurire. Ita fit, ut reipublicae praesideant, qui nec animo bene valeant nec corpore.
pe. Non solum integrae mentis ac prospera valetudine convenit esse qui reipublicae gubernaculis assident, verum etiam forma dignitateque corporis praecellentes. Quanquam enim prima principum commendatio sint sapientia et integritas, tamen nonnihil refert, qua specie corporis sit qui caeteris imperat. Nam si saevus est, multum invidiae addit corporis deformitas. Sin probus et pius, Gratior est pulchro veniens e corpore virtus.[4]
ga. Recte.
pe. Nonne deplorant earum infelicitatem, quarum coniuges post peractas nuptias in lepram aut morbum incidunt comitialem?
ga. Merito sane.
pe. Quae igitur dementia est ultro filiam plus quam leproso tradere?
ga. Plus quam dementia est. Si satrapas paret tollere catulos, quaeso num ad generosam foeminam admittet scabiosum et ignavum canem?
pe. Imo magna cura dispiceret, ut undiquaque generosum adiungeret, ne nascantur hybridae.
ga. Et si dux augere velit equitatum, num ad eximiam equam admitteret morbidum aut degenerem?
pe. Ne in commune quidem stabulum reciperet morbidum, ne qua serpat malum ad alios.
ga. Nec interim referre putant quem admittant ad filiam, et unde nascantur liberi, non tantum in haereditatem omnium facultatum successuri, verum etiam rempublicam moderaturi?
pe. Ne rusticus quidem quemvis taurum admittit ad iuvencam nec quemvis equum iungit equae nec quemvis porcum scrophae, quum taurus gignatur aratro, equus rhedae, porcus culinae.
ga. Vide quam perversa sint hominum iudicia. Si quis plebeius patriciae puellae osculum obtrudat, iniuriam putant bello vindicandam.
pe. Acerrimo.
ga. Et ipsi volentes, scientes, prudentes, id quo nihil habent charius, dedunt abominando portento, et privatim impii in suam gentem et publice in civitatem.
pe. Si sponsus subclaudicat, alioqui sanus, quam abhorretur a coniugio! Hoc tantum malum non imputatur in sponsalibus.
ga. Si quis filiam elocavit Franciscano, quanta abominatio, quanta deploratio male collocatae virginis! At illa veste detracta virum habet membris validis. Ista totam aetatem transigit cum semivivo cadavere. Si qua nubit sacerdoti, ludunt in unctum, at haec peius uncto nupsit.
pe. Vix hoc faciunt hostes puellis bello captis; vix piratae faciunt scelere abductis; et hoc faciunt parentes unicae filiae, nec illis datur a magistratu curator?
ga. Quomodo medicus succurret phrenetico, si ipsum habeat phrenesis ?
pe. Atqui mirum est a principibus, quorum munus est prospicere reipublicae, duntaxat in his, quae ad corpus pertinent, quum in hoc genere nihil prius ac potius sit bona valetudine, hic nullum excogitari remedium. Tanta pestis bonam orbis partem occupavit, et illi interim stertunt, quasi nihil ad rem pertineat.
ga. De principibus, Petroni, religiose loquendum est. Sed admove aurem, insusurrabo tria verba.
pe. O miseriam, utinam falsa praedicares.
ga. Quot morborum genera nasci putas ex vinis corruptis ac mille modis infectis?
pe. Innumera, si qua medicis fides.
ga. Num hic vigilant aediles?
pe. Plane vigilant in exigendis vectigalibus.
ga. Quae sciens nubit morbido, fortasse digna est suo malo, quod ascivit ipsa sibi; quanquam si principatum gererem, utrumque semoverem ab urbano commercio. Caeterum si qua nupsisset huic obnoxio lui, qui se sanum mentitus esset, si quis mihi summum pontificium deleget, dirimerem hoc coniugium, etiamsi sexcentis tabulis sponsalibus contractum esset.
pe. Quo colore? Nam coniugium rite contractura ab homine non potest dirimi.
ga. Quid? tibi videtur rite contractum, quod dolo malo contractum est? Non valet contractus, si puella decepta servo nupsit, quem putabat liberum. Hic cui nupsit servus est miserrimae dominae psorae atque hoc infelicior est servitus, quod illa neminem manumittit, ut servitutis miseriam aliqua libertatis spes consolari possit.
pe. Sane colorem reperisti.
ga. Ad haec: Non est coniugium, nisi inter vivos. Hic mortuo nubitur.
pe. Repertus est alter color. Sed sineres, opinor, scabiosas scabiosis nubere, iuxta vetus illud adagium: ὅμοιον πρὸς ὅμοιον.
ga. Si hoc mihi liceret, quod expediret reipublicae, sinerem quidem iungi, sed iunctos exurerem.
pe. Tum tu quidem Phalaridem ageres, non principem.
ga. An tibi Phalaris videtur medicus, qui secat digitos aliquot aut inurit corporis partem, ne totum pereat? Mihi non videtur ista crudelitas, sed misericordia. Quod utinam initio nascentis mali fuisset factum. Tum enim paucorum exitio totius orbis saluti consuli poterat. Et huius facti reperimus exemplum in Gallorum annalibus.
pe. At mitius erat illos castrari ac summoveri.
ga. Foeminis porro quid faceres?
pe. Adderem fibulas.
ga. Ita quidem prospectum esset, ne ex malis corvis nascantur mala ova; sed fatebor hoc esse mitius, si tu fatearis illud esse tutius. Nam pruriunt et execti, nec uno modo transilit malum, sed osculo, sed colloquio, sed contactu, sed compotatiuncula serpit ad alios. Et videmus huic malo fatalem quandam maliciam adiunctam. Ut quisquis eo tenetur, vel nullo suo commodo, gaudeat quam plurimis suam affricare scabiem. Iam submoti possunt fugere, possunt vel noctu vel ignotis imponere; a mortuis vero nihil est periculi.
pe. Tutius fateor, sed haud scio an conveniat Christianae mansuetudini.
ga. Dic age mihi, unde plus periculi, a simplicibus furibus, an ab istis?
pe. Fateor pecuniam multo viliorem bona valetudine.
ga. Et tamen hos Christiani suffigimus in crucem, nec appellatur crudelitas, sed iustitia; et si rempublicam spectes, pietas est.
pe. Verum ibi plectitur qui damnum dedit.
ga. Hi scilicet lucrum adferunt. Sed demus hoc malum multis nulla sua culpa contractum, quum tamen paucos reperias, quibus eam luem non conciliarit nequitia: iureconsulti docent interdum innoxios recte occidi, si id magnopere intersit reipublicae. Quemadmodum Graeci post eversam Troiam occiderunt Astyanactem, Hectoris filium, ne per illum bellum instauraretur. Nec putant impium post extinctum tyrannum et liberos innoxios trucidari. Quid quod nunquam non bellamus Christiani, neque tamen nescimus in bellis maximam malorum partem ad eos redire, qui nihil commeruerunt? Idem usu venit in represalibus, quae vocant. Qui laesit in tuto est, et spoliatur negociator, qui ne factum quidem audivit, tantum abest ut in culpa fuerit. Quod si talibus remediis utimur in rebus non ita magni momenti, quid censes faciendum in re omnium atrocissima?
pe. Vincor veris.
ga. Tum illud mihi perpende. Apud Italos ut primum scintillare coepit pestilentia, occluduntur aedes; qui laboranti inserviunt, submoventur a publico. Hoc quidam appellant inhumanitatem, quum summa sit humanitas. Siquidem hac vigilantia fit, ut paucis funeribus sopiatur malum. At quanta est humanitas tot millium vitae consuli? Sunt qui parum hospitale putant, quod Itali in rumore pestilentiae tempore vespertino hospitem portis submovent coguntque sub dio noctem agere; at pietas est paucorum incommodo maximo reipublicae bono prospicere. Quidam sibi valde fortes videntur et officiosi, quod ausint ad quemvis pestilentia laborantem accedere, etiam si nihil illic habeant negocii. At dum reversi domum inficiunt uxores, liberos ac totam familiam, quid ea fortitudine stultius, quid officio inofficiosius, ut salutes alienum, tibi charissimos in praesens vitae discrimen adducere? Hic tamen quanto minus est periculi a pestilentia, quam ab hac scabie. Rarius afllat propinquos nec fere senes attingit; et quos attigit, aut cito liberat aut restituit sanitati, puriores etiam quam antea fuerant. Haec, quid aliud quam perpetua mors est, vel, ut verius dicam, sepultura. Obvolvuntur linteis et unguentis more cadaverum.
pe. Verissime narras. Saltem idem curae dandam crut huic tam exitiali malo, quod detur leprosis. Aut si hoc quoque nimium est, nemo barbae sylvam patiatur sibi demeti aut sibi quisque tonsorem praestet.
ga. Quid si uterque claudat os?
pe. Afflant naribus malum.
ga. Est et isti malo remedium.
pe. Quodnam?
ga. Ut quod solent alcumici, addunt personam, quae per vitreas fenestellas praebeat lumen oculis, ori naribusque respirationem, cornu a persona per axillas in tergo porrecto.
pe. Belle, si nihil metuendum est a contactu digitorum, linteorum, pectinis et forpicis.
ga. Optimum igitur barbam usque ad genua demittere.
pe. Ita videtur. Deinde fiat edictum, ne quis idem sit tonsor et chirurgus.
ga. Ad famem relegas tonsores.
pe. Minuant sumptus et aliquanto pluris radant.
ga. Esto.
pe. Tum feratur lex, ne quis cum alio poculum habeat commune.
ga. Istam vix recipiat Anglia.
pe. Neve duo misceantur eodem lecto praeter uxorem et maritum.
ga. Placet.
pe. Ad haec, in diversoriis ne quis hospes indormiat linteis, in quibus alius indormiit.
ga. Quid facies Germanis, qui vix lavant bis in anno?
pe. Extimulent lotrices, praeterea tollatur mos quamvis vetustus salutandi osculo.
ga. Etiamne in templis ?
pe. Tabellae suam quisque opponat manum.[5]
ga. Quid de colloquio?
pe. Vitetur illud Homericum: Ἄγχι σχὼν κεφαλήν· et vicissim qui auscultat, comprimat labra.
ga. Vix istis legibus suffecerint duodecim tabulae.
pe. Sed quid consulas interim infelici puellae ?
ga. Quid? nisi ut libenter sit misera, quo sit minus misera, et suavio coniugis opponat manum, tum armata cum illo dormiat.
pe. Quo nam hinc properas?
ga. Recta in museum.
pe. Quid facturus?
ga. Pro epithalamio, quod postulant, scripturus epitaphium.

Fairytale left blue.png Synodus Grammaticorum Impostura Fairytale right blue.png
  1. Ψώρα, scabies. Hanc deam fingit, quia sponsus laborabat scabie.
  2. Helvetios designat, eorumque affectatum incessum ridet auctor.
  3. Virg. Aeneid. lib. 8, 486.
  4. Versus est Aen«id. V, 344, do Euryalo.
  5. Designat tabellam, quae in celebratione Missae, uti vocant, sacrificulis ministris et reliquo popello exosculanda praebebatur