Coniugium Impar | Cyclops, sive Evangeliophorus |
IMPOSTURA.
Livinus. Philippus.
- ph. Salve, Livine.
- li. Salvebo, si vis ita: sed a me tibi cave. Nam est animus imponere tibi, nisi caves.
- ph. Non est admodum metuendus hostis, qui periculum denunciat. Sed age, falle si potes.
- li. Ecce iam fefelli, nec sentis adhuc. Iterum cave.
- ph. Cum praestigiarum, opinor, artifice mihi res est. Nihil enim sentio imposturae.
- li. Rursus adverte mentem tuam, ni velis decipi, sicuti falsus es non semel.
- ph. Heic sum, incipe.
- li. Iam dudum mihi, quod iubes, peractum est.
- ph. Quid actum, aut quid peractum? Nihil sentio do:li. :li. Iam toties admonitus saltem adhibe attentum animum.
- ph. Novum praestigiarum genus. Ludor, ut ais, neque quidquam artis sentio, cum observem et oculos, et manus, et linguam tuam. Sed age, rursus incipe.
- li. Iterum atque iterum incipio, atque adeo toties facio, neque tu assequeris laqueos.
- ph. Qua re mihi laqueos tendis?
- li. Haec tibi, inquam, lingua dolos parat, nec auribus sentis, nec oculis vides. Nunc saltem habe attentos oculos et aures.
- ph. Non possum magis, etiam si de capite ageretur. Sed falle rursum.
- li. Iterum ecce fefelli, neque deprehendis artem.
- ph. Enecas. Quaeso dic quodnam est hoc praestigiarum genus?
- li. Hactenus sum tibi locutus carmine, atque adhuc loquor.
- ph. Nihil minus sensi quam istuc.
- li. Primum tibi respondi duobus trimetris iambicis,[1] deinde trochaico tetrametro catalectico.[2] Mox meris creticis sum locutus.[3] Post haec Phalaecio hendecasyllabo.[4] Deinde meris choriambis.[5] Ad haec meris anapaestis.[6] Rursum tribus Sapphicis.[7] Mox Sotadico.[8] Postremo Trochaico tetrametro.[9]
- ph. Deum immortalem! quidvis suspicabar potius, quam istud. Si vixero, aliquando vicem reponam.
- li. Huc si quid potes.
- ph. Ecce bis par pari retuli, nec dolum percipis.
- li. Hui tam cito?
- ph. Minatus sum tibi iambico tetrametro catalectico;[10] mox addidi creticos quinque.[11]
- li. Prorsus accidit, ut video, quod dici solet, Cretensis incidit in Cretensem.
- ph. Sic est; sed illud precor utrique nostrum, ne nobis unquam occurrat impostura nocentior.
Coniugium Impar | [[Colloquia familiaria/|]] |
- ↑ In verbis:
Salvébo, si vis íta: sed a me tíbi cave.
Nam est ánimus imponére tibi, nisí caves. - ↑ Ecce iam fefélli, nec sentís adhuc. Iterúm caves.
- ↑ Rúrsus advérte mentém tuam, ní velis
Décipi, sicuti fálsus es nón semel. - ↑ Iám dudúm mihi, quód iubés, peráctum est.
- ↑ Iám toties ádmonitus sáltem adhibe atténtum animum.
- ↑ Iterum átque iterum incipio, atque adeo
Totiés facio, neque tu ássequeris
Laqueós. - ↑ Haéc tibi, inquam, língua dolos parat, nec
Aúribus sentís, n'oculis vides. Nunc
Sáltem habe attentós oculos et aures. - ↑ Iterum ecce fefélli, neque deprehédis ártem.
- ↑ Háctenus sum tíbi locutus cármine, atque adhuc loquor.
- ↑ Deum ímmortalem! quídvis potius súspicabar, quam ístud
- ↑ Ecce bis pár pari rétuli, néc dolum pércipis