Colloquia familiaria/Echo

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Funus Dispar Convivium Fairytale right blue.png
ECHO.
Iuvenis, Echo.
iu. Cupio paucis te consulere, si vacat.
ec. Vacat.
iu. Et si venio tibi gratus iuvenis.
ec. Venis.
iu. Sed potesne mihi et de futuris dicere verum, Echo?
ec. Ἔχω.
iu. Et Graece nosti? quid istuc novi?
ec. Novi.
iu. Qualia tibi videntur Musarum studia?
ec. Δῖα.
iu. Censes igitur terendos auctores, qui conducunt ad bonas literas?
ec. Teras.
iu. Quam igitur mentem habent isti, qui haec studia linguis traducunt suis?
ec. Suis.
iu. Sed utinam harum cultores similiter essent et pietatis studiosi!
ec. O si!
iu. Nunc quorundam improbitas omnes reddit invisos.
ec. Ἴσως.
iu. Et multis hominum, peccatum confertur in nomen eruditionis.
ec. Ὄνοις.
iu. Atqui vulgo videntur non infimi.
ec. Fimi.
iu. Quid facere censes eos, qui terunt aetatem in sophistico doctrinae genere?
ec. Nere.
iu. Fortassis telas aranearum.
ec. Harum.
iu. At Penelopes telas texunt ac retexunt.
ec. Texunt.
iu. Cui suades ut me dem vitae instituto?
ec. Tuto.
iu. Erit auspicatum, si uxorem duxero?
ec. Sero.
iu. Quid si mihi veniat usu, quod his qui incidunt in uxores parum pudicas parumque frugiferas?
ec. Feras.
iu. Atqui cum talibus morte durior est vita.
ec. Vita.[1]
iu. Siccine in rebus humanis dominari fortunam?
ec. Unam.[2]
iu. Magis fortasse expedit, ut aliquis prae coniugio monachi institutum eligat.
ec. Ligat.
iu. Quid superest remedii, ubi quem adstrinxerit iam nodus insolubilis?
ec. Bilis.
iu. Attamen miserum est homines vivere solos.
ec. Ὅλως.
iu. Cuiusmodi censes horum temporum rusque monachos?
ec. Ἄχος.
iu. Quid igitur istos movet, qui suspiciunt illos ut semideos?
ec. Δέος.
iu. Quid captant plerique qui ambiunt sacerdotium?
ec. Otium.
iu. Praeterea nihil habet sacerdos?
ec. Κέρδος.
ec. Quid bonae rei contigit illis qui fiunt episcopi?
ec. Κόποι.
iu. At nulli magis vivunt in ocio.
ec. Scio.
iu. Quae res illos admonere poterit, ut intelligant, quantum sustineant onus?
ec. Ὁ νοῦς.
iu. Ergo res praeclara est sacerdotium, si quis se in eo gerendo qualem oportet praebeat.
ec. Beat.
iu. Quid fructus erit, si me conferam in aulam eorum, qui praecellunt monarchica dignitate?
ec. Ate.
iu. At non paucos video qui solent illinc sibi praeclaram felicitatem ariolari.
ec. Λάροι[3].
iu. At interim dum incedunt holosericati, vulgo videntur homines magnifici.
ec. Fici.[4]
iu. Foris igitur aur. os, intus ficulnos homines dicis, si quis inspiciat cominus?
ec. Minus.
iu. Nihil igitur praeclari sunt, quos pro diis venerantur byssinos.
ec. Σῖνος.
iu. Nec militare genus magno aestimabis fortasse.
ec. Asse.
iu. Magnum quiddam pollicentur, qui e sideribus et futura praedicunt Astrologi.
ec. Λόγοι.
iu. At strenue laborant Grammatici.
ec. Εἰκῇ.
iu. Non placent, opinor, leguleii homines semper famelici.
ec. Λύκοι.
iu. Qualis ero, si tiam opifex?
ec. Faex.
iu. Itane nihil praeterea adferunt artes boni aut mali?
ec. Ali.
iu. Fuerone beatus, si perseveravero in bonis literis?
ec. Eris.
iu. Sed quae res dabit, ut adsit pietas?
ec. Aetas.
iu. Decem iam annos aetatem trivi in Cicerone.
ec. Ὄνε.
iu. Unde tibi subit me asinum dicere?
ec. E re.
iu. Fortassis hoc dicis, non sic huic incumbendum ut alios relinquam.
ec. Inquam.
iu. Non placet igitur is, qui se per omnem vitam tantum in hoc torqueat, ut fiat Ciceronianus?
ec. Ἄνους.

iu. Quid superest natu grandibus, quorum aetas ad haec discenda non est tempestiva?

ec. Stiva.
iu. Facundior esses, opinor, si longius abessem.
ec. Essem.
iu. Non me delectant sermones dissyllabi.
ec. Abi.
iu. Coepi prior; video non posse vitari, quin posterior desinas.
ec. Sinas.
iu. Iam igitur tibi videor satis instructus ad ea probe gerenda, quae sunt in vita?
ec. Ita.
iu. Proinde si me voles abire, dicito.
ec. Ito.

Fairytale left blue.png Funus Dispar Convivium Fairytale right blue.png
  1. Cave.
  2. Solam.
  3. Λάροι, pro stupidis. Larus avis est, quam ot gaviam dicunt. Haec nimium cibi avida manibus capitur, ut aiunt.
  4. Sic homines ficulnei dicuntur bardi et stupidi. Horat. lib I. sat. 8. Truncus ficulnus, inutile lignum.