Colloquia familiaria/Dispar Convivium

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Echo De rebus ac vocabulis Fairytale right blue.png
ΠΟΛΥΔΑΙΤΙΑ, DISPAR CONVIVIUM.
Spudus, Apitius.
sp. Heus heus, Apiti.
ap. Non audio.
sp. Heus, inquam, Apiti.
ap. Quis hic est tam molestus interpellator?
sp. Est seriae rei quiddam, quod te volo.
ap. At ego ad rem seriam propero.
sp. Quonam?
ap. Ad coenam.
sp. Hac ipsa de re tecum volebam agere.
ap. Non uacat nunc actoribus operam dare,[1] ne actum agam.[2]
sp. Nihil feceris dispendii; comitabor te quo properas.
ap. Age dic, modo tribus verbis.
sp. Magno studio molior convivium, in quo nulli displiceam convivarum, placeam omnibus. Eius artis quoniam tu principatum tenes, ad te velut ad oraculum confugio.
ap. Responsum accipe, et quidem iuxta veterum morem, ἔμμετρον: Nulli ut displiceas, nullum invitare memento.
sp. Atqui solemne est epulum; multos excipiam oportet.
ap. Quo plures invitaris, hoc pluribus displiceas oportet. Quae fuit unquam tam bene vel conscripta, vel acta fabula, ut toti placuerit theatro?
sp. Sed age, Comi delicium Apiti,[3] subleva me tuo consilio; habebo te posthac numinis loco.
ap. Sit igitur hoc primum consilium: Ne conare quod fieri non potest.
sp. Quidnam?
ap. Ut convivator omnibus placeas. Tanta est palatorum varietas.
sp. At saltem ut paucioribus displiceam.
ap. Voca paucos.
sp. Non licet.
ap. Voca pares, et ingeniis congruentes.
sp. Ne id quidem mihi liberum est. Vitari non potest, quin et multos vocem, et dissimiles, denique nec eiusdem linguae neque nationis homines.
ap. Nae tu mihi vere convicium narras, non convivium; in quo facile possit talis exoriri lusus, qualem Hebraei narrant accidisse in structura Babel, ut petenti frigidum aliquis porrigat calidum.
sp. Opitulare, te quaeso; gratum experieris ac memorem.
ap. Age, quando electio non est tui arbitrii, in re mala dabo bonum consilium. Haud parui refert ad hilaritatem convivii, quo quisque loco sedeat.
sp. Verissimum.
ap. Ea res ut tibi cedat prospere, fac ut sortibus distribuantur accubitus.
sp. Pulchre mones.
ap. Deinde ne sic paulatim a summo ad imum procedant patinae, ut sigma literae, vel serpentis potius imaginem pingant, aut ultro citroque reciprocent, quemadmodum olim in conviviis myrtus tradi solet.[4]
sp. Quid igitur?
ap. Sed ad singulas convivarum tetradas appone patinas ternas, sic ut quarta media promineat, quemadmodum pueri tribus nucibus imponunt quartam; in singulis sit aliud atque aliud cibi genus, quo quisque quod libet eligat.
sp. Placet. Sed quoties mutabo patinas?
ap. Quot partibus constat oratio rhetorica?
sp. Quinque, ni fallor.[5]
ap. Quot actibus constat fabula?
sp. Apud Horatium legi: Ne sit quinto productior actu.
ap. Toties mutabis patinas, ut prooemium sit iusculentum, conclusio vel epilogus ex variis bellariorum generibus conflatus.
sp. Quem probas in patinis ordinem?
ap. Eundem quem Pyrrhus in acie.
sp. Quid ais?
ap. Quemadmodum in oratione, ita nec in convivio decet prooemium esse elaboratum. Rursus epilogus varietate commendetur potius quam apparatu. In tribus itaque mediis servanda Pyrrhi disciplina, ut in utroque cornu sit aliquid eximium, in media acie vulgarior apparatus. Hoc pacto fiet, ut nec sordidus videare, nec fastidiosa copia sis molestus.
sp. Satis expedita de cibis; superest, ut, quomodo bibendum, doceas.
ap. Nulli omnium cyathum appones, sed pueris dato negotium, ut ubi percunctati didicerint, quo quisque vini genere delectetur, alacriter ad nutum cuique quod volet porrigant. Ea ex re duplex erit commodum. Nam et parcius bibetur, et iucundius; non solum ob id, quia subinde recens dabitur potus, verum etiam quod nemo bibet nisi sitiens.
sp. Optimum profecto consilium. Sed qui fieri poterit, ut hilarescant omnes?
ap. Id ut fiat, partim in te situm est.
sp. Quinam?
ap. Tenes illud: Ante omnia vultus accessere boni.
sp. Quorsum istud?[6]
ap. Ut convivas comiter excipias, fronteque hilari compelles, sermonem ad cuiusque aetatem, affectum, ac mores attemperans.
sp. Accedam, ut dicas melius.
ap. Nosti linguas.
sp. Propemodum omnium.
ap. Ut sua quemque lingua subinde appelles, utque convivium fabulis amoenioribus hilarescat, varias misce materias de rebus. Quarum quisque libenter meminit, et nullius dolore audiuntur.
sp. Quas dicis huiusmodi materias?
ap. Sunt peculiares ingeniorum differentiae, quas ipse melius perspicies; ego generatim attingam aliquot. Senes gaudent ea memorare, quae multorum fugiunt memoriam, admiratores temporum in quibus ipsi floruerunt. Matronis dulce est refricari memoriam eius temporis, cum a procis ambirentur. Nautae, quique diversas ac longinquas mundi regiones inviserunt, libenter ea narrant, quae, quia nemo vidit, mirantur omnes. Est et ante actorum malorum, iuxta proverbium, iucunda recordatio, si modo eius sint generis, ut cum probro coniuncta non sint, veluti militiae, profectionum, naufragiorumque discrimina. Postremo de sua cuique arte grata est confabulatio, deque hisce rebus, quarum usucallet. Haec sunt ferme generalia.Peculiares affectus singulatim describi non queant, sed exempli caussa: est aliquis laudis appetentior, alius vult haberi doctus, alius gaudet videri dives; est hic loquacior, ille pauciloquus; nonnullos reperies tetricos, alios contra blandiores. Sunt qui nolint videri senes, cum sint; sunt rursus qui uelunt haberi grandiores quam sint, affectantes hoc esse mirandi, quod belle portant aetatem:[7] sunt foeminae quae sibi de forma placent, sunt aliae putidulae. His cognitis affectibus, haud difficile est miscere sermones unicuique gratos, vitatis his, qui moerorem afferunt.
sp. Nae tu perpulchre tenes artem conuiuatoriam!
ap. Phy! Si tantundem temporis et operae mihi consumptum esset in utroque Iure, Medicina ac Theologia, quantum impensum est huic arti, iam dudum et inter Iureconsultos, Medicos ac Theologos Doctoris et titulum et lauream tulissem.
sp. Credo.
ap. Sed heus tu, ne quid erres, heic cavendum est, ne fabulae sint nimium prolixae, aut ne exeant in temulentiam. Quemadmodum enim vino nihil iucundius, si modice sumpseris, contra nihil molestius, si supra quam sat est sumpseris: ita usu venit in fabulis.
sp. Vera praedicas. Sed huic incommodo quodnam ostendis remedium?
ap. Ubi senseris suboriri τὴν ἄοινον μέθην, per occasionem interseca sermonem, et argumentum diversum intersere. Frustra, opinor, te monerem, ne cui suus dolor in convivio refricetur, utcunque Plato iudicat, in conviviis quibusdam vitiis esse medendum, vino discutiente tristitiam, et offensae memoriam abolente. Verum illud te monitum oportuit, ne nimium crebro salutes convivas; tametsi probo, ut interdum obambulans, nunc hos, nunc illos comiter appelles: oportet enim convivatorem bonum motoriam agere fabulam.[8] Nihil autem incivilius, quam ibi commemorare, quod cibi genus sit, qua coctum arte, quanti emptum. Idem de vino dictum puta. Quin extenuandum etiam modice quod apponitur. Alioqui nimis diligens extenuatio apparatus, idem agit quod ostentatio. Satis est bis aut ad summum ter dixisse,Boni consulite.Si parum lautus est apparatus, animus certe lautissimus est. Interdum sales aspergendi sunt, sed qui nihil habeant dentis. Profuerit et illud, subinde sua quemque compellare lingua, sed paucis. Dicendum erat initio, quod mihi nunc tandem venit in mentem.
sp. Quidnam?
ap. Si non placet sortito dare locos, cura ut tres ex omnibus eligas natura festivos, minimeque mutos, quorum unum collocabis in capite mensae, alterum e regione, tertium in medio, qui silentium ac tristitiam ceterorum discutiant. Quodsi perspexeris, convivium vel silentio tristius esse, vel clamoribus tumultuosum, aut etiam ad rixas tendere: —
sp. Hoc crebro fit apud nos: quid tum faciendum?
ap. Accipe rem mihi multo usu compertam.
sp. Exspecto.
ap. Inducito duos mimos, sive γελωτοποιούς, qui sine voce ridiculum aliquod argumentum gesticulatione repraesentent.
sp. Cur sine voce?
ap. Ut par sit omnium voluptas, aut nihil loquantur, aut lingua loquantur omnibus aeque ignota; gestibus loquentes, omnes pariter intellegent.
sp. Quod argumentum mihi narras, non satis intellego.
ap. Sunt innumera, puta uxorem decertantem cum marito de principatu, aut simile quippiam e media vita. Quo magis erit ridicula saltatio, hoc plus erit omnibus voluptatis. Hos oportet esse semifatuos; alioqui qui plane fatui sunt, quaedam interdum effutiunt imprudentes, quae laedunt.
sp. Ita tibi precor semper propitium Comum, ut mihi dedisti fidele consilium.
ap. Addam coronidem,[9] quin potius repetam, quod initio dixeram, ne nimius sis anxius, ut placeas omnibus, non heic tantum, sed in omni vita, atque ita fiet, ut citius placeas omnibus: optimum enim in vita, Ne quid nimis.

Fairytale left blue.png Ichthyophagia De rebus ac vocabulis Fairytale right blue.png
  1. Agere significat quoque iudicio persequi. Inde actores.
  2. Proverbium a iure sumptum; nam in iudiciis non licet causam iterum agere.
  3. Comus, Gr. κῶμος, comessationum et lasciviae deus praeses. Unde et κῶμος ipsa comessatio.
  4. Hinc proverbium, ad myrtum canere. Olim qui in conviviis canere iubebatur, myrteum ramum accipere solitus erat ab eo qui ante cecinerat, atque is finita cantione tradebat ei, quem vellet post se canere.
  5. Exordio, narratione, divisione, contentione, et peroratione.
  6. Ex Ovidii Metam. VIII, 677.
  7. Aetatem belle portare dicuntur, quibui pro grandi aetate satis formae et virium est.
  8. In qua motus assiduus.
  9. Coronis est rei apex. Per metaphoram sumitur pro rei fine, vel quod ornatus gratia additur.