Jump to content

Colloquia familiaria/Ex Erasmi Epistola

Unchecked
E Wikisource
 Conflictus Thaliae et Barbariei Encomium Moriae 
EX ERASMI EPISTOLA
AD
IOANNEM CHOLERUM
PRAEPOSITUM CURIENSEM
Anno 1532. 5 Octobris.

Lambertus Campester, qui olim Lutetiae edidit colloquia mea velut a me emendata, persuaso typographo rem esse vendibilem, et sub nomine meo praefatus, et admixtis per totum opus miris emblematibus, quibus me ipsum accusabam, omnia plena scurrilis cuiusdam stoliditatis: quo peracto fugit Lugdunum; et, simulans se summum Erasmi amicum, reperit patronum; cui mox suffuratus trecentos coronatos fugit, et in fuga deprehensus est inter aliquot puellas, suffigendus in crucem, nisi sacra cuculla Dominici servasset eum: is, inquam, multis aliis flagitiis ac sceleribus designatis, tandem in civitate quadam Germaniae, Zorst[1] opinor dicitur, ditionis Iuliacensis, excussa cuculla docet evangelium, hoc est, meras seditiones. Dux petiit, ut hominem eiicerent. Responderunt, se non posse carere suo ecclesiasta. Et ista pestis serpit indies.

Anno 1536. 10 Kal. Maias.

Atqui non omnia in hoc scribuntur, ut evulgentur. Lusimus quaedam adolescentes, styli exercendi gratia: quaedam aliis dictavimus sic inambulantes, nihil minus cogitantes quam de evulgando: nonnulla scripsimus discipulis tardis. Huius generis erant colloquia, quae Helenius quidam, haud scio unde nactus, nam apud me nullum unquam fuit exemplar, care vendidit loanni Frobenio, simulans alios esse typographos, qui empta cuperent. Haec emendi orexis.

Erasmus in epistola scripta Basileae,
anno 1536. 17 Maii.

Demiror, Dolae[2] tantum posse duos Franciscanos. Colloquia et venduntur et excuduntur Lutetiae, et Dolae exulant. Qui dicunt, in illis aliquid esse haereticum, sive docti sive indocti, mentiuntur. Id liquido perspiciet, qui legerit meas declarationes.

DES. ERASMUS
ROTERODAMUS
DE
UTILITATE COLLOQUIORUM
AD LECTOREM.

Adeo nunc in omnes et in omnia per universum orbem grassatur comitata furiis ἡ διαβολὴ, ut tutum non sit ullum emittere librum nisi satellitio munitum. Quanquam quid satis esse tutum possit adversus sycophantae morsum, qui velut aspis ad vocem incantantis, ita ad omnem purgationem quamvis iustissimam obturat aures? Prima pars huius operis, quae mea fuit et non mea, temeritate cuiusdam erat edita. Quam quum ingenti applausu viderem exceptam a studiosis, abusus sum affectu vulgari ad profectum studiorum. Quandoquidem nec medici semper aegrotis ministrant saluberrima, sed illis nonnihil concedunt ob hoc ipsum, quod vehementer appetant. Itidem mihi visum est hoc genus illecebris inescare teneram aetatem, quae iucundis facilius ducitur, quam seriis aut exactis. Itaque quod aeditum erat repurgavi, deinde adieci quae moribus etiam formandis conducerent, velut irrepens in animos adolescentum, quos recte scripsit Aristoteles[3] inidoneos auditores Ethicae philosophiae duntaxat eius, quae seriis praeceptis traditur. Quodsi quis clamet indecorum homini seni sic pueriliter ludere, nihil moror quam pueriliter, modo utiliter. Et si laudantur literatores aetate provecti, qui pueritiae crustulis blandiuntur, elementa velint ut discere prima; mihi non arbitror vitio verti debere, quod simili studio iuventutem illecto, vel ad elegantiam Latini sermonis, vel ad pietatem. Adde quod bona prudentiae pars est nosse stultas vulgi cupiditates et absurdas opiniones. Eas arbitror satius ex hoc libello discere, quam experientia, stultorum magistra. Multis amara sunt grammatices praecepta. Aristotelis Ethice non est apta pueris. Theologia Scoti minus, ne viris quidem admodum utilis ad parandam bonam mentem, et plurimum habet momenti gustum optimarum rerum protinus insevisse teneris animis. Et haud scio an quicquam discitur felicius, quam quod ludendo discitur. Est hoc nimirum sanctissimum fallendi genus, per imposturam dare beneficium. Laudantur enim medici, qui sic fallunt aegrotos. Et tamen, si nihil hic aliud quam nugatus fuissem, videbantur laturi; nunc quoniam praeter linguae politiem inspersi quaedam, quae mentem instruant ad religionem, calumniantur, ac perinde quasi dogmata Christianae professionis hic serio pronuncientur, ita syllabas etiam ad vivum excutiunt. Id quam faciant inique, magis erit perspicuum, ubi declararo colloquiorum aliquot non vulgarem utilitatem. Ut enim omittam tot serias sententias mediis iocis admixtas, tot fabulas, tot historias, tot rerum naturas dignas cognitu, in colloquio de visendo loca sacra cohibetur superstitiosus et immodicus quorumdam affectus, qui summam pietatem esse ducunt vidisse Hierosolymam: et huc per tanta terrarum marisque spatia currunt senes episcopi, relicto grege, qui curandus erat, huc viri principes relicta familia ac ditione, huc mariti relictis domi liberis et uxore, quorum moribus ac pudicitiae necessarius erat custos, huc adolescentes et foeminae, non sine gravi discrimine morum et integritatis. Quidam etiam iterum atque iterum recurrunt, nec aliud faciunt per omnum vitam, et interim superstitioni, inconstantiae, stultitiae, temeritati praetexitur religionis titulus, ac desertor suorum contra doctrinam Pauli sanctimoniae laudem aufert, ac sibi quoque pietatis omnes numeros explesse videtur. Paulus 1 Timoth. 2 intrepide pronunciat: Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem abnegavit, et est infideli deterior. Atque hic Paulus loqui uideur de viduis, quae liberos ac nepotes negligunt, idque praetextu religionis, dum sese mancipant obsequiis Ecclesiae. Quid dicturus de maritis, qui destitutis teneris liberis, uxore iuvencula, idque in re tenui, proficiscuntur Hierosolymam. Ex multis unicum exemplum proferam nec tam recens, ut metuenda sit invidia, nec tam vetus, quin nepotes supersint, quos damni magnitudo non sinit oblivisci rei gestae. Vir quidam praepotens decreverat ante mortem invisere Hierosolymam, pio quidam animo, sed parum felici consilio. Rebus igitur ordinatis, facultatum omnium, uxoris quam gravidam reliquit, oppidorum et arcium curam tutelamque commisit Archiepiscopo, ceu parenti. Vbi rumor allatus est hominem in ea peregrinatione perisse, Archiepiscopus pro parente gessit praedonem, occupavit possessiones omnes defuncti, denique et arcem munitiorem, in quam gravida confugerat, vi expugnavit, et ne superesset ultor atrocissimi facti, gravida confossa simul cum foetu periit. Nonne pium erat tali viro dissuadere periculosam et non necessariam profectionem? Huius generis quam multa comperiantur exempla, caeteris aestimandum relinquo. Ne quid interim dicam de sumptibus, quos ut fateamur non omnino petire, tamen nemo prudens non fatebitur in usus longe meliores impendi potuisse. Quod autem ad religionem attinet, divus Hieronymus laudat Hilarionem, quod cum esset Palaestinus et in Palaestina viveret, tamen semel duntaxat viserit Hierosolymam, ob loci viciniam, ne videretur contemnere loca sacra. Si merito laudatus est Hilarion, quod abstinuit ab Hierosolyma tam vicinus, ne Deum angusto loco claudere videretur, semel tantum adierit ob loci propinquitatem, ne quos offenderet, quid dicendum est de his, qui ex Anglia et Scotia tantis impendiis per tot discrimina petunt Hierosolymam, praesertim domi relictis charissimis, quibus iuxta doctrinam Apostoli debeat perpetuam curam? Clamat sanctus Hieronymus: Non magnum est Hierosolymis fuisse, sed bene vixisse magnum est. Et tamen aetate Hieronymi probabile est evidentiora vestigia veterum monumentorum extitisse, quam nunc extant. De votis disputationem aliis relinquo, tantum hoc agit colloquium, ne quis temere talia vota suscipiat; id esse verum declarant mea verba: Praesertim quum domi haberem uxorem, integra adhuc aetate, liberos et familiam quae pendebat ex me et opera mea quotidiana alebatur: et caetera quae sequuntur. De votis igitur susceptis nihil dicam, nisi quod si Summus essem Pontifex, non admodum gravate relaxarem obstrictos. In suscipiendis, quemadmodum fateor fieri posse, ut aliquis cum fructu pietatis eat Hierosolymam, ita non dubitarem multis ex verum circunstantiis dare consilium, ut eas impensas, tempus et operam insumerent in alia quae propius conducunt ad verum pietatem. Haec arbitror esse pia, eoque considerata multorum vel levitate vel ignorantia vel superstitione, visum est super ea re monere iuventutem, neque video quos offendere debeat haec admonitio, nisi forte quosdam istos, quibus charior est quaestus quam pietas. Nec illic damno pontificias indulgentias aut diplomata, sed taxo nugacissimum nugatorem, qui ne cogitans quidem de corrigenda vita totam spem collocarat in condonationibus humanis. Hic si quis mihi consideret, quanta factura pietatis nata sit inter mortales, partim ex eorum vitio, qui prostituunt pontificias indulgentias, partim eorum culpa, qui illas secus quam oportet accipiunt, fatebitur operae precium iuventutem super hac te commonitam esse. Verum hoc modo parum consultum est commissionariis. Audi, o bone; si viri boni sunt, gaudebunt esse monitos simplices; sin potior est illis quaestus quam pietas, valeant.

In colloquio De captandis sacerdotiis taxo eos, qui Romam cursitant, venantur sacerdotia, crebro gravi factura tum morum tum pecuniae, eoque deduco sermonem, ut sacerdos pro concubina lectione bonorum autorum semet oblectet.

In Militis confessione taxo facinora militum et impiam militum confessionem, ut adolescentes ab eiusmodi moribus abhorreant.

In Monitis paedagogicis doceo puerum verecundiam ac mores aetati decoros.

In Pietate puerili nonne piis praeceptis imbuo puerilem animum ad studium pietatis? Nam quod quidam arrodebant de confessione, mera fuit calumnia, cui iampridem respondi. Doceo confessionem esse suscipiendam perinde quasi nobis esset instituta a Christo. Caeterum an id sit factum, nec refellere est animus, nec asseverare, quod nec mihi satis persuasum est, nec aliis probare possim. Quod autem admoneo de genere vitae sero deligendo deque seligendo sacerdote cui committas arcana tua, iudicabam adolescentibus esse necessarium, nec video quur me debeat poenitere. At sic erunt pauciores monachi et sacerdotes. Fortassis erunt, sed meliores. Idem probabit quisquis vere monachus est. Porro qui venantur proselytos vel ad praedam vel ob superstitionem, dignissimi sunt qui omnibus omnium scriptis traducantur, quo resipiscant.

In Convivio prophano non damno constitutiones ecclesiae de ieiuniis ac delectum ciborum, sed indico superstitionem quorundam, qui his plus tribuunt quam oportet, negligentes eorum, quae magis faciunt ad pietatem, damnoque eorum crudelitatem, qui haec exigunt ab his, a quibus Ecclesiae mens non exigit, item eorum praeposteram sanctimoniam, qui ex huiusmodi rebus condemnant proximum. Hic si quis reputet quanta verae pietatis lues hinc nata sit inter mortales, fatebitur vix aliam admonitionem esse magis necessariam. Sed hac de re copiosius alias respondebimus.

In Convivio religioso, quum omnes faciam alienos a sacris,[4] omnes coniugatos, satis doceo, quale debeat esse convivium omnium Christianorum. Ad quam formam si sacerdotes quidam et monachi conferant sua convivia, intelligent quantum absint ab ea perfectione, qua conveniebat illos laicis antecellere.

In Apotheosi doceo quantum honoris debeatur egregiis viris, qui suis vigiliis bene meriti sunt de liberalibus studiis.

Sunt inepti, quibus colloquium Proci et puellae videatur lascivum, quum nihil fingi possit castius. Si res honesta est matrimonium, et procum agere honestum est. Atque utinam omnes proci tales essent qualem hic fingo, nec aliis colloquiis coirent matrimonia! Quid facias istis ingeniis tetricis et ab omnibus gratiis alienis, quibus impudicum videtur quicquid amicum est ac festivum? Haec puella negat proco discessuro osculum, quo totam virginitatem illi servet illibatam. Quid autem nunc vulgo non dant puellae procis? Deinde non vident quam multa philosophica sint inspersa iocis; de non praecipitando coniugio, de delectu non solum corporum, sed multo magis animorum, de firmitate coniugii, de non contrahendo matrimonio sine consensu parentum, de caste colendo matrimonio, de sancte educandis liberis. Postremo puella comprecatur Christum, ut illius auspiciis sit felix connubium. An haec non convenit scire iuvenes? Et qui hanc lectionem ob lasciviam putant esse noxiam pueris, patiuntur illis praelegi Plautum et Facetias Poggi.[5] Praeclara iudicia!

In Virgine misogamo detestor eos qui adolescentes aut puellas invitis parentibus pelliciunt in monasterium, abutentes illorum vel simplicitate vel superstitione, persuadentes eis non esse spem salutis extra monasteria. Nisi talibus piscatoribus plenus est mundus, nisi innumera felicissima ingenia per istos infelicissime sepeliuntur ac defodiuntur viva, quae fuissent electa vasa Domini, si iudicio sumpsissent institutum naturae congruens, non recte admonui. At si quando cogar in hoc argumento proferre quod sentio, sic depingam et plagiarios illos et ipsius mali magnitudinem, ut nullus non fassurus sit me non sine causa haec monuisse, quanquam civiliter, ne malis daretur ansa delinquendi.

In proximo colloquio Virginis poenitentis non induco virginem quae professa mutarit institutum, sed quae ante peractam professionem redierit ad parentes quos habebat optimos.

In Mempsigamo quam multa sunt philosophica, de celandis maritorum vitiis, de non interrumpenda coniugum benevolentia, de sarciendis offensis, de corrigendis maritorum moribus, de obsequiis erga maritos. Quid aliud docet Plutarchus, Aristoteles et Xenophon, nisi quod hic personae vitam quandam addunt orationi.

In colloquio Militis et cartusiani simul depingo et insaniam iuvenum, qui procurrunt ad bellum, et pii Cartusiani vitam, quae sine studiorum amore non potest non esse tristis et inamoena. In Pseudocheo depingo quorundam ingenia, qui nati sunt ad mentiendum, quo quidem hominum genere nihil execrabilius.

In colloquio Adolescentis et scorti, nonne et lupanaria facio cauta? Quid autem dici potuit efficacius vel ad inserendam adolescentum animis pudicitiae curam, vel ad revocandas ab instituto non minus erumnoso quam turpi puellas ad quaestum expositas? Vnica vox commovit quosdam, quod impudica puella blandiens adolescenti vocat illum suam mentulam, quum hoc apud nos vulgatissimum sit etiam honestis matronis. Hoc qui ferre non potest, pro mea mentula scribat mea voluptas, aut si quid aliud mavult.

In Convivio poetico doceo, cuiusmodi debeat esse convivium inter studiosos, parcum sed festivum et hilare, conditum literatis fabulis, sine rixis, sine obtrectatione, sine turpiloquio. In Inquisitione doceo summam catholicae professionis, idque aliquanto vividius ac liquidius quam docent theologi magni nominis, inter quos pono et Gersonem,[6] quem interim honoris gratia nomino. Ideo porro fingo personam Lutherani, quo facilius redeant in concordiam, inter quos de praecipuis articulis orthodoxae professionis convenit. Etiam si reliquam Inquisitionis partem non addidi propter haec exulceratissima tempora.

In Senili colloquio quam multa velut in speculo exhibentur, quae vel fugienda sunt in vita, vel vitam reddunt tranquillam. Haec praestat adolescentes ex festivis colloquiis quam experimentis discere. Socrates philosophiam e coelo deduxit in terras, ego philosophiam etiam in lusus, confabulationes et compotationes deduxi. Oportet enim et ludicra Christianorum sapere philosophiam.

In Ptochoplusiis, quam multa sunt ad quae pastores rusticani, rudes et indocti, nihilque minus quam pastores, possint suam vitam corrigere? Praeterea quae ad tollendam stultam gloriam vestium, rursus ad cohercendam illorum insaniam, qui monachorum cultum execrantur, quasi per se mala sit vestis. Et obiter describitur forma, quales debeant esse monachi qui per vicos obambulant. Neque enim admodum multi tales sunt quales hic describo.

In Erudita puella simul et Paulae, Eustochii, Marcellae vetus exemplum renovo, quae cum integritate morum coniunxerunt studium literarum, et Monachos abbatesque sacrorum studiorum osores, luxui, ocio, venationibus aleaeque deditos, puellae coniugatae exemplo extimulo ad aliud studiorum genus ipsis magis congruens. In Spectro detego technas impostorum, qui credulis simplicium animis solent illudere, fingentes apparitiones daemonum et animarum vocesque divinas. Quantam vero pestem hae praestigiae invexerunt pietati Christianae. Quoniam autem rudis ac simplex aetas huiusmodi fraudibus potissimum est obnoxia, visum est exemplo non inamoeno depingere modum imposturae. Sic impositum fuit Celestino Pontifici Romano. Sic Bernae delusus iuvenis a monachis.[7] Sic commentitiis oraculis et hodie plurimi deluduntur. Huic affinis est magia, et eodem nomine, sed cognomine blandiens naturalis.

Nec minima pars humanarum calamitatum est Alcumistica, quae doctis etiam et cordatis viris imponit, adeo morbus hic adlubescit, si quem corripuerit. Similes imposturas taxo in Hippoplano et Ptochologia, rursus in Convivio fabuloso. Ex his si nihil aliud discerent pueri quam latine loqui, quanto plus laudis mea mereretur industria, qui per lusum ac voluptatem id facio, quam illorum, qui misere iuventuti Mammetrectos, Brachylogos, Catholicontas et significandi modos[8] obtrudebant?

In Puerpera, praeter naturalium rerum cognitionem, quam multa sunt moralia de cura matrum erga liberos primum infantes, mox grandiores. In Peregrinatione religionis ergo taxo istos qui per tumultum eiecerunt omnes imagines e templis, rursus eos qui insaniunt in peregrinationes, quae suscipiuntur praetextu religionis, unde iam et sodalitates inventae sunt. Qui Hierosolymae fuerunt, equites aurati vocantur seque fratres vocant et in die palmarum serio rem agunt ridiculam, fune trahentes asinum; ipsi non multum differentes ab asino ligneo quem trahunt. Id imitati sunt qui Compostellam adierunt. Dentur haec sane, dentur affectibus hominum, at non ferendum, quod hinc sibi vindicant pietatem. Notantur et ii, qui reliquias incertas pro certis ostendunt, qui his plus tribuunt quam oportet, qui quaestum ex his sordide faciunt.

In Ichthyophagia tracto quaestionem de constitutionibus humanis, quas quidam prorsus reiiciunt, multum aberrantes a recta ratione, quidam propemodum anteponunt divinis legibus, rursus alii abutuntur et divinis et humanis constitutionibus ad quaestum ac tyrannidem. Conor itaque partem utramque ad moderationem temperare, inquirens unde natae sint et quibus gradibus huc usque progressae constitutiones humanae, quos et quatenus obligent, ad quid conducant, quantum distent a divinis, obiter indicans praepostera mortalium iudicia, quibus iam olim mundus plenus est, et unde totus hic orbis tumultus natus est. Haec ideo quoque tractavi copiosius, quo doctis suppeditarem occasionem accuratius hisce de rebus scribendi. Nam quae adhuc prodierunt non satisfaciunt curiosis. Traducere scortationem, temulentiam, adulterium non perinde ad rem pertinebat, quandoquidem haec mala nullum fallunt. Sed ex his est periculum verae pietatis, quae vel non sentiuntur vel sanctimoniae fallaci specie blandiuntur. Quod si quis calumnietur personis sordidis affingi theologicam disputationem, ab his talia nunc in omnibus conviviis disputantur, et huiusmodi personis opus erat familiarius crassiusque rem tractaturo.

In Funere, quoniam mors arguere solet Christianam fiduciam, in duobus idiotis depinxi diversum mortis genus, velut imagine viva ponens ob oculos dissimilem excessum eorum qui fidunt rebus commentitiis et qui spem salutis fixerunt in misericordia Domini, obiter taxans divitum stultissimam ambitionem, qui luxum ac superbiam suam et ultra mortem proferunt, quam mors saltem debebat auferre, simul eorum perstringens vitium, qui sui compendii gratia stultitia locupletum abutuntur, quam ipsi potissimum debebant corrigere. Quis enim audebit libere monere potentes ac divites, si monachi, qui se profitentur mundo mortuos, palpantur illorum vitiis? Si nulli tales sunt, quales descripsi, tamen ostensum est exemplum quod oportet vitari; sin vulgo referuntur longe his quae proposuimus execrabiliora, qui sunt aequi meam agnoscant civilitatem suumque vitium corrigant, et si vitio vacant ipsi, alios peccantes vel emendent vel coherceant. Nullum ordinem perstrinximus, nisi forte totum Christianismum infamat, qui quicquam monendi gratia dixerit in corruptos Christianorum mores. Quos tantopere movet honos ordinis, eos in primis compescere debebant, qui palam factis suis dehonestant ordinem. Nunc quum illos, ut germanos sodales agnoscant, foveant ac tueantur, qua fronte causantur a bene monente laedi existimationem ordinis? Quanquam quae ratio dictat, sic habendam huius aut illius humanae sodalitatis rationem, ut publicam Christianorum utilitatem negligas?

In Differentia verborum ac rerum, taxo praepostera quorundam iudicia.

In Convivio vario commonstro rem civilitati congruam.

In Charonte detestor bellum inter Christianos.

In Synodo grammaticorum rideo studium cuiusdam Carthusiani, suo iudicio doctissimi, qui quum in graecas litteras soleat stolidissime debacchari, nunc libro suo indiderit graecum titulum, sed ridicule, Anticomaritas dicens, quos appellare poterat Antimarionos vel Antidicomariones.

In Cyclope taxo quosdam, qui Evangelium semper habent in ore, quum in vita nihil sit Evangelicum.

In Coniugio impari pono ob oculos vulgi stultitiam, qui in sponsalibus supputant dotis modum nec ad rationem vocant sponsi scabiem lepra deteriorem. Atque id hodie fit tam passim, ut nemo miretur, quum nihil sit in liberos crudelius. In Ementita nobilitate depingo genus hominum, qui sub umbra nobilitatis existimant sibi nihil non licere, quae praecipua pestis est Germaniae.

In Senatulo traducturus eram vitia quaedam mulierum, sed civiliter, ne quis expectet tale quippiam quale habet Iuvenalis. Verum hoc agenti obortus est quidam ἱππεὺς ἅνιππος, lupus, ut aiunt, in fabula.

Reliqua fere comparata sunt ad voluptatem, sed non illiberalem. Non hoc est honestare ordines, sed erudire. Quapropter omnibus ordinibus et privatim et publice rectius consultum fuerit, si deposita quidvis calumniandi rabie candidis animis amplectamur omnes, quicquid pio studio in publicam utilitatem adfertur. Aliis aliae sunt dotes et alios alia capiunt, milleque modis homines trahuntur ad pietatem. Laudatum est Iuvenci studium, qui sacram evangeliorum historiam carmine prodidit. Nec sua laude fraudatus est Arator, qui idem fecit in Acta apostolorum. Adversus haereticos tubam intendit Hilarius, argutatur Augustinus, Hieronymus dialogis pugnat, Prudentius vario metri genere dimicat, Thomas et Scotus dialectices ac philosophiae praesidiis pugnat. Simile studium omnium, sed dissimilis singulorum ratio. Non reprehenditur diversitas, quae scopum eundem petit. Praelegitur pueris Petrus Hispanus, quo dociliores veniant ad Aristotelem. Multum enim promovit, qui gustum dedit. Atqui hic libellus, si tenerae pubi praelegatur, tradet illos ad multas disciplinas magis habiles, ad poeticen, ad rhetoricen, ad physicen, ad ethicen, demum ad ea quae sunt pietatis Christianae. Stulti personam suscepi, factus ipse mearum rerum encomiastes, sed huc me compulit, partim quorundam improbitas nihil non calumniantium, partim Christianae iuventutis utilitas, in quam oportet omnes omnibus studiis incumbere.

Haec ita quum habeant omnibusque qui literas didicerunt perspicua sint, est tamen quoddam hominum genus mire bliteon,[9] deputatos appellant Galli, opinor quod male putati sint aut certe plus satis putati, qui sic pronunciant de meis colloquiis opus esse fugiendum praesertim monachis, quos illi religiosos appellant, et adolescentibus, eo quod ieiunia et abstinentiae Ecclesiae parvi penderentur, beatae Virginis et sanctorum pro ludibrio haberentur suffragia, virginitas si coniugio conferatur, nullius esse aut parvi momenti, religionis etiam dissuaderetur omnibus ingressus, quodque in eo arduae difficilesque theologiae quaestiones grammaticulis proponantur, contra statuta per magistros in artibus iurata. Agnoscis, mi lector, atticam eloquentiam. Vt ad extremum primo loco respondeam, quid artium magistri proponant grammaticulis, nescio, quae tractantur in colloquiis de symbolo, de missa, de ieiuniis, de votis, de confessione, nihil habent theologicae difficultatis, sed eius generis sunt, ut non oporteat ea quenquam nescire. Et si pueris praeleguntur epistolae Pauli, quid periculi est, si gustus quidam illis praebeatur theologicae difficultatis? Ad haec quum non ignorent pueris sophistices candidatis perplexas de personis divinis statim quaestiones summae difficultatis proponi, ne dicam ociosae subtilitatis, cur nolunt pueros hoc discere, quod ad communem vitam pertinet? Iam si putant nihil referre, quid sub qua persona dicatur, intelligunt, opinor, quam multa comperiantur in evangelicis et apostolicis literis, quae secundum hanc legem manifestam habent blasphemiam. Multis locis approbo ieiunium, nusquam damno. Qui secus asseverat, eum declarano impudentissime mentiri. Sed in Pietate Puerili, inquiunt, leguntur haec verba: Cum ieiunio mihi nihil est negotii. Finge haec verba dici sub persona militis aut temulenti, num protinus Erasmus damnat ieiunia? Non opinor. Nunc dicuntur ab adolescente nondum adulto, quam aetatem lex non obstringit ad ieiunandum. Et tamen fis adolescens praeparat se ad iusta ieiunia. Sic enim subiicit, Sed tamen si sensero opus, prandeo coenoque parcius, quo me praebeam alacriorem studiis pietatis per diem festum.

Abstinentias vero quam damnem, declarant haec verba, quae sunt in Convivio prophano: In plerisque non res, sed animus discernit nos a Iudaeis. Illi manum abstinebant a certis cibis velut ab immundis et animum inquinaturis; nos quum intelligamus omnia munda esse mundis, tamen carni lascivienti velut equo ferocienti pabulum subducimus, quo magis sit audiens dicto spiritui. Nonnunquam immoderatum suavium rerum usum abstinentiae molestia castigamus. Paulo post reddit rationem quare Ecclesia interdixerit esum quorundam ciborum: omnibus, inquit, conducet. Nam tenuibus cochleis aut ranis licebit vesci aut cepas porrumve arrodere; mediocres detrabent nonnihil quotidianis obsoniis; quod si quid divites deliciantur hac occasione, suae gulae imputent, non incusent Ecclesiae constitutionem. Mox loquor his similia: Rursus aliquanto post: Scio, medicis magnopere damnatum esse piscium esum, sed secus visum est maioribus nostris, quibus obtemperare religiosum est. Inibi protinus doceo hic vitandum etiam offendiculum infirmorum.

Aeque falsum est in colloquiis irrideri suffragia beatae Virginis et aliorum sanctorum, sed illos irrideo, qui petunt a sanctis, quae non auderent a bono viro petere, aut hoc animo petunt a certis divis, quasi hoc aut illud hic aut ille citius velit aut possit praestare quam alius aut quam ipse Christus. Imo in Puerili pietate sic loquitur puer: salutem dixi nonnullis. Quibus? Christo ac divis aliquot. Et aliquanto post: Rursus tribus verbis saluto Iesum ac divos divasque omnes, sed nominatim Virginem matrem, tum eos quos habeo mihi peculiares. Et infra commemorat nominatim quos divos salutet quotidie. Mirum vero, si procus amans laudat nuptias dicitque castum coniugium non multum abesse a laude virginitatis, quum Augustinus patriarcharum polygamiam anteponat nostro celibatui. Quod obiiciunt de ingressu religionis, quam sit manifestae vanitatis declarant mea verba in Virgine misogamo; sic enim loquitur virgo: Damnas igitur hoc totum vitae institutum? Respondet iuvenis: Nequaquam, verum quemadmodum nemini suadere velim, ut quae se in hoc vitae genus coniecerit, luctetur emergere, ita non dubitem hortari puellas omnes, praesertim indolis generosae, ne se temere eo praecipitent, unde post sese non possint explicare. Haec est illius colloquii conclusio, utcunque certatum est argumentis. Obsecro, an hoc est omnibus dissuadere ingressum religionis? Non damnatur ingressus, sed praeceps temeritas damnatur. Haec igitur maliciose detorquent ad calumniam. At non perpendunt quam multa illic discunt grammaticuli, quae pugnant cum decretis Lutheranorum. In Puerili pietate traditur ratio bene et utiliter audiendi missam. Docetur ratio bene et efficaciter confitendi. Admonetur puer ut, antequam sumat eucharistiam, confessione purget animum. Ibidem docentur grammaticuli, quae recepta sunt usu populi Christiani, quum tamen in sacras literis non habeantur, hactenus esse servanda, ne cui simus offendiculo.

In Prophano convivio docentur magis obtemperandum Pontificum constitutionibus quam medicorum consiliis, tantum admonentur in necessitate cessare vigorem constitutionis humanae et mentem legislatoris. Ibidem probat quispiam benignitatem in monachorum collegia, modo detur ad usum, non ad luxum, et potissimum detur religionis disciplinam observantibus.

De constitutionibus humanis haec pronunciantur in colloquio ἰχθυοφαγία: Pugnent qui volent, ego censeo leges maiorum reuerenter suscipiendas et observandas religiose, velut a Deo profectas, nec esse tutum nec esse pium de potestate publica sinistram concipere aut serere suspicionem. Et si quid est tyrannidis, quod tamen non cogat ad impietatem, satius est ferre, quam seditiose reluctari. Huiusmodi permulta grammaticuli discunt ex meis colloquiis, quibus sic obmurmurant isti. Sed indecorum est theologum iocari. Saltem hoc mihi concedant apud pueros, quod ipsi permittunt sibi viri apud viros in vesperiis, ut vocant rem insulsam insulso vocabulo.

Insulsas calumnias, quas in Hispaniis obiecere quidam, ostendi mera esse somnia hominum nec sobriorum nec latine scientium. Nec minus indoctum est, quod quidam pronunciauit haeretice dictum, quod in Symbolo Pater dicitur simpliciter autor omnium. Verum is deceptus inscitia Latini sermonis existimat auctorem nihil aliud quam creatorem aut fabricatorem significare. Atqui si consulat eos qui callent elegantiam Romani sermonis, si evolvat Hilarium aliosque vetustos autores, comperiet autoritatem accipi pro eo quod scholastici vocant rationem perfectissimam principii, eoque Patri peculiariter tribuunt et autoris nomine saepe designant Patrem, quum personas inter se conferunt. An Pater recte dicatur causa Filii, nihil mea refert quum nunquam eo verbo sim abusus, nisi quod illud est verissimum, nos de Deo non posse loqui nisi verbis impropriis, nec magis proprium verbum est fons aut principium aut origo quam causa.

Iam hinc mihi perpende, lector, quales sint interdum, qui suis sententiis homines pertrahunt ad incendium. Nihil turpius quam reprehendere quod non intelligas. At ista quidvis calumniandi febris, quid aliud gignit quam amarulentiam ac dissidia? Quin potius aliena candide interpretemur, nec statim nostra pro oraculis haberi velimus, nec eorum iudicia pro oraculis ducamus qui quod legunt non intelligunt. Vbi in consilio est odium, ibi caecum est iudicium. Pacificator universorum spiritus, qui suis organis variis utitur modis, faciat nos omnes concordes et unanimes in sana doctrina sanctisque moribus, quo contingat pariter ad coelestis Hierosolymae, quae nescit ulla dissidia, consortium pervenire. Amen. Anno 1526. 12 Calend. Iunias, Basileae.

 Conflictus Thaliae et Barbariei Encomium Moriae 
  1. Ignoratur, quod fuerit illud oppidum, niii legendum Zonst. qui vicus est ad Rhenum, quinque milliariis distans Colonia Agr
  2. Quae est metropolis comitatus Burgundiae.
  3. Ethicorum ad Nicnmachum lib. I, cap. 3.
  4. h. e. laicos, non obstrictos clericorum legibus, loquentes introducam.
  5. Poggius Bracciolinus, cogn. Florentinus, natus 1380, m. 1459. eloqtientissimus orator et secretarius reip. Florentinae, inter alia scripsit narratiunculas s. tit Facetiarum.
  6. Io. Charlerius, dictus Gerson a pago prope Remos, ubi natus est a. 1363. fuit cancellarius universitatis Parisiensis, et interfuit concilio Constantiensi. Mortuus Lugduni 1429.
  7. Cf. Colloq.
  8. Tituli sunt compendiorum grammaticorum tum temporis usurpatorum Vide II, pag. 92.
  9. Nihil sapiens, inconditum.