Convivium poeticum | Inquisitio de fide |
potius: ita quaerendi sunt lusus ac ioci, qui non absunt a literis.
- hi. Euge, video examen sententiarum. Nunc ad versus: sed antequam id aggrediamur, mea sententia, fuerit exercitatio nec inelegans, nec infrugifera, si primam sententiam toties reddamus Graecis versiculis, quoties reddidimus Latinis. Heic auspicabitur Leonardus, iam olim familiaris Musis Graecanicis.
- le. Ineptiam, si iubes.
- hi. Iubeo atque impero.
- le. Ὧι κῆπός ἐστιν ἄνθεσιν γελῶν καλῶς
- Ὁ δἐ νοῦς μάλ' αὐχμῶν τοῖς καλοῖς μαθήμασιν,
- Οὔκ ἐστι κομψός οὗτος, οὐκ ὀρθῶς φρονεῖ,
- Περὶ πλείονος ποιῶν τὰ φαῦλ', ἢ κρείττονα.
- Ego praesulem egi; succedet qui volet.
- hi. Carinus.
- ca. Imo Hilarius.
- le. Sed video Margaretam intervenire; adfert nescio quid deliciarum.
- hi. Si id fecerit, me fefellerit mea furia. Quid adfers?
- ma. Sinapi, quo condiatis vestra bellaria. An non pudet heic garrire in multam noctem, et postea vos poëtae multa blateratis in loquacitatem foeminarum?
- cr. Haud male monet Margareta: iam tempus est, ut suum quisque nidum adeat; alias in hoc pulcherrimo certaminis genere vel solidum diem consumemus.
- hi. Sed cui addicis praemium?
- cr. In praesentia quidem mihi ipsi addico. Nullus enim vicit praeter unum me.
- hi. Qui vicisti, qui non certaveris?
- cr. Vos certastis, at non decertastis. Ego, quod nemo vestrum potuit, vici Margaretam.
- ca. Hilari, aequum postulat; auferat calathum.
Convivium poeticum | Inquisitio de fide |