Jump to content

Colloquia familiaria/Hippoplanus

Checked
E Wikisource

 Alcumistica Irides et Misoponus 
HIPPOPLANUS.
Aulus, Phaedrus.
au. Deum immortalem, ὡς σεμπνοπροσωπεῖ noster Phaedrus, et subinde in coelum suspicit! Adoriar. Quid accidit novae rei, Phaedre?
ph. Quam ob rem istud interrogas, Aule?
au. Quoniam e Phaedro mihi videris factus Cato; tanta est in vultu severitas.
ph. Non mirum, amice; modo confessus sum peccata mea.
au. Phy, iam desino mirari. Sed dic age, bona fide confessus es omnia?
ph.Omnia quae quidem in mentem veniebant, unico dumtaxat excepto.
au. Cur unum hoc reticuisti?
ph. Quia nondum potuit mihi displicere.
au. Oportet esse peccatum suave.
ph. An peccatum sit, nescio: sed tamen, si vacat, audies.
au. Audiam equidem lubens.
ph. Scis quanta sit impostura apud nostros in his, qui vendunt aut locant equos.
au. Plus scio quam vellem, non semel ab illis delusus.
ph. Nuper incidit mihi iter, quum satia prolixum, tum etiam accelerandum. Adeo quendam ex illis, quem dixisses eius generis minime malum; et intercedebat mihi cum homine nonnihil etiam amicitiae. Narro, mihi rem esse seriam; opus esse praestrenuo equo: si unquam praebuisset se mihi bonum virum, nunc praestaret. Ille pollicetur, sese sic mecum acturum, ut ageret cum fratre suo carissimo.
au. Fortassis et fratri impositurus.
ph. Inducit in stabulum, iubet ut eligam ex omnibus equis quemcunque vellem. Tandem unus plus ceteris arridebat. Ille probat iudicium meum, deierans, eum equum frequenter a multis expetitum esse; se eum maluisse servare amico singulari, quam ignotis addicere. Conventum est de pretio: numeratur pecunia praesens: conscendo. Mira alacritate gestiebat equus in egressu; dixisses feroculum esse: nam erat obesulus et pulchellus. Ubi iam equitassem sesquihoram, sensi, plane lassum, ne calcaribus quidem impelli posse. Audieram, tales ab illis ad imposturam ali, quos e specie iudicares insignes, ceterum laboris impatientissimos. Ego continuo mecum: Captus sum. Age, par pari referam, ubi rediero domum.
au. Quid heic consilii capiebas, eques absque equo?
ph. Id quod res dabat; deflexi in proximum vicum; illic clam apud quendam mihi notum deposui equum, et conduxi alterum: profectus sum quo destinaveram; reversus sum, reddo conductitium equum, reperio meum sophistam, ut erat, obesum et pulchre requietum: eo vectus redeo ad impostorem: rogo ut in stabulo suo alat dies aliquot, donec repetiero. Percunctatur quam commode me gesserit. Ego vero deiero per omnia sacra, me nunquam in vita conscendisse tergum equi felicioris; volasse potius quam ambulasse, nec tam longo itinere unquam sensisse lassitudinem, nec pilo factum ob laborem macriorem. Haec quum illi persuasissem esse vera, tacitus secum cogitabat, equum illum alium esse, quam hactenus suspicatus esset. Itaque priusquam abirem, rogabat, num mihi venalis esset equus: primo negabam; quod si incideret iter denuo, non facile foret nancisci similem: attamen nihil esse mihi tam carum, quod non esset venale pretio largo, etiamsi quis me ipsum, inquam, cuperet emptum.
au. Nae tu pulchre Cretensem agebas cum Cretensi.
ph. Quid multis? Non dimittit me, nisi pronunciata equi indicatura. Indicavi non paullo pluris quam emeram. Digressus ab homine mox suborno, qui mihi partem agat huius fabulae, pulchre instructum atque edoctum: is ingressus domum inclamat locatorem, ait sibi opus esse insigni equo, et laboris egregie patienti. Alter ostendit multus, et pessimum quemque maxime praedicat; solum illum quem mihi vendiderat, quoniam existimabat vere talem, qualem praedicaveram, non laudat. At alter illico rogat, num et ille venalis esset: nam descripseram illi formam equi, et locum indicaram. Locator primum obticescere, atque alios ambitiose praedicare. Quum iste ceteris utcunque probatis semper ageret de uno illo, tandem locator apud se: Plane fefellit me iudicium de illo equo, siquidem hic peregrinus statim agnovit hunc inter omnes. Quum instaret ille, tandem hic, Venalis est, inquit: sed pretio fortasse deterreberis. Non est, inquit ille, magnum pretium, si rei dignitas respondeat: indica. Indicavit aliquanto pluris, quam indicaram ipsi, captans et hoc lucri. Tandem convenit de pretio, datur arrha satis magna, nempe regalis aureus, ne qua suspicio incideret simulatae emptionis. Emptor iubet equo dari pabulum; se mox ait rediturum, et abducturum: dat etiam stabulario drachmam. Ego simulatque cognovi pactionem esse firmam, sic ut rescindi non posset, rursus ocreis et calcaribus armatus redeo ad locatorem; anhelus clamo. Adest ille; rogat quid velim. Illico, inquam, adornetur equus meus: nam e vestigio proficiscendum est ob rem maxime seriam. Atqui modo, inquit, mandabas, ut aliquot dies alerem equum tuum. Verum, inquam; sed praeter exspectationem obiectum est negotium, idque regium, quod nullam patitur dilationem. Heic ille: eliges ex omnibus, quem voles; tuum habere non potes. Rogo quam ob rem? Quoniam venditus est, inquit. Ibi ego simulata magna perturbatione: Prohibeant, inquam, superi quod dicis. Hoc obiecto itinere non venderem eum equum, etiamsi quis numeret quadruplum. Incipio rixam, clamo me perditum. Tandem incaluit et ille. Quid opus, inquit, his iurgiis? Indicasti equum, ego vendidi: si numero pretium, nihil habes quod mecum agas; sunt in hac urbe leges: ad exhibendum equum me non potes compellere. Quum diu clamassem, aut equum exhiberet, aut emptorem, tandem iratus numerat pretium. Emeram quindecim aureis, aestimaram viginti sex. Ille aestimarat triginta duobus. Cogitabat apud se: praestat hoc lucrifacere, quam equum reddere. Abeo dolenti similis, ac vix placatus etiam data pecunia. Ille rogat, ut boni consulam; se aliis in rebus pensaturum hoc incommodi. Sic impositum est impostori. Habet equum nullius pretii. Exspectat ut, qui arrham dedit, veniat numeratum pecuniam. At nemo venit, nec unquam venturus est.
au. Interim nunquam tecum expostulavit?
ph. Qua fronte, aut quo iure id faceret? Convenit quidem semel atque iterum, conquestus est de fide emptoris. Verum ego ultro expostulavi cum homine, dicens illum eo malo dignum, qui praepropera venditione tali equo me spoliarit. Hoc est crimen tam bene collocatum, mea sententia, ut non possim inducere animum confiteri.
au. Ego mihi statuam poscerem, si quid tale designassem; tantum abest, ut confessurus sim.
ph. An ex animo loquaris, nescio; mihi tamen addis animum, quo magis lubeat talibus facere fucum.

 Alcumistica Irides et Misoponus