Exorcismus sive Spectrum | Hippoplanus |
ALCUMISTICA.
Philecous, Lalus
- ph. Quid est novae rei, quod sic Lalus apud sese ridet, ac pene in cachinnos solvitur, subinde signans se cruce? Interpellabo felicitatem hominis. Salve multum, amicissime Lale. Videre mihi admodum felix.
:la. Atqui felicior ero, si te impartiam hoc gaudio.
- ph. Fac igitur quam primum me bees.
- la. Nosti Balbinum?
- ph. Senem illum eruditum, ac vitae etiam laudatae?
- la. Sic est, ut dicis; sed nullus est mortalium, qui sapit omnibus horis, aut qui sit undiquaque perfectus. Habet hoc vir ille inter multas egregias dotes naevi: iam olim insanit in artem, quam vocant alcumisticam.
- ph. Haud tu quidem naevum narras, sed insignem morbum.
- la. Utcunque est, ille toties delusus ab hoc hominum genere, tamen dudum mirifice passus est sibi dari verba.
- ph. Quo pacto?
- la. Adiit illum sacerdos quidam: salutavit honorifice: mox sic exorsus est: Doctissime Balbine, mirabere fortassis, quod ignotus sic interpellem te, quem scio nunquam non sanctissimis studiis occupatissimum. Annuit Balbinus, qui mos est illi; nam verborum est mire parcus.
- ph. Prudentiae narras argumentum.
- la. Verum alter prudentior sic pergit: Ignosces tamen huic meae importunitati, si cognoris caussam, cur te adierim. Dic, inquit Balbinus; sed paucis, si potes. Dicam, inquit ille, quanto potero compendio. Scis, vir omnium doctissime, esse varia mortalium fata: ego nescio, utro in numero me ponam, felicium an infelicium. Etenim si meum fatum altera ex parte contemplor, videor mihi pulchre felix: si ex altera, nihil me infelicius. Urgente Balbino ut rem conferret in compendium, Finiam, inquit, doctissime Balbine. Id erit mihi facilius apud virum, cui totum hoc negotium sic notum est, ut nulli notius.
- ph. Rhetorem mihi depingis, non alcumistam.
- la. Mox audies alcumistam. A puero mihi, inquit, contigit haec felicitas, ut artem omnium maxime expetendam discerem: illam, inquam, totius philosophiae medullam, alcumisticam. Ad nomen alcumistices nonnihil experrectus est Balbinus, gestu duntaxat: ceterum gemitu iussit ut pergeret. Tum ille: Sed o me miserum, inquit, qui non inciderim in eam viam, quam oportuit. Quum Balbinus rogasset, quasnam vias diceret: Scis, inquit, optime, (quid enim te fugit, Balbine, virum undiquaque doctissimum?) duplicem esse huius artis viam: alteram, quae dicitur longatio: alteram, quae dicitur curtatio. At mihi malo quodam fato contigit in longationem incidere. Balbino sciscitante, quod esset discrimen viarum: Impudentem me, inquit, qui haec apud te loquar, cui sciam haec omnia sic esse nota, ut nulli notiora. Itaque supplex huc ad te accurri, ut misertus nostri digneris impartire nobis viam illam felicissimam curtationis. Quo peritior es huius artis, hoc potes minore negotio communicare nobis. Noli tantum Dei donum celare fratrem dolore periturum. Ita te Iesus Christus semper maioribus locupletet dotibus. Quum hic non faceret obtestandi finem, Balbinus fateri coactus est, se prorsus ignorare, quid esset longatio aut curtatio; iubet exponat ipse vim harum vocum. Tum ille, Quanquam, inquit, scio me loqui peritiori, tamen, quando ita iubes, faciam. Qui totam aetatem in hac arte divina contriverunt, duabus rationibus vertunt rerum species; altera, quae brevior est, sed plusculum habet periculi: altera quae longior est, sed eadem tutior. Ego mihi videor infelix, qui hactenus sudarim in ea via, quae meo animo non arridet; neque quenquam nancisci potui, qui alteram, cuius amore depereo, vellet indicare. Tandem Deus immisit in mentem, ut te adirem, virum non minus pium quam doctum. Doctrina tibi praestat, ut facile possis dare quod peto: pietas commovebit, ut velis opitulari fratri, cuius salus tibi in manu est. Ne longum faciam, quum huiusmodi sermonibus veterator ille amovisset a se suspicionem fuci, fidemque fecisset, sibi viam alteram esse perspectissimam, iam pridem pruriebut Balbino animus. Tandem non temperans temperans sibi, Valeat, inquit, illa curtatio, cuius ego ne nomen quidem unquam audivi, tantum abest ut teneam: dic mihi bona fide, longationem tenes exacte? Phy, inquit ille, ad unguem; sed displicet longitudo. Quum Balbinus rogasset, quantum temporis requireretur; Nimium, inquit; totus pene annus; sed interim tutissima est. Ne labora, inquit Balbinus, etiamsi toto biennio sit opus, modo fidas arti tuae. Ut rem in pauca conferam, convenit inter eos, ut negotium aggrederentur clam in aedibus Balbini, hac lege, ut ille suppeditaret operam, Balbinus sumptum; lucrum ex aequo ac bono divideretur: quanquam impostor modestus ultro totum lucrum, quod provenisset, Balbino deferebat: utrinque iuratum est de silentio, quod faciunt qui mysteriis initiantur. Iam illico numeratur pecunia, unde artifex mercaretur ollas, vitra, carbones, reliquaque quae ad instruendam officinam pertinent. Ibi noster alcumista suaviter in scorta, aleam et compotationes decoquit eam pecuniam.
- ph. Hoc nimirum est vertere rerum species.
- la. Urgente Balbino, ut rem aggrederetur: Annon tenes, inquit, illud, Dimidium facti, qui bene coepit, habet? Magnum est, bene praeparare materiam. Tandem coepit adornari fornax. Heic rursus erat opus novo auro, velut illecebra venturi auri. Siquidem ut piscis non capitur absque esca, ita aurum alcumistis non provenit, nisi pars auri admisceatur. Interea Balbinus totus erat in supputationibus: subducebat enim, si uncia pareret quindecim, quantum esset lucri rediturum ex unciis bis mille: tantum enim decreverat insumere. Quum hanc quoque pecuniam decoxisset alcumista, iamque mensem unum atque alterum multum operae simulasset circa folles et carbones, roganti Balbino, ecquid procederet negotium, primum obmutuit: urgenti tandem respondit, Sicut solent res praeclarae, quae semper difficiles difficiles habent aditus. Caussabatur erratum in emendis carbonibus: quernos enim emerat, cum abiegnis esset opus, aut colurnis. Ibi perierant aurei centum: nec eo segnius reditum est ad aleam. Data nova pecunia, mutati carbones. Iamque maiore studio res coepta est, quam antea; quemadmodum in bello milites, si quid secus accidit, quam vellent, virtute sarciunt. Quum menses iam aliquot ferbuisset officina, et exspectaretur foetus aureus, ac ne mica quidem auri esset in vasis, (iam enim et illud omne decoxerat alcumista) inventa est alia caussatio, nimirum vitra, quibus usus fuerat, non fuisse temperata sicut oportuit. Etenim ut non ex quovis ligno Mercurius fingitur, ita non quibuslibet vitreis conficitur aurum. Quo plus erat impensum, hoc minus libebat desistere.
- ph. Sic solent aleatores; quasi non multo satius sit hoc perdere, quam totum.
- la. Sic est. Deierabat alcumista, nunquam sibi sic impositum fuisse: nunc errore deprehenso cetera fore tutissima, et hoc dispendii magno cum foenore sarturum sese. Mutatis vitreis tertia instaurata est officina. Admonebat alcumista, rem felicius successuram, si Virgini matri, quae, ut scis, Paraliis colitur, mitteret aliquot aureos dono: artem enim esse sacram, nec absque favore numinum rem prospere geri. Id consilium vehementer placuit Balbino, homini pio, ut qui nullum praetermitteret diem, quin perageret rem divinam. Suscepit religiosam profectionem alcumista, nimirum in proximum oppidulum, atque illic votivam pecuniam decoxit in ganeis. Reversus domum nunciat, sibi summam esse spem, negotium ex animi sententia successurum: adeo divam virginem votis suis visam annuere. Ubi multo iam tempore sudatum esset, ac ne mica quidem auri nasceretur usquam, expostulanti Balbino respondit, sibi nihil unquam tale accidisse in vita, toties artem experto; nec satis posse coniectare, quid esset in causa. Quum diu divinatum esset, tandem illud venit in mentem Balbino, num quo die praetermisisset audire sacrum, aut dicere preces horarias, quas vocant: nam nihil succedere his omissis. Ibi impostor, rem, inquit, acu tetigisti. Me miserum, semel atque iterum id admissum est per oblivionem; et nuper a prolixo convivio surgens, oblitus sum dicere salutationem Virginis. Tum Balbinus, Non mirum, inquit, si res tanta non succedit. Recipit artifex, se pro praetermissis sacris duobus duodecim auditurum, et pro unica salutatione decem repositurum. Quum alcumistam prodigum subinde defecisset pecunia, nec suppeterent petendi causae, tandem hanc technam commentus est: rediit domum admodum exanimatus, ac voce lamentabili, Perii, inquit, funditus, Balbine, perii; actum est de capite meo. Obstupuit Balbinus, et tanti mali causam avebat cognoscere. Subodorati sunt, inquit, aulici, quod egimus; nec aliud exspecto, quam ut mox deducar in carcerem. Ad hanc vocem expalluit etiam serio Balbinus. Nam scis, apud nos capitale esse, si quis alcumisticam exerceat absque principis permissu. Pergit ille: Non, inquit, metuo mortem; utinam illa contingat! metuo quiddam crudelius. Roganti quid hoc esset: Rapiar, inquit, aliquo in turrim: illic per omnem vitam cogar his laborare, quibus non libet. An ulla mors est, quae non potior esse debeat, quam talis vita? Ibi res ventilata est consultatione. Balbinus, quoniam callebat artem rhetoricam, pulsavit omnes status, si qua periculum vitari posset. Non potes, inquit, inficiari crimen? Nequaquam, ait ille. Inter regios satellites res sparsa est: et habent argumenta, quae dilui non possint. Ne defendi quidem factum poterat ob legem manifestam. Quum, multis in medium adductis, nihil videretur firmi praesidii, tandem alcumista, cui iam opus erat praesenti pecunia: Nos, inquit, Balbine, lentis consiliis agimus; atqui res poscit praesens remedium. Iam arbitror adfuturos, qui me abripiant in malam rem. Denique quum nihil occurreret Balbino, tandem alcumista, Nec mihi quidquam occurrit, inquit, nec quidquam superesse video, nisi ut fortiter peream; nisi forte hoc placet, quod unum superest, utile magis quam honestum, nisi quod durum est telum necessitas. Scis, inquit, hoc hominum genus avidum esse pecuniae, eoque facilius corrumpi posse, ut sileant. Quamvis durum sit, illis furciferis dare quod profundant, tamen, ut nunc res sunt, nihil video melius. Idem visum est Balbino; ac numeravit aureos triginta, quibus redimeret silentium.
- ph. Miram Balbini liberalitatem mihi praedicas.
- la. Imo in re honesta citius dentem extudisses ab eo, quam nummum. Sic prospectum est alcumistae, cui nihil erat periculi, nisi quod non haberet quod daret amicae.
- ph. Demiror, Balbino in tantum nihil esse nasi.
- la. Heic dumtaxat naso caret, in ceteris nasutissimus. Rursum nova pecunia instruitur fornax, sed praemissa ad Virginem matrem precatiuncula, ut coeptis faveret. Iam totus exierat annus, dum, illo nunc hoc nunc illud caussante, luditur opera, et perit impensa. Interim exstitit casus quidam ridiculus.
- ph. Quisnam?
- la. Alcumista furtivam consuetudinem habebat cum uxore cuiusdam aulici: maritus, concepta suspicione, coepit hominem observare. Tandem quum illi nunciatum esset, sacrificum esse in cubiculo, praeter exspectationem rediit domum, pulsat ostium.
- ph. Quid facturus homini?
- la. Quid? nihil suave: aut occisurus erat, aut exsecturus. Ubi maritus instans minitaretur, se vi effracturum ostium, ni aperiret uxor, magnopere trepidatum est, et circumspicitur praesentaneum aliquod consilium. Nec erat aliud, quam quod ipsa dabat res. Abiecit tunicam, ac per fenestram angustam deiecit sese, non absque periculo, nec sine vulnere, ac fugit. Scis, tales fabulas illico spargi. Itaque permanavit et ad Balbinum. Neque id fore non divinarat artifex.
- ph. Heic itaque medius tenetur.
- la. Imo felicius elapsus est hinc, quam e cubiculo. Audi technam hominis. Nihil expostulabat Balbinus, sed nubilo vultu satis indicabat se non ignorare quod vulgo ferebatur. Noverat ille Balbinum esse virum pium, in nonnullis pene dixerim superstitiosum. Et qui tales sunt, in quamvis magno peccato facile condonant supplici. Itaque data opera iniicit mentionem de successu negotii, queritans non perinde succedere, ut soleret, aut vellet: addebat, se vehementer mirari, quid esset in caussa. Ibi per occasionem commotus Balbinus, qui alioqui videbatur destinasse silentium, et erat qui facile commoveretur: Non est, inquit, obscurum quid obstet; peccata obstant, quo minus succedat quod a puris pure tractari convenit. Ad hanc vocem artifex procubuit in genua, subinde tundens pectus, et vultu voceque lacrimabili: Verissimum, inquit, dixisti, Balbine: peccata, inquam, obstant: sed mea peccata, non tua: non enim pudebit me turpitudinem meam apud te, velut apud sacerdotem sanctissimum, confiteri. Vicerat me carnis infirmitas, pertraxerat me Satanas in laqueos suos. Et o me miserum! e sacrifico factus sum adulter. Non tamen omnino periit hoc munus, quod misimus Virgini matri. Perieram certo exitio, ni illa succurrisset. Iam maritus effringebat fores, fenestra erat arctior quam ut possem elabi: in tam praesentaneo periculo venit in mentem sanctissimae Virginis; procidi in genua, obtestatus sum, si gratum fuisset munus, ut opitularetur. Nec mora, repeto fenestram (sic enim urgebat necessitas) et satis amplam reperi ad effugium.
- ph. Credidit ista Balbinus?
- la. Credidit? Imo etiam ignovit, et admonuit religiose, ne se praeberet ingratum beatissimae Virgini. Numerata est rursus pecunia danti fidem, se posthac rem sacram pure tractaturum.
- ph. Quis tandem finis?
- la. Perlonga est fabula: sed ego paucis absolvam. Quum eiusmodi commentis diu lusisset hominem, neque mediocrem pecuniarum vim ab eo extorsisset, tandem venit illo, qui nebulonem a puero noverat. Is facile divinans, illum idem agere apud Balbinum, quod nusquam non egerat, clam aggreditur illum: exponit qualem artificem domi suae foveret; monet ut quam primum ableget hominem, ni mallet ipsum aliquando compilatis scriniis fugere.
- ph. Quid heic Balbinus? Videlicet curavit hominem coniiciendum in carcerem?
- la. In carcerem? Imo numeravit viaticum, obtestans per omnia sacra, ne, quod accidisset, effutiret. Et sapuit, mea quidem sententia, qui hoc maluerit, quam esse fabula conviviorum et fori; deinde venire in periculum confiscationis. Nam impostori nihil periculi: artis tantum tenebat, quantum asinus quivis; et in hoc genere favorabilis est impostura. Quod si furti crimen intentasset, a suspendio tutum reddebat unctio; neque quisquam lubens gratis alat talem in carcere.
- ph. Miseresceret me Balbini, nisi ipse gauderet deludi.
- la. Nunc mihi properandum est in aulam: alias referam his etiam multo stultiora.
- ph. Quum vacabit, et audiam lubens, et fabulam fabula pensabo.
Exorcismus sive Spectrum | Hippoplanus |