Colloquia familiaria/Nephalion Symposion

E Wikisource
 Senatulus Ars notoria 
ΝΗΦΑΛΙΟΝ ΣΥΜΠΟΣΙΟΝ
Albertus, Bartholinus, Carolus, Dionisius, Aemilius, Franciscus, Gyrardus, Hieronymus, Iacobus, Laurentius.
al. Vidistine unquam hoc horto quicquam amoenius?
ba. Vix opinor in insulis Fortunatis esse quidquam iucundius.
ca. Plane mihi videor videre paradisum, cui custodem cultoremque Deus praefecerat Adam.
di. Heic vel Nestor vel Priamus posset repubescere.
fr. Imo vel mortuus reuiuiscere.
gy. Adderem lubens, si quid possem, tuae hyperbolae.
hi. Profecto miris modis arrident omnia.
ia. Oportet hunc hortum aliqua compotatiuncula dedicare.
la. Recte monet noster Iacobus.
al. Talibus mysteriis iam olim initiatus est hic locus. Verum scito, nihil heic esse unde vobis merendam exhibeam: nisi placet ἄοινος compotatio; lactucas apponam absque sale, aceto et oleo: vini guttula non est, nisi quod gignit hic puteus. Ne panis quidem adest, aut poculum; et ea est anni pars, quae magis pascit oculos, quam ventrem.
ba. Sed habes tabulas lusorias, habes sphaeras; lusu dicabimus hortum, si minus licet convivio.
al. Quoniam tam belli homunculi convenimus, habeo quiddam, quod vel lusum vel convivium possis dicere, mea sententia multo dignius ad hunc hortum initiandum.
ca. Quodnam?
al. Suum quisque symbolum conferat; non deerit lautum nec minus suave convivium.
ae. Quid adferemus, qui vacui huc venerimus?
al. Vacui, qui tantum opum circumferatis in pectore?
fr. Exspectamus quid velis.
al. Proferat in medium quod quisque per hanc hebdomadam legit elegantissimum.
gy. Recte mones; nihil vel huiusmodi convivis, vel te convivatore vel hoc loco dignius. Te huius consilii ducem sequemur omnes.
al. Nihil recuso, si vobis ita videtur. Hodie vehementer delectavit animum meum in homine non Christiano tam Christiana sententia. Phocion enim, quo vix alius apud Athenienses fuit vir sanctior, publicaeque utilitatis studiosior, quum, per invidiam damnatus, esset bibiturus cicutam, rogatus ab amicis, quid vellet etiamnum mandari filiis suis, Ne huius, inquit, iniuriae velint unquam meminisse.
ba. Tam insignis patientiae exemplum vix hodie reperias inter Dominicanos et Franciscanos. Itaque simile referam, quando par non possum. Aristides Phocioni simillimus erat, moribus incorruptissimis, adeo ut vulgus illi Iusti tribueret cognomen. Ob huius cognominis invidiam vir optime de republica meritus ostracismo populi iussus est vertere solum. Posteaquam intellexerat, populum non alia re offensum, quam Iusti cognomento, quum alioqui rem semper expertus esset sibi salutarem, paruit aequo animo. In exilio rogatus ab amicis, quid precaretur ingratissimae civitati: Nihil aliud, inquit, nisi tantam rerum prosperitatem, ut illis nunquam in mentem veniat Aristides.
ca. Mirum si Christianos non pudet sui, ad quamvis levem iniuriam excandescentes, ac vindictam per fas nefasque molientes. Tota Socratis vita nihil aliud mihi videtur, quam temperantiae ac tolerantiae exemplum. Sed ne plane sim asymbolos, unum referam, quod mihi prae ceteris arrisit. Eunti publica via improbus quispiam colaphum impegit. Quum id tacitus ferret Socrates, amici quidam hortati sunt ad ultionem. At ille, Quid percussori faciam, inquit? Voca, inquiunt, in ius. Ridiculum, inquit: si me asinus calcibus percussisset, num vobis auctoribus asinum in ius traham? significans improbum scurram nihilo potiorem asino, et infimi animi esse, non posse ferre contumeliam ab homine vecordi, quam ferret ab animali bruto.
di. Pauciora sunt in Romanis Annalibus exempla moderationis, nec ea perinde insignia; neque enim opinor magnam habere laudem tolerantiae, si quis parcat devictis, et debellet superbos. Non arbitror tamen indignum memoratu, quod Cato senior, quum Lentulus quidam in os illi sputum et oris purulentiam iniecisset, nihil aliud responderit quam: Posthac habeo quod illis respondeam, qui negant tibi esse os. Os autem Latinis habere negantur, quos nihil pudet. Itaque iocus est ex ambiguo.
ae. Aliis arrident alia: mihi inter Diogenis dicta, praeclara quidem omnia, nihil magis adblanditur, quam quod roganti cuidam, quo pacto maxime posset ulcisci inimicum: Si te ipsum, inquit, quam maxime probum et honestum virum praestiteris. Demiror quis deus illis tales cogitationes miserit in mentem. Videtur autem et Aristotelis dictum valde consentaneum Paulino dogmati; qui rogatus a quodam, quid fructus sua illi philosophia attulisset: Ut mea, inquit, sponte ea faciam, quae plerique legum metu coacti faciunt. Docet enim Paulus, eos, quos afflavit Christiana caritas, non esse legi obnoxios, eo quod plus praestant suapte sponte, quam lex metu poenae possit extorquere.
fr. Christus Iudaeis obmurmurantibus, quod cum publicanis et peccatoribus haberet etiam mensae familiaritatem, respondit, non esse opus medico iis qui recte valerent, sed qui minus prospera essent valetudine. Non abhorret hinc, quod apud Plutarchum dixit Phocion; qui quum reprehenderetur, quod homini illaudato improboque patrocinatus esset in iudicio, non minus festiviter quam clementer, Quidni, inquit, quando nemo probus indiget tali patrocinio?
gy. Et istud Christianae bonitatis exemplum est, ad exemplum aeterni patris et probis et improbis, quantum licet, benefacere, qui solem suum oriri iubet non solum piis, sed etiam impiis. Verum admirabilius forsitan erit in rege moderationis exemplum. Quum Demochares, Demosthenis nepos, Atheniensium nomine legatione fungeretur apud Philippum Macedonum regem, et impetratis quae volebat a rege dimitteretur, humaniter interrogante, si quid praeterea vellet; Ut teipsum suspendas, inquit Demochares. Vox impotens odium arguebat; et rex erat et bene meritus, in quem iaciebatur convicium; nec tamen incanduit; tantum ad collegas conversus, Vos, inquit, haec renunciate populo Atheniensi, quo re cognita iudicet, utrum nostrum existimet praestantiorem, me qui haec patienter audierim, an istum qui haec dixit? Ubi nunc sunt orbis monarchae, qui se diis pares putant, et ob verbum inter pocula dictum atrocia bella concitant?
hi. Magnos impetus habet gloriae sitis, multosque transversos agit hic affectus. Ex eorum numero quidam Socratem interrogabat, qua via posset sibi compendio honestissimam comparare famam. Si talem, inquit, praestiteris te ipsum, qualis haberi vis.
ia. Profecto non video quid dici possit vel brevius vel absolutius. Fama non est affectanda, sed ea virtutem vitro comitatur, quemadmodum improbitatem infamia. Vos admiramini viros; mihi puella Lacaena placuit, quae quum in auctione venderetur, licitator quidam adiit illam: Quid? inquiens; num proba futura es, si te mercatus fuero? Etiam, inquit illa, si tu non fueris mercatus: indicans, sese non in cuiusquam gratiam probitatem servare, sed suopte ingenio virtutem ipsius gratia sectari, quod virtus ipsa sui pretium est.
la. Masculam sane vocem aedidit puella. Ceterum insigne mihi videtur exemplum adversus fortunam quamlibet blandientem constantiae, quod quum Philippo Macedonum regi tres eximiae felicitates eodem die nuntiarentur, quod in Olympiis vicisset, quod dux exercitus Parmenion praelio superasset Dardanos, quod uxor Olympias ipsi filium esset enixa, sublatis in coelum manibus precatus est, ut deus tantam prosperitatem pateretur levi quopiam infortunio expiari.
al. Hodie nulla est tanta prosperitas, cuius invidiam metuat quisquam; sed perinde iactant, si quid successerit, quasi vel mortua vel surda esset Nemesis. Haec merenda si vobis placet, hic hortulus eam vobis, quoties volueritis, exhibebit, quem hoc colloquio non minus iucundo quam frugifero dicastis.
ba. Profecto nec Apitius potuisset discum suaviorem apponere. Quare nos exspectabis frequenter, modo boni consulas, quod nunc attulimus non quae digna erant tuis auribus, sed quae non praemeditatis venerunt in mentem. Meditati lautiora proferemus.
al. Hoc eritis gratiores.

 Senatulus Ars notoria