Jump to content

Colloquia familiaria/Ars notoria

Unchecked
E Wikisource
 Nephalion Symposion Concio sive Merdardus 
ARS NOTORIA.
Desiderius, Erasmius.
de. Quomodo succedunt tua studia, Erasmi?
es. Musis, ut apparet, parum faventibus: sed felicius succederent, si quiddam abs te queam impetrare.
de. Nihil non impetrabis, modo sit in rem tuam; dic tantum quid rei sit.
es. Non dubito, quin nihil sit artium reconditarum quod te fugiat.
de. Utinam vera praedices!
es. Audio artem esse quandam notoriam, quae hoc praestet, ut homo minimo negotio perdiscat omnes disciplinas liberales.
de. Quid audio? Vidisti codicem?
es. Vidi, sed vidi tantum, quod non esset doctoris copia.
de. Quid continebat liber?
es. Varias animantium formas, draconum, leonum, leopardorum, variosque circulos, et in his descriptas voces partim Graecas, partim Latinas, partim Hebraicas, aliasque barbaricarum linguarum.
de. Intra quot dies pollicebatur titulus disciplinarum cognitionem?
es. Intra quatuordecim.
de. Magnifica sane pollicitatio; sed nostine quenquam per istam artem notoriam evasisse doctum?
es. Nequaquam.
de. Neque quisquam alius vidit unquam aut visurus est, nisi posteaquam viderimus aliquem per alcumisticam evasisse divitem.
es. Equidem optarim artem esse veram.
de. Fortasse quod pigeat literas tantis sudoribus emere.
es. Scilicet.
de. Atqui sic visum est superis. Opes istas vulgares, aurum, gemmas, argentum, palatia, regnum, nonnunquam largiuntur ignavis et immerentibus: sed quae verae sunt opes, ac proprie nostrae sunt, voluerunt parari laboribus. Nec oportet nobis videri molestum laborem, quo res tanta paratur, quum cernamus plurimos homines per horrenda discrimina, per non aestimandos sudores eluctari ad res temporarias et plane viles, si ad eruditionem conferantur: nec tamen semper assequuntur quod ambiunt. Et habent studiorum labores multum admixtum mellis, si paullulum in ea processeris. Iam in te bona ex parte situm est, ut magnum taediorum partem amputes.
es. Quonam pacto?
de. Primum, ut animum inducas amare studia. Deinde, ut ea mireris.
es. Quibus rationibus hoc fiet?
de. Contemplare, quam multos ditarint, quam multos ad summam dignitatem auctoritatemque provexerint literae: simulque tecum considera, quantum intersit inter hominem et pecudem.
es. Probe mones.
de. Deinde cicures ingenium tuum oportet, ut possit secum consistere, atque his delectari, quae utilitatem adferunt potius quam voluptatem. Nam quae per se sunt honesta, etiamsi initio nonnihil habent molestiae, tamen assuetudine dulcescunt: ita fiet, ut et minus fatiges praeceptorem, et ipse facilius percipias, iuxta dictum Isocraticum,[1] aureis literis in frontispicio codicis tui pingendum: Ἐὰν ᾖς φιλομαθής, ἔσῃ πολυμαθής.
es. Satis adest celeritatis in percipiendo, sed mox effluit quod perceptum est.
de. Itaque pertusum mihi narras dolium.
es. Haud multum aberras a scopo. Sed quid remedii?
de. Obturanda est rima, ne perfluat.
es. Quibus rebus?
de. Non musco neque gypso, sed diligentia. Qui voces ediscit non intellecta sententia, mox obliviscitur; nam verba, ut inquit Homerus, πτερόεντα sunt, facileque avolant, nisi sententiarum pondere librentur. Prima igitur cura sit, ut rem penitus intelligas, dein subinde tecum verses ac repetas, et in hoc cicurandus est, ut dictum est, animus, ut quoties opus est, cogitationi possit insistere. Nam si cui mens est adeo silvestris, ut in hoc cicurari non possit, haudquaquam est idonea literis.
es. Isthuc quam sit difficile, plus satis intelligo.
de. Quisquis enim habet animum adeo volubilem, ut nulli cogitationi possit immorari, nec diu potest audire loquentem, nec infigere memoriae quod didicit. Plumbo potest aliquid imprimi, quod maneat in loco; aquae aut argento vivo, quoniam assidue fluitant, nihil potest imprimi. Quod si possis in hoc ingenium tuum mansuefacere, quum assidue verseris inter eruditos, quorum confabulationes quotidie tam multa proferunt digna cognitu, minimo labore disces quam plurima.
es. Profecto sic est.
de. Nam praeter sermones conviviorum, praeter quotidiana colloquia, statim a prandio audis octo lepidissima dicta, ex probatissimis auctoribus selecta, totidem a coena. Iam mihi supputa quantam haec summam conficiant in singulos menses et annos.
es. Magnificam, si possim meminisse.
de. Ad haec, quum nihil audies nisi bene Latine loquentes, quid obstat quo minus intra paucos menses ediscas Latine, quum illiterati pueri Gallicam aut Hispanicam linguam discant exiguo temporis spatio?
es. Sequar tuum consilium experiarque, num possit hoc ingenium Musarum iugo mansuescere.
de. Ego aliam artem notoriam non novi, quam curam, amorem, assiduitatem.

 Nephalion Symposion Concio sive Merdardus 
  1. In Orat. ad Demonicum.