Jump to content

Colloquia familiaria/Philodoxus

Unchecked
E Wikisource
 Concio sive Merdardus Opulentia sordida 
PHILODOXUS.
Philodoxus, Symbulus.
ph. Felix auspicium interpretor occursum tuum, Symbule.
sy. Utinam sit aliquid, Philodoxe, in quo tibi queam esse felix!
ph. Quid auspicatius, quam si quis deus occurrat homini?
sy. Equidem nihil istoc existimarem auspicatius, etiamsi sexcentae volitent noctuae.[1] Sed quem mihi narras deum?
ph. Te, inquam, Symbule.
sy. Mene?
ph. Te plane.
sy. Ego deos cacantes nunquam feci pili.
ph. Si non fallit proverbium, deum esse quisquis iuvat mortalem, tu mihi deus esse potes.
sy. De fide proverbii viderint alii; ego certe perquam lubens amico profuero, si queam.
ph. Non est quod metuas, Symbule, haud peto mutuum: sacra res est consilium; eo tantum me iuva.
sy. Atqui istuc ipsum est petere mutuum, quandoquidem hoc officii genus inter amicos ultro citroque commeare debet, quemadmodum et cetera omnia. Sed quid est rei, in quo meum desideras consilium?
ph. Piget obscuritatis; cuperem esse celebris; commonstra viam.
sy. En tibi compendiarium. Imitare Herostratum, qui incendit templum Dianae, aut huic simillimum Zoilum, qui laceravit Homerum; aut aliud aliquod facinus memorabile designa, et ἀοίδιμος eris cum Cercopibus[2] ac Neronibus.
ph. Famam ex scelere parent alii; ego nomen ambio rumoris honesti.
sy. Talem igitur te praesta, qualis optas praedicari.
ph. At multis egregia virtute praeditis non contigit nominis celebritas.
sy. Istud an verum sit, nescio: attamen si id eveniat quod ais, ipsa virtus abunde magnum sui praemium est.
ph. Vera praedicas, planeque philosophice. Veruntamen, ut sunt res humanae, mihi videtur gloria praecipuum quoddam ornamentum esse virtutis; quae non aliter gaudet agnosci, quam sol amat lucere, vel ob hoc ipsum, ut et prosit quam plurimis, et quam plurimos ad sui pelliciat aemulationem. Postremo non video quam possessionem speciosiorem parentes liberis suis relinquere possint, quam honesti nominis immortalem memoriam.
sy. Ut video, gloriam expetis virtute partam.
ph. Scilicet.
sy. Proinde tibi propone literis omnium celebratos, Aristidem, Phocionem, Socratem, Epaminondam, Scipionem Africanum, Catones, seniorem et uticensem, M. Brutum, et horum similes, qui belli domique de republica quam optime mereri studuerunt. Heic est enim feracissimus gloriae campus.
ph. Verum inter istos celebres, Aristides ostracismo iussus est solum vertere; Phocion et Socrates biberunt cicutam; Epaminundas capitis est postulatus, quemadmodum et Scipio; Cato senior quadragies reus caussam dixit, Uticensis sibi mortem conscivit, itidem Brutus. Ego gloriam optarem nulla invidia contaminatam.
sy. At istuc ne Herculi quidem filio concessit Iuppiter. Nam post tot monstra virtute domita cum excetra fuit extremum certamen, idque multo omnium pertinacissimum.
ph. Ego Herculi suos gloriosos labores nunquam invidebo. Eos demum felices duco, quibus obtigit honestum nomen nulla invidia contaminatum.
sy. Vis, ut video, suaviter vivere; eo metuis invidiam, nec id iniuria, κάκιστον γάρ ἐστι θηρίον.
ph. Sic est.
sy. Ergo λάθε βιώσας.
ph. At istuc est mortuum esse, non vivere.
sy. Intelligo quid affectes. In sole clarissimo versari gaudes absque umbra.
ph. Istuc quidem fieri non potest.
sy. At nihilo magis fieri potest, ut gloriam consequaris nulla contaminatam invidia. Recte facta ultro sequitur gloria, gloriam comitatur invidia.
ph. Atqui posse gloriam absque invidia contingere, docet nos senex ille comicus; ita ut facillime sine invidia laudem invenias et amicos pares.[3]
sy. Si ista laude contentus es, quam tulit Pamphilus adolescens obsequiis et morum commoditate, poteris eodem e loco petere rationes assequendi quod expetis, unde decerpsisti sententiam. In omni re memento: Ne quid nimis; sed tamen mediocriter omnia: esto facilis in perferendis aliorum moribus, ad leviora vitia connivens; ne sis praefractus, tuaeque sententiae nimium tenax, sed aliorum studiis temet accommoda: nulli laedas os, sed comem te praebeas omnibus.
ph. Adolescentiae favent plerique, nec magni negotii sit tum istam parare laudem: ego magnificum quoddam nominis decus optarim, quod per universum orbem resonet, quodque cum aetate semper fiat illustrius, atque a funere tandem clarius elucescat.
sy. Equidem laudo generosam istam indolem tuam, Philodoxe. Ceterum si cupis gloriam virtute partam, praecipua virtus est, negligere gloriam: et summa laus est, non ambire laudem, quae magis sequitur fugientem. Videndum est igitur, ne, quo impensius ista ambis, hoc frustrere magis.
ph. Non sum Stoicus ἀπαθής: tangor humanis affectibus.
sy. Si te profiteris hominem, nec ea recusas, quae sunt humanae sortis, cur ea venaris, quae nec deo contingunt? Nosti enim Theocriticum illud non minus vere quam scite dictum, Iovem nec pluvium nec serenum placere omnibus.
ph. Non est fortassis ignis absque fumo; sunt tamen ἄκαπνα. Si non potest obtineri, quin aliqua livoris nubecula obscuretur hominis gloria, arbitror tamen esse rationes, quibus fiat, ut quam minimum invidiae sit admixtum.
sy. Eas igitur tibi vis commonstrari?
ph. Percupio.
sy. Modice virtutem exsere, et minus gravaberis invidia.
ph. At gloria nisi sit insignis, non est gloria.
sy. Ecce tibi certissimam viam. Designa praeclarum aliquod facinus, et morere, et citra invidiam celebraberis cum Codris, Menoeceis,[4] Iphigeniis, Curtiis ac Deciis.
Pascitur in vivis liquor, post fata quiescit.[5]
ph. Equidem, ut ingenue quod res est fatear, cupio liberis ac nepotibus meis honesti nominis hereditatem relinquere: verum huius rei fructum vivus apud vivos aliquandiu decerpere cupiam.
sy. Age, non te suspendam amplius. Certissima ad illustre nomen est via bene mereri, quum privatim de singulis, tum publicitus de universis. Id partim fit officiis, partim benignitate. Benignitas sic temperanda est, ne cogaris ab aliis rapere quod aliis suppedites. Nam ex huiusmodi largitionibus plus odii nascitur apud probos quam favoris apud improbos. Porro ab improbis laudari, infamia verius est quam gloria. Ad haec benignitatis fons largiendo exhauritur. Porro beneficentia, quae constat officiis, fundum non habet: imo quo largius hinc hauritur, hoc scatet uberius. At heic multae res sunt, quae et invidiam mitigant, et famae celebritatem illustrant, quas nemo sibi praestare valet, sed contingunt gratuito favore numinis.
Gratior est pulchro veniens e corpore virtus.[6]
At formam corporis sibi nemo largitur. Adfert secum dignitatis plurimum generis claritudo. At haec quoque fortunae munus est. Idem sentiendum de divitiis, quae recte factis partae ab avis atque atavis ad nos devenerunt. Ne hoc quidem quisquam sibi praestat. Huius generis sunt et ingenii dexteritas, ac dicendi gratia, lepos et comitas non ascita, sed ingenita. Postremo decorum quoddam arcanum atque etiam felicitas; cuius effectum in multis videmus quotidie, caussam reddere nemo potest. An non frequenter conspicimus eadem geri dicive a diversis, et magnam inire gratiam qui peius gessit dixitve, quum is qui melius rem egerit, pro gratia referat odium? Hoc prisci quidam ad genios referebant. Dicebant enim in ea re quemque fortunatum esse ad quam natus esset; contra parum succedere, quod quis invita Minerva iratoque genio tentaret.
ph. Heic igitur nullus est consilio locus?
sy. Vix ullus: attamen qui sagaces sunt, deprehendunt in pueris aut adolescentibus notas quasdam, quibus coniecturam facere liceat, ad quae studia, quodve vitae genus quasve actiones sint idonei. Idem indicat in nobis arcanus quidam animi sensus, quo a quibusdam abhorremus nulla evidente caussa, ad quaedam item miro impetu rapimur. Hinc est quod alius feliciter tractat rem militarem, alius dexter est in negotiis politicis, alium dicas ad studia natum. Quanquam et in his mira varietas; nimirum tanta, quanta est functionum diversitas. Alium natura genuit imperio, alium volvit esse fortem militem: cui plurimum indulsit, ei concessit, ut, iuxta Homerum, pariter et bonus sit lancearius, et egregius dux.[7] Itidem in rebus civilibus, alius valet in consilio, alius in agendis caussis excellit, alius obeundis legationibus et gaudet et feliciter rem gerit. De studiorum varietate quid attinet dicere? Sunt qui sic rapiantur ad institutum monasticum, nec ad quodvis, sed vel ad hoc, vel illud, ut vitam sibi putent acerbam, nisi, quod optant, assequantur. Sunt e diverso qui mirum in modum abhorrent, ut mori ducant potius, quam fieri monachum: nec id odio faciunt, aut certa ratione, sed arcano quodam naturae sensu.
ph. Ista quidem in compluribus ita, ut narras, et comperi nonnunquam, et frequenter admiratus sum.
sy. In his igitur bonis, quae nobis gratuito largitur naturae benignitas, multo minus orietur invidiae, si fastus absit et ostentatio. Amabilior enim est forma, aut nobilitas, aut opulentia, aut facundia, in his qui se his bonis praecellere quasi nesciunt. Comitas autem et modestia nihil imminuunt haec commoda, sed ut gratiam addunt, ita depellunt invidiam. Haec autem comitas et morum suavitas oportet in omnibus vitae actionibus sit perpetua, nisi prorsus repugnat Minerva. Nam frustra, ut opinor, tentaret Xenocrates,[8] quod successit Socrati ac Diogeni: frustra moliretur Cato Censorius, quod Laelium fecit gratiosum. Attamen Demea ille Terentianus subito mutatus, satis declaravit quantum ad conciliandam benevolentiam habeat momenti studiis et affectibus omnium obsecundare. Verum quoties a recto receditur, iam et a vera gloria ad temporarium hominum favorem degeneratur. Ceterum ea demum gloria perpetua est, quae honesti radicibus nititur, a iudicio rationis profecta. Nam affectus temporarios habent impetus; qui simul atque relanguerint, odisse coepimus quod ante vehementer arrisit; ac proinde plausus vertitur in sibilum, laus in uituperium. Ceterum ut ingenium prorsus inverti non potest, ita potest aliqua ex parte corrigi.
ph. Exspecto quid dicas.
sy. Qui natura blandior est, is cavere potest, ne, dum apud omnes gratiosus esse studet, deflectat ab honesto, neve dum sese quibuslibet accommodat polypum[9] imitatus, sibi parum constet.
ph. Tales novi permultos lubricae fidei et erubescendae vanitatis.
sy. Rursus qui severiore sunt ingenio, dare operam oportet, ut sic affectent comitatem, ne quod agunt, videatur simulatum; aut subinde ad naturam suam recurrant; pro laude geminum dedecus sibi comparaturi, et quod interdum rigidius agant, et quod sint inconstantes. Tantam enim vim habet constantia, ut qui vitiosam nacti sunt naturam, tamen ob hoc ipsum levius ferantur, quod nusquam sunt sui dissimiles. Fucus autem simulatque suboluit, etiam in benefactis gignit odium: porro quod simulatum est, perpetuo latere non potest; aliquanto erumpat oportet: quod ubi factum fuerit, semel evanescit omnis ille magnificus gloriae fumus, atque etiam in fabulam vertitur.
ph. Illud igitur, ut video, mones, a natura minimum, ab honesto minime recedendum esse.
sy. Tenes. Ad haec, scis, quidquid subito inclarescit, obnoxium esse invidiae. Inde vox odiosa νεοπλούτων apud Graecos, apud Romanos novorum hominum cognomen, apud utrosque terrae filiorum, et e coelo delapsorum. Ceterum fama quae paulatim nascitur, et augescit, quemadmodum minimum habet invidiae, ita maxime durabilis est; ut indicat hoc ille poëtarum acutissimus Horatius: Crescit occulto velut arbor aevo fama Marcelli.[10]

Proinde, si veram, si perpetuam, si livori quam minimum expositam gloriam expetis, ausculta Socrati, qui dixit, quibusdam usu venire, ut dum nimium properant initio, serius perveniant ad finem.

ph. Sed hominum vita brevis est.
sy. Ergo ad benefacta properandum, non ad gloriam, quae sua sponte consequitur. Non enim id consulis, opinor, quibus rationibus longaevus fieri possis. Nam istuc Parcarum munus est, quae fila ducunt et amputant, quum ipsis est visum.
ph. Utinam istuc quoque possis!
sy. Nunquam, o Philodoxe, divi tam fuerunt benigni, ut uni darent omnia. Quod annis detrahunt, nominis splendore pensant. Quibusdam, sed paucissimis, tam indulgenter favent, ut vivi, sibique quodam modo superstites, posteritate sua fruantur. Sed rari sunt, quos aequus amavit Iuppiter.[11] Hoc fortassis aliqui diis geniti potuere; verum ista felicitas non cadit in hanc consultationem.
ph. Saepe mecum admirari soleo seu fortunae seu naturae invidentiam, quae nihil omnino commodi largitur mortalibus quod non aliquo temperet incommodo.
sy. Quid igitur superest, amice, nisi ut homines nati, sortem humanam aequo feramus animo? Iam et illud haud mediocriter conducit ad leniendam invidiam, si penitus cures habere perspecta nationum, ordinum, et singulorum hominum ingenia, nimirum ad eorum exemplum, qui bestiis cicurandis alendisque dant operam, siquidem horum praecipuum est studium, animadvertere quibus rebus quodque animal vel efferetur vel deliniatur. Non iam loquor tantum de discrimine quod est inter avem et quadrupedem, inter serpentem et piscem, aut quod est inter aquilam et vulturem, inter elephantum et equum, inter delphinum et phocam, inter viperam et aspidem; sed de innumera varietate, quae est in singulis animantium generibus.
ph. Exspecto quo sis evasurus.
sy. Omnes canes sub una specie continentur: sed haec species quam innumeras formas distrahitur! ut dicas illos genere distingui, non specie. Iam prorsus in eadem specie quam varii sunt canum mores et ingenia!
ph. Immensa varietas.
sy. Quod de canibus dictum est, de singulis animantium generibus dictum puta: sed in nullo magis elucet discrimen, quam in equis.
ph. Vera praedicas. Sed quorsum haec?
sy. Quidquid in animantium generibus, vel in formis, vel in singulis animantibus varietatis est, hoc omne puta esse in homine. Illic reperies lupos varios, canes inenarrabili varietate, elephantos, camelos, asinos, leones, oves, viperas, simios, dracones, aquilas, vultures, hirundines; et quid non?
ph. Quid tum?
sy. Nullum autem est animal tam efferum, quin arte tractatum aliquam de se praebeat utilitatem, aut certe non laedat.
ph. Nondum perspicio quid agas.
sy. Est nonnihil discriminis inter Hispanum, Italum, Germanum, Gallum et Anglum?
ph. Est plane.
sy. Adhaec est singulis in unoquoque genere peculiare quoddam ingenium.
ph. Fateor.
sy. Hanc varietatem si sagaciter habueris animadversam, et singulorum moribus te accommodes, perfacile consequeris, ut aut omnes habeas amicos, aut certe nullos inimicos.
ph. Si polypum me fieri iubes, ubi rectum et honestum?
sy. Est in rebus communibus aliquod obsequium, quod nullo pacto vitiat honestum; quod genus, apud Italos osculo salutant viri viros: in Germania si facias idem, absurdum videatur; sed pro osculo dextram porrigunt: rursus in Anglia viri salutant mulieres etiam in templo obvias: idem si fiat in Italia, flagitium habeatur: item in Anglia porrigere poculum tuum intervenienti in convivio, civilitatis est; in Gallia contumeliae est. In his et aliis huiusmodi citra recti Iacturam licet omnibus obsecundare.
ph. At perdifficile sit omnium gentium mores ac singulorum hominum ingenia nosse.
sy. Verum, o Philodoxe, si gloriam insignem quaeris, eamque virtute partam, necesse est ut virtutem quoque praestes non vulgarem. Scis autem virtutem circa difficilia versari, quemadmodum ante Peripateticum illum[12] docuit Hesiodus;[13] proinde si mel cupis, apes feras oportet.
ph. Scio, et memini: sed mitigandae invidiae rationem quaerimus.
sy. Proin da operam, ut in bello dux esse malis quam miles; et in eo bello, quod gerendum cum invisis hostibus potius, quam cum civibus aut sociis. In republica ea potissimum munia capesse, quae popularia sunt et gratiosa. Velut defendere popularius est, quam accusare; honorare, quam punire. Quod si qua incidunt, sicut incidere necesse est, natura molesta, tamen ea quoque, si vitari non possunt, commoditate sunt lenienda.
ph. Quo pacto?
sy. Sedes Iudex aut arbiter; altera pars nonnihil offendenda est; sed ea rem aequitate geras, ut, si fieri possit, etiam victus gratias agat.
ph. Qui sic?
sy. Puta. Intenditur actio furti aut sacrilegii: muta si potes, actionis formulam, et fac ut sit actio rei vindicandae. Heic protinus ita reum sublevas, ut nihil tamen decedat actori. Porro actionem omnem sic moderare, ut citra actoris dispendium reo videaris aequus. Postremo damnati poenam nonnihil mitiga. Absit interim aut vultus torvitas, aut verborum acerbitas, aut morositas; quae res faciunt, ut quidam peiorem ferant gratiam pro dato beneficio, quam alii pro negato. Interdum monendus est amicus: sed si nulla spes emendationis, silere praestat. Si res gravior est, et spes est profectus, magni refert qualis sit admonitio. Nam saepenumero fit, ut, qui sinistre aut intempestive admonet, et morbum exasperet et ex amico reddat inimicum. Haec dexteritas magis etiam habet locum, si agas cum principe. Nam horum affectibus nonnunquam incidit ut sit resistendum. Quod si fit comiter ac dextre, paulo post qui obstitere plus ferunt gratiae quam qui obsecundarunt. Quod enim cupiditati placet, temporarium est; quod recta ratione geritur, perpetuo probatur. Longe vero maxima pars invidiae nascitur ex intemperantia linguae. Quantum odii nonnunquam unica vox temere excidens concitat nonnullis! Quam multis dictum aut iocus intempestivus fuit exitio! Laudabis igitur, sed dignos; idque parce: sed vituperabis parcius, si tamen omnino quispiam vituperandus est: proinde vitanda loquacitas. Difficillimum enim sit, simul et multa et opportune dicere.
ph. Assentior istis omnibus. Sed mihi videtur praecipua ad parandam nominis celebritatem via, scribere libros.
sy. Vera praedicas, nisi quod obstat scribentium turba. Ac, si ista placet ratio, cura ut exacte scribas potius, quam multa. Cum primis autem argumentum delige neque protritum, neque cum multis commune; ad haec minime invidiosum: in id, quidquid insigne complurium annorum lectione contractum est, conferas: tractatione vero tale reddes, ut voluptatem habeat cum utilitate coniunctam.
ph. Prudenter tu quidem, Symbule; meoque animo feceris satis, si unum illud adieceris, quibus rebus effici possit, ut maturius etiam contingat gloria. Multos enim video, qui vix sub obitum inclarescunt, nonnullos a rogo, quod aiunt, demum innotescere.
sy. Heic quod consulam, nihil habeo melius, quam quod tibicen suasit tibicini. Fac ut his teipsum probes, qui gloria iam vicerunt invidiam; in horum amicitiam temet insinua, quorum honorifica de te praedicatio facile populare studium tibi conciliabit.
ph. At si quando exoriatur invidia, quid ostendis remedii?
sy. Fac quod solent hi qui picem coquunt; si flamma effulserit, infundunt aquam; ac tum magis efferatur ac stridet incendium, ni id facias constanter ac saepius.
ph. Quid istud aenigmatis est?
sy. Invidiam oborientem beneficiis obrue potius, quam vindicta. Nihil egit Hercules resectis Hydrae Lerneae capitibus; igni Graeco devicit exitiabile monstrum.
ph. Sed quem vocas ignem Graecum?
sy. Qui ardet etiam in mediis aquis. Eum adhibet, qui lacessitus iniuria malorum, non cessat tamen de omnibus bene mereri.
ph. Quid ego audio? beneficentia igitur nunc aqua est, nunc ignis?
sy. Quid vetat? quando Christus in allegoriis nunc sol est, nunc ignis, nunc lapis. Dixi sedulo; si quid melius eris nactus, sequitor, meumque repudiato consilium.

 Concio sive Merdardus Opulentia sordida 
  1. Quod auspicatissimum erat apud Athenienses.
  2. Cercopes populi fuere, ut aiunt, sceleratissimi, qunos a Iove in simias mutatos refert Ovid. lib. 14. Metamorph.
  3. Senex Simo, Pamphili pater, in Terentii Andria, act. I, sc. I, v. 38.
  4. Menoeceus, Thebanus, Creontis filius, pro salute patriae lubens et ultro se morti obiecit. Cf. Eur. Phoen. 1106.
  5. Ovidii versus est, Amor. 1. Eleg. 15.
  6. Virgil. de Euryalo lib. V. Aeneid.
  7. Ἀμφότερον, βασιλεύς τ' ἀγαθὸς κρατερός τ' αἱχμήτης, Helenae verba de Agamemnone ad Priamum, in τειχοσκοπίᾳ, Il, III, 179.
  8. Philosophus, Chalcedonius, qui Platonis auditor fuit, homo tetricus ac severus, et ob id monitus a Platone, ut Gratiis litaret.
  9. Aiunt enim polypum, maxime vero in metu, colorem mutare similitudinem loci, cui adhaeret.
  10. Horat. Od. 12. lib. 1. ad Augustum.
  11. Virgil. Aeneid. lib. 6, 129.
  12. Aristotelem, Peripateticorum principem.
  13. Τῆς δ' ἀρετῆς ἱδρῶτα θεοὶ προπάροιθεν ἔθηκαν Ἀθάνατοι.