Colloquia familiaria/Concio sive Merdardus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Ars notoria Philodoxus Fairytale right blue.png
CONCIO, sive MERDARDUS.
Hilarius, Levinus.
hi. Deum immortalem, cuiusmodi portenta gignit alitque terra! Usque adeo nihil pudere viros Seraphicos?[1] Existimant, opinor, sese apud fungos, non apud homines loqui.
le. Quid secum murmurat Hilarius? Componit, opinor, versiculos.
hi. Quam libens illi blateroni os impurum obturassem olero!
le. Compellabo hominem. Quid agis, Hilari, parum hilaris?
hi. Optime temet offers, Levine, in quem hanc pectoris aegritudinem evomam.
le. In pelvim evomas malim, quam in me. Sed quid est mali? et unde nobis prodis?
hi. E concione sacra.
le. Quid homini poetae cum sacris concionibus?
hi. A sacris non abhorreo: sed in hanc incidi ita sacram, ut Virgilius auri famem appellavit sacram. At tales rabulae sunt caussa, ut rarius audiam ecclesiastas.
le. Ubi habita est concio?
hi. In summo templo.
le. A prandio? id temporis fere dormitant homines.
hi. Utinam illi locutuleio dormissent omnes, vix digno qui concionetur apud anseres.
le. Obstreperum est animal anser: ferunt tamen patriarcham Franciscum aliquando concionatum apud sorores aviculas,[2] a quibus magno silentio sit auditus. Sed age, etiamne sabbato sit concio?
hi. Fit in honore divae Virginis matris. Nam die Dominico Christus praedicatur. Decet autem ut priores teneat mater.
le. Quod erat thema?
hi. Enarrabat canticum Virginis.
le. Argumentum vulgatissimum.
hi. Nimirum aptissimum ecclesiastae. Nam suspicor illum hoc unum thema didicisse; quemadmodum aiunt, inveniri sacerdotes, qui nullam liturgiam callent, nisi pro defunctis unicam.
le. Dicatur igitur ille, concionator de Magnificat; aut. si mavis, Magnificatitius. Sed cuiusmodi tandem avis erat, aut quibus ornata plumis?
hi. Vulturi non dissimilis.
le. Qua tandem ex corte?
hi. Franciscana.
le. Quid audio? ex tam sancto sodalitio? Fortassis ex illorum degenere genere, qui dicuntur Gaudentes, colore fusco, calceis integris, cingulo candente: nec horrent, contremisco referens, nudis digitis contrectare pecuniam.
hi. Imo e grege selectissimo istorum, qui gaudent Observantes nominari, colore cinericio, cingulis canabeis, calceis fenestratis, quique citius occiderent hominem, quam nuda cute pecuniam attingerent.
le. Nil mirum est, in rosariis nasci cynorrhodum. Sed quis talem histrionem induxit in hoc proscenium?
hi. Istuc magis etiam diceres, si vidisses personam tragicam. Corpore erat vasto, buccis rubentibus, ventre prominente, lateribus gladiatoriis: dixisses athletam esse. Et quantum ego divinare queo, biberat in prandio plus quam unum vini sextarium.
le. Unde tanta vini copia non tractanti pecuniam?
hi. Ex aula Regis Ferdinandi singulo quoque die dabantur illi sextarii quatuor.
le. O male collocatam benignitatem! Fortassis erat doctus.
hi. Praeter effrontem improbitatem, et linguam effraenem nihil habebat.
le. Quae res igitur sic imposuit Ferdinando, ut bovem adduceret ad ceroma?[3]
hi. Ut numero dicam, pietas et regia bonitas. Commendatus erat, ille demittebat caput in dextrum humerum.
le. Sic Christus pendet in cruce. Sed erat concio frequens?
hi. Qui potuit esse infrequens Augustae, in templo celeberrimo, et in tot monarciarum conventu, quos Carolus Caesar ex universa Germania,[4] ex Italia, ex Hispaniis, ex Anglia eo contraxerat? Quin et eruditi complures aderant in ipsa concione, praesertim ex aula regum.
le. Demiror si porcus ille quidquam adferre potuit dignum tali auditorio.
hi. At multa se digna protulit.
le. Quae tandem? obsecro. Sed prius te quaeso ut mihi nomen hominis edas.
hi. Non expedit.
le. Quam ob rem, Hilari?
hi. Non libet talibus gratum facere.
le. Au! gratificatur qui traducit?
hi. Illis pro summo beneficio est, quocunque modo innotescere.
le. Saltem mihi nomen edito tacituro.
hi. Merdardum vocant.
le. Merdardum illum probe novi. Nimirum is ipse est, qui nuper in convivium Erasmum nostrum appellavit diabolum.
hi. Rem tenes. Sed quod in convivio dixit, tametsi non omnino dixit impune, qui civiliores erant imputabant temulentiae, et vino censebant inscribendum.
le. Sed quid excusationis attulit obiurgatus?
hi. Negavit, se dixisse ex animo.
le. Qui potuit ex animo, cui nihil erat mentis aut animi?
hi. Sed mihi ac doctis omnibus visum est intolerabile, quod publicitus, quod eo in loco, quod apud tales auditores, quod in tam celebri monarcharum conventu, Merdardus suas merdosas purulentias effuderit.
le. Aveo scire, quid dixerit.
hi. Multa stolidissime debacchatus est in Erasmum nostrum, quorum haec erat summa.His, inquit,temporibus exstitit quidam novus doctor Erasmus; lapsa est lingua, asinus volebam dicere: simulque populus interpretatus est, quid Germanice sonaret asinus.
le. Rem mire facetam narras.
hi. Itane facetam? imo fatuam potius.
le. An non tibi facetum videtur, talem asinum quenquam omnino vocare asinum, nedum Erasmum? Unum illud scio, si Erasmus ipse praesens fuisset, non potuisset a risu temperare.
hi. Profecto non minus refert asinum animi stupore, quam colore vestis.[5]
le. Neque arbitror, in tota Arcadia esse ullum asinum usque adeo asinum, quin hic dignior sit, qui foeno pascatur, quam ille.
hi. Prorsus inversus est Apuleius. Ille sub asinina specie regebat hominem; hic sub hominis specie regit asinum.
le. At tales asinos hodie mulso et placentis saginamus; ut mirum non sit si mordent quemlibet, et calcibus ferant.
hi. Is, inquit,doctor asinus audet corrigere Magnificat, cum id canticum sit a Spiritu sancto proditum per os sacratissimae Virginis.
le. Agnosco παροιμίαν ἀδελφικήν.[6]
hi. Atqui id verbis exaggerabat, quasi summa esset admissa blasphemia.
le. Mihi nunc cor metu palpitat. Quid erat criminis?
hi. Aiebat, Erasmum pro eo quod Ecclesia canit, Quia respexit Dominus humilitatem ancillae suae, vertisse, Quia respexit vilitatem ancillae suae: eaque vox odiosius sonat Germanice quam Latine.
le. Quis autem non fateatur esse blasphemiam execrabilem, si quis sacratissimam Christi matrem, etiam angelica dignitate celsiorem, appellet vilem ancillam?
hi. Age; quid si quis appellet Apostolos servos inutiles?
le. Pararem blasphemo fasciculos.
hi. Quid si quis eximium illum Paulum appellet indignum apostoli nomine?
le. Clamarem: ad ignem.
hi. Atqui sic Apostolos suos loqui docuit ille doctor unus irrefutabilis christus: Cum omnia feceritis, quae precepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus. Et huius praecepti non immemor Paulus de se praedicat, Minimus sum omnium Apostolorum, atque adeo indignus Apostoli titulo.
le. Verum ubi de se praedicant talia homines pii, modestia virtus est, qua nulla Deo gratior; si quis alius idem praedicet de illis praesertim in divorum consortium relatis, gravis sit blasphemia.
hi. Pulchre nodum secuisti. Proinde si Erasmus adorandam illam Virginem dixisset vilem ancillam domini, nemo non fateretur esse dictum impie. Ceterum quoniam ipsa ad istum modum de se loquitur, et in illius cedit gloriam et nobis salutare modestiae exemplum exhibetur, ut, quoniam, quidquid sumus, munificentia Dei sumus, quo quisque maior est, hoc se gerat submissius.
le. Hactenus quidem inter nos convenit. Verum isti cum corrigere dicunt, sentiunt corrumpere, sive fallare. Illud itaque videndum, an vilitatis verbum Graecae voci, quam Lucas posuit, respondeat.
hi. Istam ipsam ob causam aconcione mox ad codicem cucurrimus.
le. Exspecto venatum.
hi. Verba quae Lucas afflatu Spiritus sanctissimi digitis suis exaravit, sic habent: ὅτι ἐπέβλεψεν ἐπὶ τὴν ταπείνωσιν τῆς δούλης αὑτοῦ. Ea sic reddidit noster Erasmus: Quia respexit ad humilitatem ancillae suae. Tantum addit praepositionem, quam Lucas non omisit: nec eam respuit romani sermonis elegantia, nec ad sensum est otiosa. Sic enim loquitur Terentius inPhormione: Respice ad me. In annotationibus tamen admonet, Terentium potius dixisse, Adspice ad me quam Respice ad me.
le. Interest igitur aliquid inter respicere et adspicere?
hi. Non ita multum, sed tamen non nihil.Respicit, qui flexo collo adspicit quae a tergo sunt:Adspicitqui simpliciter intuetur: velut apud Terentium Phaedria adspicit Thaidem domo prodeuntem: Totus, inquiens, Parmeno, tremo horreoque, postquam adspexi hanc. At huius frater Chaerea sic loquitur: Cum huc respicio ad virginem. Nam ad senem sese flexerat: eo absoluto reflexit corpus ad virginem. Interdum tamen usurpant Respicere, pro eo quod est rationem sive curam habere, sive rei cuiuspiam imminentis, sive praesentis. Ita Satyricus:
Respicere extremae iussit spatia ultima vitae.[7]
Mors enim velut a tergo imminens sequitur, ad quam reflectimus oculos, quoties eam animo reputamus. Et Terentius: Respice senectutem tuam. Proinde qui alibi intentus non habet curam liberorum, dicitur illos non respicere. Rursus qui discussus aliis curis, cogitationem huc vertit, eleganter respicere dicitur. At Deus unico intuitu contuetur universa, praesentia, praeterita et futura: et tamen in scriptura nobiscum humano more loquitur. Aversari dicitur eos, quos reprobat: respicere, quos aliquandiu veluti neglectos dignatur suo favore. Verum hoc magis expressisset Lucas, si dixisset ἀπέβλεψεν: nunc legimus, ἐπέβλεψεν. Sed utrum legas, minimum refert ad sensum.
le. At videtur otiosa praepositio repetita.
hi. Certe sic et Latini loquuntur. Accessit ad me ; Appulit animum ad scribendum. Heic mihi praepositio non videtur otiosa. Nam respicere potest, qui in tergum flectit oculos casu quopiam, in nullam rem certam intendens intuitum: at cum audis: Respexit ad me, exprimitur peculiaris favor volentis huic aut illi succurrere. Item adspicimus interdum casu obvia, quorum nobis nulla cura est, imo quae videre nolimus. At quisquis ad aliquem adspicit, peculiariter attentus est ad id, quod intuetur. Ad haec,multa simul adspicimus, sed non ad multa. Spiritus itaque sanctus, volens nobis exprimere singularem erga sanctissimam virgunculam favorem, sic per illius os loquutus est: Quia respexit ad humilitatem ancillae suae. Avertis oculos ab elatis, suoque iudicio magnis, et obtutum suum flexit ad eam, quae in oculis suis erat infima. Nec enim dubium est, quin multi fuerint docti, potentes, divites, nobiles, qui sperabant messiam ex ipsorum stirpe proditurum: sed illos aspernatus Deus, clementissimi favoris oculos flexit ad virginem fama obscuram, opibus tenuem, fabro nuptam, ne sobole quidem ulla divitem.
le. Nondum audio quidquam de vilitate.
hi. Ea vox sycophantae fuit, non Erasmi.
le. At in annotatione forsitan meminit vilitatis.
hi. Nequaquam. In vocem g-tapeinohsin tantum hoc modestissime notat. Ut intelligas, inquit, parvitatem, non animi virtutem, fitque sensus: Etsi sim infima ancilla, tamen non est aversatus me Dominus.
le. Haec si vera sunt ac pietatis plena, quid est quod obrudant onagri?
hi. Latinae vocis ignorantia parit hos tumultus. Humilitas apud veteres emendatius loquentes non declarat virtutem animi, quae pugnat cum arrogantia, diciturque modestia, sed conditionis abiectiorem sortem: quo sensu ignobiles, tenues, idiotas, et contemptos, humiles dicimus, quasi humi repentes. Quemadmodum igitus magnatibus loquentes dicimus, Rogo ut tua celsitudo nobis hac in re faveat: ita qui de se loquentes sua volunt elevare, dicere solent, Quaeso ut humilitatem nostram tua humanitate subleves. Nam pronominum primogeniorum emphasis interdum habet nescio quid arrogans. Quod genus est illud, Ego dico, ego perficiam. Bifariam itaque puella modestissima simul et suam sortem extenuavit, et Numinis in se munificentiam extulit, non contenta se ipsam ancillam dicere, sed addidit humilem ancillam et infimae sortis. Quemadmodum, iuxta proverbium, servus prae servo est,[8] ita et inter ancillas alia est alia praestantior, nimirum pro dignitate functionis. Honestior enim comptrix quam lotrix.
le. At miror, Merdardum non agnovisse sermonis formam, cum ipse frequenter audierim Franciscanos ita loquentes, Mea parvitas agit tibi gratias pro lauta refectione.
hi. Quidam non multum aberrarent, si dicerent, mea pravitas. Ceterum quoniam Graeca vox ταπεινοφροσύνη quiddam amplius exprimere videtur, quam Latina modestia, Christiani maluerunt humilitatem dicere quam modestiam: hoc est, maluerunt significantius loqui, quam elegantius. Modestus enim is dicitur, qui modice de se sentit, nihil sibi praeter meritum arrogans. At ταπεινοφροσύνης laus non competit nisi in eum, qui minus sibi arrogat quam habet.
le. At periculum est, ne dum modestiam amplectimur, incidamus in vanitatem.
hi. Qui sic?
le. Nam si verum dixit Paulus, Non sum dignus vocari Apostolus; et si vere se dixit Maria ancillam humilem, hoc est, infimae sortis; periclitantur de mendacio, qui utrumque tam magnificis efferunt laudibus.
hi. Nihil hic, o bone periculi: cum nos laudibus vehimus pios ac pias, praedicamus in illis Dei beneficentiam; cum ipsi semet abiiciunt, respiciunt vires ac merita sua, si desit favor numinis. Nec statim mendacium est, si quis sibi non vindicat quae habet: si loquitur ex animo, fortassis error dici potest, mendacium dici non potest. At hunc errorem in nobis amat Deus.
le. At Paulus, qui se negat esse dignus Apostoli titulo, alibi magnifice de se praedicat, commemorans sua facinora: Plus, inquit, omnibus laboravi, et qui videbantur esse aliquid, nihil mihi contulerunt: cum sanctissima Virgo tale nihil dixisse legatur.
hi. Sed ista facinora Paulus appellat suas infirmitates, quibus illustrata est Dei potentia, eamque commemorationem vocat insipientiam, ad quam sit adactus pseudapostolorum improbitate, ob quos fuit illi necesse sibi vendicare auctoritatem apostolicam, non quod ipse delectaretur humana gloria, sed quod expediret Evangelio, cuius dispensatio fuerat illi credita. In Virgine Matre non fuit eadem ratio: non enim illi commissum erat munus praedicandi Evangelii. Tum et sexum, et virginem, denique Iesu matrem, decebat summus pudor, summaque modestia. Nunc venio ad huius erroris frontem. Qui Latine nesciunt, putant humilitatem nihil aliud declarare, quam insignem modestiam; cum interdum referatur ad locum, aut conditionem, non ad animi virtutem; interdum sic referatur ad animum, ut vitium sonet.
le. Etiamne in sacris literis?
hi. Maxime. En tibi locum apud Paulum ad Coloss. cap. 2: Nemo vos seducat volens in humilitate et religione Angelorum. Nec heic est ἐν ταπεινώσει quae vox est in cantico Virginis, sed ἐν ταπεινοφροσύνῃ. Locus habet nonnihil obscuritatis, fateor: sed mihi videtur germanus sensus quem accuratius docti adferunt: Ne sitis tam humili, tamque abiecto animo, ut, cum semel dedicaveritis vos ipsos Christo salutis unico auctori, patiamini vobis persuaderi, ab Angelis sperandam esse salutem, quos quidam sibi fingunt apparuisse. Sitis excelso animo, ut, etiamsi vere Angelus quispiam e coelo veniens praedicet vobis aliud evangelium, quam quod Christus tradidit, sit vobis execrabilis, velut Angelus impius et christi adversarius. Multo minus convenit vos esse tam demissis animis, ut istorum fictis apparitionibus patiamini vos abduci a Christo. Ab uno Christo sperare salutem, religio est; ab Angelis aut divis idem exspectare, superstitio est. Paulus igitur vult, humilis abiectique animi esse, ab illo sublimi Christo ad commenticias Angelorum apparitiones desciscere: demissi ingenii est, quorumlibet suasu circumagi. Vides heic g-tapeinophrosynehn in vitium usurpatum esse?
le. Quidni videam?
hi. Rursus in eodem capite: Secundum praecepta et doctrinas hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate. Heic iterum ταπεινοφροσύνη vitium sonat.
le. Palam est.
hi. Atqui I. Pet. usurpatur pro virtute quae contraria est superbiae, τὴν ταπεινοφροσύνην ἐγκομβώσασθε· pro quo nos legimus humilitatem insinuate. Rursum ad Phil. : τῇ ταπεινοφροσύνη| ἀλλήλους ἡγούμενοι ὑπερέχοντας ἑαυτῶν· id est, Per animi modestiam unusquisque alium se praestantiorem existimet.
le. Docuisti ταπεινοφροσύνην usurpari in utramque partem, cum apud Latinos modestia non usurpetur nisi in laudem. Verum potesne docere, ταπείνωσιν accipi pro modestia?
hi. Nihil absurdi, si quis ad istum modum usurpet. Nam et animo tribuere submissionem aut demissionem pro modestia, nihil vetat. Ceterum, an in divinis literis ita positum reperiatur nescio.
le. Vide num apud Divum Iacobum ita sit usurpatum: Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua; dives autem in humilitate sua.
hi. Isto quidem loco est ἐν ταπεινώσει non ταπεινοφροσύνῃ. Quod si contendas, heic humilitatem accipi pro modestia, consequens est, ut exaltationem accipiamus pro superbia: ac protinus gemina existet absurditas. Nam ut modestus non est, qui de sua modestia gloriatur ac iactitat sese, ita bis arrogans est, qui de sua superbia gloriatur.
le. Quid igitur sibi vult Apostolus?
hi. Commendat aequalitatem inter Christianos. Pauper dicitur humilis ob fortunam abiectiorem, dicues dicitur sublimis, utique iuxta mundum, ob fortunae splendorem. Hic dives se demittit ad sortem pauperum, et pauper erigitur ad aequalitatem divitum. Uterque habet quod glorietur: alter gaudet, suis opibus sublevare pauperum inopiam, alter glorificat Christum, qui eam mentem inspirarit divitibus.
le. Sed interim dives ille modestiae laudem habet.
hi. Fortasse; sed non ideo protinus ταπείνωσις significat modestiam. Sunt enim qui venantes laudem ab hominibus multa pauperibus erogant. Quin potius uterque modestus est, si modo adsit sincera pietas: dives, dum non gravatur ob Christum aequari pauperi, pauper, dum ob honorem sibi habitum non insolescit, sed Christo gratias agens in illo gloriatur. Illud extra controversiam est ταπείνωσιν in divinis libris frequentissime usurpari pro demissione sive deiectione, quae fit per afflictionem, aut conditionis infirmitatem. Ita Paulus Philip.. Reformabit corpus humilitatis nostrae, ταπεινώσεως. Item Psal..: Vide humilitatem de inimicis meis, ταπείνωσιν. Rursum 118. Haec me consolata est in humilitate mea, ἐν ταπεινώσει, nimirum inafflictione. Huius generis loca sunt complura, quae longum sit heic referre. Quemadmodum igitur μεταφορικῶς ταπεινός dici posset ὁ ταπεινόφρων, qui modesto sit animo minimeque elato: ita nihil prodigii fuerit, si quis ταπείνωσιν dicat ταπεινοφροσύνην, nos de scripturae usu loquimur. Ceterum qui contendunt in cantico Mariae ταπείνωσιν sonare modestiam animi, quin eadem opera sic interpretantur quod legimus Genes. 9? Vidit Dominus humilitatem meam, ταπείνωσιν. Lia non iactat suam modestiam, sed quod ob deformitatem minus esset cordi marito, humilitatem appellat. Eundem ad modum Deuter. XXVI. Et respexit humilitatem et laborem atque angustiam. An non heic ταπείνωσιν appellat afflictionem?
le. Unde igitur istis in mentem incidit, ut humilitatem in cantico interpretentur animi modestiam?
hi. Nihil aliud video causae, nisi quod multi Theologi neglexerint et linguarum peritiam, et Latini sermonis studium, una cum priscis ecclesiae doctoribus, qui sine hisce praesidiis ad plenum intelligi non queant: praeterea quod difficillimum sit revellere, si quid penitus insederit animo. Porro videas quosdam tantum scholasticis placitis tribuere, ut malint ad ea detorquere scripturam, quam ad scripturae regulam opiniones humanas corrigere.
le. At illuc absurdius est, quam quod narrant de regula Lesbia.[9]
hi. Beda monachus non admodum gravis auctor, quoties ab alienis recedit νestigis, ex occasione dictae humilitatis meminit de superbia. At Theophylactus scriptor Graecus, qui sua fere ex probatissimis Graeciae scriptoribus hausit, negat heic ταπείνωσιν accipi posse prouirtute.
le. Ad istud probandum quid opus est auctoritate, cum ipse sensus communis respuat eam interpretationem?
hi. Recte dixisti. Nam cummodestia sit quodammodo colophon ac tutatrix omnium virtutum, immodestia est, si quis eam de se praedicet. Fatemur quidem in sanctissima Virgine virtutem hanc fuisse summam et incomparabilem (Christum semper excipio), sed hoc ipso ob modestiam laudabilior est, quod eam ipsa non laudat, sed agnoscens suae conditionis humilitatem, mysterii magnitudinem adscribit misericordiae divinae. Maria, inquiunt, per modestiam meruit fieri mater Dei.
le. Donemus hoc aliqua ex parte verum esse: verum quae tandem modestiae species est puellam hoc de se praedicare?
hi. Quin et ipse cantici tenor declarat illam de sua indignitate loqui; eoque sic orditur: Magnificat anima mea Dominum. At qui dicit, merui fieri mater Dei per modestiam, se magnificat, non Dominum. Mox subiicitur: Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Ecce significat rem subitam et inexspectatam. Non exspectat autem summum honorem, qui se nullo honore dignum iudicat. Nec felicitas dicitur, si contingat quod meritis debebatur. Flaccus enim negat, se hoc nomine felicem appellandum, quod a Mecaenate in amicorum numerum adoptatus esset.
le. Quamobrem?
hi. Quia iudicio fuit ascitus, non gratuito favore, Mecaenas hoc illi tribuit, quod eius virtutibus deberi iudicarat. Eodem pertinet quod sequitur: Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius: Non dixit, fecit mihi magna, quia me dignam iudicavit, sed quia potens est, et facit quaecunque vult, et ex indignis facit suo favore dignos; et ideo sanctum nomen eius: sanctum dixit gloriosum. Quantum autem nostris meritis arrogamus, tantum detrahimus divini nominis gloriae. Nam iuxta Paulum, illius potentia per nostram imbecillitatem perficitur. Mox in eo versu: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles non est ταπεινόφρονας, sed ταπεινούς hoc est contemptos iuxta mundum, ut opponatur potentibus. Hunc versiculum iuxta Propheticae eloquutionis morem declarat sequens, Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Quos modo dixerat humiles, heic appellat esurientes, hoc est, tenues; quos modo potentes, heic divites vocat. Proximo versu fit mentio misericordiae sese per omneis orbis nationes perfundentis. In extremo versu praedicat fidem Dei in promissis, Sicut locutus est, etc. Toto cantico praedicatur gloria, hoc est, potentia, bonitas, et veritas Dei: nulla est meritorum mentio.
le. Sed ut potentiam ac divitias comitatur superbia, ita paupertas docet modestiam.
hi. Non equidem inficior, istuc interdum accidere: sed videas plerumque pauperes arrogantissimos, si negas, obiiciam Merdardos multos. Verum demus esse, quod non est perpetuum: non iam agitur qualis fuerit sacratissima Iesu mater, sed qualia de se praedicarit in hoc cantico.
le. Demiror istorum pervicaciam, qui toties moniti, frequenter etiam irrisi, non resipiscant.
hi. Quoties moniti sunt, declamationem esse ficti thematis tractationem, ad exercendam dictionis facultatem adhiberi solitam? et tamen illis declamatio nihil aliud est quam sacra concio. Quoties inclamatum est illis, coelibem esse quisquis uxorem non habet, etiam si sexcentas alat concubinas? et tamen coelibatus istis nihil aliud est, quam continentia et castitas. Idem usu venit de humilitate, aliisque similibus quam plurimis.
le. Unde stupor tam pertinax?
hi. De Merdardis respondeo. Non dederunt a puero operam literis; nec est illis praeceptorum aut librorum copia, et si quid istiusmodi facultatis obtigit, malunt abdomini impendere. Sacrosanctam illam vestem existimant abunde sufficere et ad pietatis et ad eruditionis opinionem. Postremo putant, nonnullam esse religionis partem, si cum suo Francisco ne Latine quidem loqui sciant.
le. Profecto plurimos novi, qui ista ex parte belle referant instituti sui principem, qui caperonem dixit pro galero, opinor et vestimentibus pro vestibus. At Franciscus constanter recusavit presbyteri honorem, quod idem, opinor, fecit Benedictus et Dominicus. Nunc isti cum suis uestimentibus non abhorrent a galero cardinalitio.
hi. Quid ais? Imo ne a corona quidem triplici, et humiles illi pauperis Francisci filii porrigunt calceos suos summis orbis monarchis osculandos.
le. Iam si fuisset facta vilitatis mentio, quid erat piaculi?
hi. Nihil si vilem intelligas qui parvo aestimatur apud homines, aut qui sibi videtur contemptibilis. Sed quid opus excusare quod dictum non est?
le. Non puduit Merdardum ad istum mentiri modum? Idque in fano tam celebri, in frequentissima monarcharum synodo, coram tot eruditis viris, quorum plerique Erasmicas lucubrationes evolverant?
hi. Puduit, ais? Imo sibi visus est scurra rem palmariam ac triumpho dignam facere. Hoc est quartum Merdardorum votum,[10] longe tribus illis religiosius, nihil omnino pudere.
le. Istius profecto plerique sunt observantissimi.
hi. Nec erat simplex mendacium. Primum Mariae canticum, ut est a Luca scriptum, manet intactum. Qui vero corrigere dicitur, qui nihil mutat? Deinde vox humilitatis immutata non est, nec ulla usquam vilitatis mentio. Postremo non corrigit canticum, qui bona fide reddit quod scripsit Lucas, sed explicat.
le. Video triplex mendacium effronte scurra dignum.
hi. Mane. Nondum audisti, quod est omnium impudentissimum.
le. Etiamne amplius?
hi. Vociferabatur, doctorem illum asinum fuisse principem, auctorem et antesignanum universi tumultus, quo nunc concutitur orbis Christianus.
le. Quid ais?
hi. Huic imputandum quod tot sectis discinditur ecclesia, quod sacerdotes spoliantur decimis, quod contemnuntur episcopi, quod sacrosanctae Pontificis Maiestati passim oppeditur, quod agricolae vetus gigantum exemplum instaurarunt.[11]
le. Ista publicitus?
hi. Magnis clamoribus.
le. Atqui longe secus existimant, qui Erasmi libros attentius introspiciunt. Horum plurimi fatentur, se ex illius lucubrationibus hausisse verae pietatis semina. Totum hoc incendium per monachos ortum, per eosdem huc usque incanduit, quod non aliter nunc quoque conantur extinguere, quam si oleum, quod aiunt, addant camino.
hi. Vides ὡς κάκιστον θηρίον ἐστὶν ἡ γαστήρ.
le. Rem acu tetigisti. Illi nimirum expedit, in populo Christiano superstitionis esse quam plurimum, pietatis quam minimum. Sed quid concio? Ferebatne Cumanum asinum, tam insolenter rudentem e suggesto?[12]
hi. Quidam mirabantur, quid accidisset homini. Qui stomachi erant impatientioris surgebant, atque e templo abibant, submurmurantes,Venimus huc audituri laudes divae Virginis, et hic temulentus nobis evomit meras sycophantias. In his erant etiam non paucae mulieres.
le. Atqui solet hoc genus mire deditum esse isti sodalitio.
hi. Vera praedicas, sed coeperunt et foeminae sapere. Eruditi quotquot aderant, plerique ringi, nonnulli etiam subsibilare.
le. Non curat asinus sibila: oportuit talem rabulam putribus ovis aut ruderibus e suggesto deturbare.
hi. Non deerant, qui hoc illo dignum existimarent, sed cohibebat illos loci reverentia.
le. Sed loci religio non debet his opitulari, qui locum scelere profanarunt: veluti qui in templi septis occidunt hominem, non aequum est ut illic habeant asylum, itidem qui in sacris concionibus et loci religione, et populi patientia stolide abutitur, huic non oportet esse praesidio, quod ipse sua temeritate profanavit. Laudatus est a priscis ille, qui eum non habuit pro consule, cui ipse non esset senator:[13] nec par est, ut populus eum habeat pro Ecclesiasta, cui ipse non concio.
hi. Metuunt fulmen episcoporum : Si quis instigante diabolo etc., nosti legem.
le. Sed prius in tales rabulas episcopi debebant vibrare fulmen.
hi. Metuunt et illi.
le. Quos?
hi. Illos ipsos rabulas.
le. Quam ob rem?
hi. Ob hoc ipsum, quod rabulae sunt.
le. Apostoli non metuebant regum et praesidum minas; et isti metuunt unum mendicum?
hi. Sed ob hoc ipsum magis formidandi, quod mendici sunt: quod eripiatur non habent, quo laedant habent. Abi tu sodes ad vesparum aut crabronum nidum aliquem, et unam quamlibet ex illis digito continge! ea res si tibi bene successerit, redito ad me, et episcopos ignavos appellato, qui refugiant unum mendicum irritare. Romanum Pontificem nonne potentissimi Christianae ditionis monarchae reverentur, fortassis et metuunt?
le. Nec mirum: est enim Christi vicarius.
hi. At Alexander sextus,[14] vir nec stultus nec indoctus, fertur ita loqui solitus, se malle e summis monarchis aliquot offendere, quam unum quemlibet fraterculum ex ordine mendicantium.
le. Omitte Pontifices. Cum istius sceleris rumor ad aures Principum, qui tum Augustae erant, dimanasset, non est sumptum de homine supplicium?
hi. Indigne tulerunt omnes, sed praecipue rex Ferdinandus, et huius soror Maria,[15] foeminarum huius seculi decus, Bernardus Cardinalis Tridentinus, Balthasar Episcopus Constantiensis. Obiurgatus est graviter ecclesiastes, sed a nullo acrius quam a Ioanne Fabro, Episcopo Viennensi.
le. Quid obiurgatio? Asinus non sentit nisi fustem.
hi. Praesertim si in ventrem ingeras. Sed quid illi stolido fecissent principes, longe gravioribus curis occupati?
le. Certe submovissent a concionandi munere, et suam illi benignitatem subtraxissent.
hi. At artifex ille pus suum in ipsam concilii dissolutionem distulerat, quum iam alioqui foret abeundum.
le. Isto quidem pacto dicuntur abire cacodaemones ingenti foetore relicto.
hi. Itaque dimissus est a rege Ferdinando sed bene pastus. Nam obiurgatio ne tantillum quidem detraxit hominis obesitati.
le. Franciscus dicitur concionatus sororibus avibus; iste dignus videtur qui concionetur fratribus asinis ac suibus. Sed quo se contulit?
hi. Quo nisi ad suos gregales? a quibus exceptus est ovatione ob rem strenue feliciterque gestam, et inter pocula, pro, Io triumphe, cantatum est,Te Deum laudamus.
le. Dignissimus est iste Merdardus, qui funem in collo gestet, potius quam in lumbis. Sed quid imprecemur isti stolido gregi, qui tales fovet pecudes?
hi. Vix invenias, quod illis impreceris malum gravius, quam ipsi accersunt sibi. Siquidem his rationibus maxime traducunt sese, et in bonorum omnium coniiciunt odium, efficacius quam quisquam possit hostis. Sed non est Christianae mentis cuiquam imprecari male, illud potius optandum, ut clementissimus rerum formator et reformator (qui ex Nabuchodonosor homine fecit bovem, et rursus ex bove fecit hominem, quique asinae Balaami dedit hominis linguam) omnes Merdardi similes vertat in melius, detque illis et mentem et linguam viris Evangelicis dignam.

Fairytale left blue.png Ars notoria Philodoxus Fairytale right blue.png
  1. A Seraphinis angelis (quos Pontificii statuunt esse in supremo angelorum choro,) impudentissime se Seraphicos appellari volunt monachi, ut a Iesu Iesuitae.
  2. i e. hirundines.
  3. Veluti ad certamen. Ceroma vero unguentum est, quo certaturi athletae ungebantur.
  4. Dicit Erasmus comitia, quae Augustae celebravit Carolus V, in quibus Lutherani Caesari obtulerunt Confessionem fidei suae, quae inde Augsburgica dicta est
  5. Qui cinericeus fuit. Erat enim Franciscanus.
  6. Id est: Proverbium fraterculorum. Interim ludit in voce ἀδελφικήν, quae et significat fraternum, et intelligi possit quasi non Delphicum, hoceit, non ita verum, quemadmodum olim dicta Apollinis Delphici habita suut, sed vulgatum.
  7. Iuvenalis in satyr. 10. dc Croeso loquens. Verba sunt: Quem vox iusti facunda Solonis Respicere ad longae iussit spatia ultima vitae.
  8. i. e. interest inter servum et servum; inter servos etiam dignitatis gradus sunt.
  9. Erasmus in Chiliadibus suis adagium regulae Lesbiae desumpsit ex Aristotelis Moral. lib. V, cap. 10. ubi loquitur de plumbea regula in Lesbio aedificio adhibita. Hinc Laabia regula res agi dicitur, quoties praepostere, non ad rationem factum, sed ratio ad factum accommodatur.
  10. Ridet auctor tria Monachorum vota, nempe perpehtam castitatem, caecam obedientiam, et voluntariam paupertatem; ideoque quartum addit impudentiae votum.
  11. Nam eo ferme tempore, circa 1520. rustici in Suevia magnos motus concitarunt.
  12. Fabula est de asino fugitivo, qui apud Cumanos gessit se pro leone.
  13. L. nimirum Crassus, de quo v. Cic. de Or. III. init.
  14. Qui fuit natione Hispanus, Theodoricus antea vocatus ex gente Borgia, Calixti III. nepos ex sorore, si non spurius. Pontificatum adeptus est anno 1492. et tandem post gravissima bella in Italia ac in urbe gesta, veneno periit. Nebulonem nosce ex hoc epitaphio, quod in eum conscripsit poeta Pontificius: Saevi tiae, insidiae, rabies, furor, ira, libido, Sanguinis et diri spongia, dira sitis, Sextus Alexander iaceo hic. Iam libera gaude Roma: tibi quoniam mors mea vita fuit.
  15. Filia Philippi et Ioannae, nupta Ludovico Hungariae regi, cui successit Ferdinandus. Post obitum mariti sui, nomine Caroli V. fratris Provincias Belgicas rexit annos XXIV.