Jump to content

Colloquia familiaria/Problema

Unchecked
E Wikisource
 Amicitia Epicureus 
PROBLEMA.
Curio, Alphius.
cu. Lubens ex te rerum plurimarum perito discerem quiddam, si tibi non sit molestum.
al. Age, Curio, percunctare quod voles, ne non respondeas tuo nomini.
cu. Equidem non gravabor dici Curio, modo ne addas animal illud monosyllabum, Veneri iuxta ac Minervae invisum.
al. Dic igitur quid velis.
cu. Scire cupio quid sit quod appellamus grave et leve.
al. Eadem opera roga, quid sit frigidum et calidum. Quin tu istuc problema baiulis proponis potius, aut, si mavis, asinis, qui gravitatem oneris demissis auriculis indicant.
cu. At ego non asininam, sed philosophicam responsionem exspecto; praesertim ab Alphio.[1]
al. Grave est quod suapte natura fertur deorsum; leve, quod sursum.
cu. Cur igitur Antipodes, qui infra nos sunt, non decidunt in subiectum coelum?
al. Pariter illi mirantur, quom ob rem tu non decidas in coelum non subiectum, sed imminens. Coelum enim est supra omnia, quae intus complectitur. Nec Antipodes sunt infra te nihilo magis, quam tu supra illos: contra nos esse possunt, infra nos non possunt, alioqui iustius admirareris, cur rupes, quas sustinet Antipodum terra, non decidant, coelumque perrumpant.
cu. Quae est igitur nativa sedes gravium, quae contra levium?
al. Ad terram nativo motu deferuntur omnia gravia, ad coelum levia; de motu violento aut animali iam non loquimur.
cu. Est igitur motus aliquis, qui dicitur animalis?
al. Est.
cu. Quinam?
al. Is fertur iuxta quatuor corporis situs; prorsum, retrorsum, ad destram ac laevam, et in circulum: et in principio ac fine celerior est, in medio lentior; nam in initio vigor addit alacritatem, in fine propinquo spes perveniendi quo tendit animal.
cu. Nescio quid aliis accidat animalibus; sed habeo famulam, quae lassa est prius quam incipit, delassata prius quam opus absolvat. Verum redi ad id, quod agere coepisti.
al. Nativo, inquam, motu, quae gravia sunt, feruntur deorsum. Et quo quidque gravius est, hoc celeriore motu fertur ad terram; quo levius, hoc maiore impetu rapitur in coelum. Contra fit in motu violento, qui celerior in initio, paullatim segnescit, quum contra fiat in motu naturali: veluti sagitta in altum missa, et saxum ex alto decidens.
cu. Atqui ego putabam, homines sic per orbem terrae discurrere, quemadmodum minutissimae formicae cursitant in praegrandi sphaera, haerent undique, nec ulla decidit.
al. In causa sunt, sphaerae superficies, nonnihil habens asperum, tum scabrities quaedam in formicarum pedibus, quam habent insecta fere omnia, postremo corpusculorum levitas. Id si non credis, fac sphaeram vitream bene levem et glabram, videbis solas formicas non decidere quae in summo versantur orbe.
cu. Si quis Deus orbem terrae medium perterebret, hinc usque ad Antipodes perpendiculo per centrum demisso, quemadmodum solent Cosmographi, terrae totius situm in globis ligneis repraesentantes, tum si saxum coniicias in formam, quo perferetur?
al. Usque ad terrae centrum; ibi quies est omnium gravium.
cu. Quid si Antipodes quoque ex adverso mittant lapidem?
al. Tunc lapidis occurret lapidi circa centrum: ibi conquiescet uterque.
cu. Age, si verum est, quod dixisti, motum nativum progressu magis ac magis incitari, si nihil obest, lapis aut plumbum coniectum in foramen ob motus vehementiam praetercurreret centrum, iamque praetermisso centro rursum motus erit violentus.
al. Plumbum nunquam perveniret ad centrum, nisi liquefactum; sed lapis si praetereat centrum motu tam violento, primum segnius feretur, nec aliter redibit ad centrum quam lapis vi in altus proiectus redit in terram.
cu. Sed recurrens nativo motu, rursus concitato impetu praetervehetur centrum: itaque fiet, ut nunquam quiescat lapis.
al. Conquiescet tandem, praetercurrens, ac recurrens, donec perventum fuerit ad aequilibrium.
cu. At si nihil est in rerum natura vacuum, oportet foramen illud aëre plenum esse.
al. Esto.
cu. Pendebit igitur in aëre corpus natura grave.
al. Quid ni? Quemadmodum chalybs in aëre pendet, undique librantibus magnetibus. Quid autem prodigii, si unicum saxum pendeat in meditullio aëris, cum tota terra tot rupibus onusta ad istum pendeat modum?
cu. Sed ubi est terrae centrum?
al. Ubi est circuli centrum?
cu. Id quidem est punctum indivisibile. Si tantillum est terrae centrum, quisquis perforaverit mediam terram, auferet centrum, nec habebunt gravia quo ferantur.
al. Nae tu satis otiose nugaris.
cu. Nae quaeso succenseas: discendi studio loquor quidquid loquor. Si quis terrae sphaeram perterebret, non per ipsum centrum, sed a latere, puta ut absit a centro centum stadiis, quo tunc feretur coniectum lapis?
al. Non feretur recta per foramen; imo potius recta, sed ad centrum: itaque, priusquam perveniet ad medium, iam conquiescet in terra quae ad laevam est, si centrum est ad laevam.
cu. Sed quid est hoc, quod reddit corpus grave aut leve?
al. Ad istud respondeat tibi deus, cur ignem fecerit omnium levissimum, aërem proxima levitate, terram gravissimam, proxima gravitate aquam.
cu. Cur igitur nubes aquae pendent in sublimi aëre?
al. Quoniam a sole atrahente concipiunt naturam igneam, quemadmodum fumus e lignis humentibus violento calore excussus.
cu. Cur igitur tanto pondere decidunt, ut interdum montes in planitiem redigant?
al. Concretio densitasque addit pondus, alioqui possunt sic videri sustineri ab aëre subiecto, quemadmodum tenui ferri lamina sustinetur summa aqua.
cu. Sic igitur putas, quod plurimum habet igneae naturae esse levissimum; quod terrenae gravissimum.
al. Haud procul abes a scopo.
cu. Atqui nec quivis aër pariter levis est, nec quaevis terra pariter gravis: idem de aqua fortasse sentiendum.
al. Nec mirum, cum ista quae nominasti, non sint elementa pura, sed ex variis elementa temperata. Itaque probabile est, eam terram esse levissimam, quae plurimum habet ignis aut aëris admixtum; eam aquam esse gravissimam, quae graviorem terram habet admixtam; qualem arbitror esse marinam, et eam unde conficitur sal. Itidem aër, aquae terraeve proximus, gravior est, aut certe minus levis est, eo qui procul abest a terra.
cu. Utrum habet plus terrenae naturae, lapis, an plumbum?
al. Lapis.
cu. Et tamen plumbum lapide gravius est, pro ratione portionis.
al. In caussa est densitas: lapis enim rarior est, eoque plus habet aëris quam plumbum. Hinc est quod videmus, quoddam terrae genus desicatum, si coniiciatur in aquam, non subsidere, sed natare, eadem de causa videmus totos agros natantes: sustinetur enim cavis radicibus arundinum aliarumque palustrium herbarum inter se connexis.
cu. Hinc fortassis et pumicum levitas.
al. Quia pleni cavernis sunt, praeterea multo igni decocti: submittuntur enim e locis ardentibus.
cu. Unde tanta suberis levitas?
al. Iam dictum est: raritas enim in causa est.
cu. Utrum est gravior, plumbum, an aurum?
al. Aurum, opinor.
cu. Aurum tamen videtur habere plus igneae naturae.
al. Quia noctu velut ignis lucet, ut ait Pindarus.
cu. Scilicet.
al. Sed densitas in auro maior.
cu. Unde id deprehenditur?
al. Respondebunt aurifices: nec argentum, nec plumbum, nec aes Cyprium, nec ullum simile genus latius diducitur malleo, quam aurum. Eadem ratione Philosophi deprehenderunt, nihil esse liquidius melle et oleo: quod si quis haec inunctione dilatet, et latissime diffunditur humor, et siccescit serius.
cu. Sed utrum gravius est, oleum, an aqua?
al. Si de oleo lini loqueris, arbitror oleum esse gravius.
cu. Cur igitur aquae supernatat oleum?
al. Levitas non est in causa, sed ignea olei natura, tum peculiaris omnium pinguium vis ab aqua abhorrens, quae est in herba, quae dicitur ἄβαπτος.
cu. Cur igitur non natat ferrum igni candens?
al. Quia non est calor nativus, et ideo citius penetrant aquam, quod caloris magnitudo dispellat obstantem liquorem. Sic cuneus ferreus citius petit ima, quam lamina.
cu. Utrum intolerabilius est, ferrum candens, an frigidum?
al. Candens.
cu. Gravius igitur.
al. Est, si commodius est gestare manu paleam incensam, quam silicem frigidum.
cu. Quid est in causa, quod lignum ligno levius aut gravius est?
al. Densitas ac raritas.
cu. At ipse novi quendam e familia regis Britanniae, qui in convivio ostendit nobis lignum eius, ut aiebat, arboris, quae fert aloën: adeo solidus erat, ut lapis videri posset: adeo manibus libranti leve, ut arundo videri posset, et si quid sicca arundine levius: impositum vino (putabat enim ira depelli venena) mox properabat ad fundum, ut vix plumbum celerius.
al. Nec densitas, nec raritas semper in causa est, sed peculiaris et occulta in rebus cognatio, quae facit ut quaedam sese amplectantur, aut refugiant, veluti magnes attrahit chalybem, vitis refugit brassicam, et flamma etiam e longinquo ad naphtam transvolat, aliquanto inferiore loco positam, cum naphta sit natura gravis, flamma levis.
cu. Omne genus aeris innatat argento vivo, solum aurum subsidit et circomuoluitur, cum argentum vivum sit materia liquidissima.
al. Non habeo quod respondeam, nisi peculiarem naturae cognationem: ad hoc enim natum est argentum vivum, ut purget aurum.
cu. Cum Arethusa fluvius subter mare Sicanum transit, ac non potius innatat; cum antea dixeris, marinam aquam fluviatili esse graviorem.
al. Naturale dissidium est in causa, sed arcanum.
cu. Cur natant cygni, cum homines eandem aquam ingressi pessum eant?
al. In causa est non tantum pennarum concavitas levitasque, verum etiam siccitas, quam aqua refugit; hinc est quod in panno linove vehementer sicco si ponas aquam aut vinum, in globum se contrahit; sin in humidum, mox spargitur. Itidem si infundas liquorem in cyathum siccum, aut marginibus pingui oblitis, et infundas aliquanto plus, quam cyathus capit, liquor circa medium citius colligit sese in rotundum, quam transeat margines.
cu. Cur in fluminibus naves minus sustinent oneris, quam in mari?
al. Quia subtilior est fluviatilis aqua. Eadem de caussa volucres facilius sese librant in aëre crassiore, quam vehementer subtili.
cu. Cur non subsidunt Flotae?[2]
al. Quoniam cutis sole desiccata et levior facta est, et humorem respuens.
cu. Cur ferrum diductum in amplam laminam natat, cum idem contractum sidat?
al. Partim siccitas est in causa, partim aër inter aquam et laminam mixtus.
cu. Utra res gravior, aqua an vinum?
al. Arbitror vinum non cedere aquae.
cu. Quam ob rem ergo qui ab oenopolis emunt vinum, aquam pro vino reperiunt in imo dolio?
al. Quia vinum habet pingue quiddam, quod aquae refugit liquorem, non aliter quam oleum. Argumentum in promptu est: quo vinum est generosius, hoc et difficilius admiscetur aquae, et incensum ardet vehementius.
cu. Cur in Asphaltite lacu nullum corpus animalis vivum mergitur?
al. Non est meum ad omnia naturae miracula respondere. Habet illa quaedam arcana, quae nos mirari volvit, scire noluit.
cu. Cur homo macilentus obeso gravior est, si cetera sint paria?
al. Quoniam ossa densiora sunt carne, et ideo graviora.
cu. Cur idem homo ieiunus gravior est se ipso pranso, cum corpori onus accesserit?
al. Cibo potuque spiritus augentur, et ii addunt corpori levitatem. Unde et hilaris levior est moerente, et mortuus vivo longe gravior.
cu. Sed qui fit, ut idem homo, quum vult, faciat se graviorem, aut leviorem?
al. Contento spiritu reddit se leviorem, emisso graviorem. Sic natat vesica inflata, et clausa, pertusa sidit. Sed quando Curio desinet nobis occinere, cur?
cu. Desinam, si mihi paucam etiam dixeris; coelum utrum grave sit, an leve.
al. An leve sit, nescio; certe grave non potest esse, cum sit naturae igneae.
cu. Quid igitur sibi vult vetus proverbium: Quid si coelum ruat?[3]
al. Quia rudis antiquitas Homerum secuta credidit coelum esse ferreum.[4] Sed Homerus a coloris similitudine ferreum dixit, non a pondere: quemadmodum nos cineraceum dicimus quod cineris colorem prae se fert.
cu. Est igitur coelum coloratum?
al. Non vere, sed talis nobis videtur propter aërem, et liquorem medium: quemadmodum sol nobis nunc rubet, nunc fuluet, nunc candicat, cum is nihil talium mutationum recipiat. Itidem et iridis pictura non in coelo est, sed in aëre humido.
cu. Verum, ut finiam, fateris coelo nihil esse sublimius, quacunque tegit orbem terrae?
al. Fateor.
cu. Et centro terrae nihil esse profundius?
al. Scilicet.
cu. Inter omnes rerum species quid est gravissimum?
al. Aurum, opinor.
cu. Heic abs te vehementer dissentio.
al. An scis aliquid auro gravius?
cu. Scio, et quidem multis partibus.
al. Proinde me vicissim doce, quando scis quod me nescire confiteor.
cu. Quod igneos illos spiritus e summo coeli vertice depressit in ima tartari (nam ea collocant in centro terrae) nonne oportuit omnium esse gravissimum?
al. Fateor: sed quidnam illud fuit?
cu. Peccatum, quod et hominum animas, quas Maro vocat auri simplicis ignes, eodem demergit.
al. Si libet ad istud philosophiae genus demigrare, fateor et aurum, et plumbum esse plumeae levitatis, si cum peccato conferatur.
cu. Qui fiet igitur, ut qui hac sarcina sunt onusti, subvolent in coelum?
al. Profecto non video.
cu. At qui sese parant ad cursum, saltumve, non solum quidquid est oneris abiiciunt, verum etiam contento spiritu sese reddunt leuisculos; et ad hunc cursum saltumque, quo ferimur in coelum, non studemus illum abiicere, quod omni saxo, omni plumbo gravius est.
al. Faceremus, si vel micae sanae mentis haberemus.

 Amicitia Epicureus 
  1. Utpote qui ab excogitando, ἀπὸ τοῦ ἀλφαίνειν, quod philosophorum est, nomen sortitus.
  2. Flota, vcl fluta Gr. πλώς ab assidua navigatione piscis ita dictus, quem alii muraenam, alii mugilem esse volunt.
  3. Graece, τί εἰ οὐρανὸς εμπέσοι; Ironia proverbialis in eos, qui rebus etiam tutissimis timent. Terent. in Heautont. act. 4. tc.3 Quid si redeo ad illos, qui aiunt: Quid si nunc coelum ruat?
  4. Χάλκεος οὐρανός, Graecis poëtis usitatum.