![]() |
Conflictus Thaliae et Barbariei ![]() |
EPICUREUS
Hedonis, Spudaeus
- he. Quid venatur meus Spudaeus, quod sic totus incumbit libro, nescio quid secum murmurans?
- sp. Plane venor, Hedoni, sed nihil aliud quam venor.
- he. Quid voluminis est, quod habes in sinu?
- sp. Dialogi Ciceronis de finibus bonorum.
- he. At quanto satius esset quaerere bonorum initia quam fines?
- sp. Sed Marcus Tullius finem boni appellat bonum omnibus numeris absolutum, quod qui sit assequutus, praeterea nihil desideret.
- he. Opus cum primis eruditum et eloquens: sed num tibi videris aliquod operae precium fecisse, quod ad veri cognitionem attinet?
- sp. Hoc mihi videor fecisse lucri, quod nunc magis etiam ambigam de finibus, quam antea.
- he. Agricolarum est ambigere de finibus.
- sp. Nec satis queo mirari, de re tanta inter tantos viros tantam fuisse sententiarum pugnam.
- he. Nimirum, quia foecundus est error, quum simplex sit veritas. Quoniam totius negotii caput ac fontem ignorant, divinant ac delirant omnes. Sed quae sententia tibi videtur esse scopo vicinior?
- sp. Quum audio impugnantem M. Tullium, displicent singulae; rursus
quum audio defendentem, fio prorsus ἐφεκτικός.[1] Mihi tamen Stoici videntur minus aberrare a vero, quibus proximum locum tribuo Peripateticis.
- he. At mihi nulla secta magis arridet quam Epicureorum.
- sp. Atqui inter omnes nulla damnatior omnium sufragiis.
- he. Missam faciamus nominum invidiam: fuerit Epicurus qualem quisque velit: rem per se consideremus. Ille felicitatem hominis collocat in voluptate, eamque vitam iudicat beatissimam, quae plurimum habeat voluptatis, tristiciae quam minimum.
- sp. Sic est.
- he. Quid dici potuit hac sententia sanctius?
- sp. Imo clamitant omnes hanc esse vocem pecudis, non hominis.
- he. Scio: sed isti errant in rerum vocabulis. Quod si de veris loquamur, nulli magis sunt Epicurei quam Christiani pie viventes.
- sp. Cynicis propiores: nam isti se macerant ieiuniis, deplorant sua commissa, et aut sunt tenues, aut benignitas in egenos conciliat illis inopiam: opprimuntur a potentioribus, deridentur a plerisque. Si voluptas adfert felicitatem, hoc vitae genus a voluptatibus quam longissime videtur abesse.
- he. Admittisne autoritatem Plautinam?
- sp. Si quid recte dicat.
- he. Accipe igitur nequissimi servi dictum[2] omnibus Stoicorum paradoxis sapientius.
- sp. Expecto.
- he. Nihil est miserius quam animus sibi male conscius.
- sp. Non reiicio dictum; sed quid hinc colligis?
- he. Si nihil miserius animo sibi male conscio, consequitur nihil esse felicius animo sibi bene conscio.
- sp. Recte quidem colligis, sed in qua tandem regione invenies istum animum nullius mali sibi conscium?
- he. Malum appello, quod dirimit amicitiam inter Deum et hominem.
- sp. Et ab hoc mali genere puto perpaucos esse puros.
- he. Ego vero et purgatos habeo pro puris. Qui lixivio lacrymarum, ac poenitentiae nitro, aut caritatis igni maculas absterserunt, eis non solum nihil nocent peccata, verum etiam frequenter in maioris boni materiam cedunt.
- sp. Equidem nitrum et lixivium novi; igni purgari maculas nunquam audivi.
- he. Atqui si adeas argentarias officinas, videbis aurum igni purgari. Quanquam et lini[3] genus est, quod coniectum in ignem non exuritur, sed nitidius splendescit, quam ulla possit aqua; eoque vivum appellant.
- sp. Nae tu nobis adfers paradoxum omnibus Stoicorum paradoxis παραδοξότερον. Vivunt illi vitam voluptuariam, quos Christus appellavit ob id beatos, quod lugeant?
- he. Mundo videntur lugere, sed re vera deliciantur ac, quod dici solet, toti melle peruncti suaviter vivunt, adeo ut cum his collati Sardanapalus, Philoxenus,[4] Apitius, aut si quis alius est voluptatum studio nobilitatus, tristem ac miseram peregerint vitam.
- sp. Nova narras; sed vix credenda.
- he. Experire; et omnia terque quaterque dices vera fuisse mea. Efficiam tamen, ut arbitror, ne videatur usque adeo veri dissimile.
- sp. Accingere.
- he. Faciam, si mihi prius quaedam concesseris.
- sp. Modo tu aequa postules.
- he. Lucrum annumerabo, si sortem dederis.
- sp. Age.
- he. Primum illud, opinor, dabis, nonnihil interesse inter animam et corpus.
- sp. Quantum inter coelum et terram, inter immortale et mortale.
- he. Deinde falsa bona non esse ponenda in bonis.
- sp. Nihilo magis quam umbrae habendae sunt pro corporibus, aut praestigiae magorum somniorumve ludibria ducenda sunt pro veris.
- he. Hactenus commode respondes. Dabis, opinor, et illud, veram voluptatem non cadere nisi in animum sanum.
- sp. Quidni? Nullus enim sole delectatur, si lippiant oculi; aut vino, si febris palatum infecerit.
- he. Nec ipse, ni fallor, Epicurus, amplecteretur voluptatem, quae longe maiorem cruciatum multoque diuturniorem secum adduceret.
- sp. Non arbitror, si quis modo sapiat.
- he. Nec illud negabis, Deum esse summum bonum, quo nihil pulchrius, nihil amabilius, nihil dulcius.
- sp. Istud nullus iverit inficias, nisi Cyclopibus immanior; quid tum postea?
- he. Iam mihi donasti, nullos suavius vivere, quam qui pie vivunt; nullos miserius et afflictius, quam qui vivunt impie.
- sp. Plus igitur largitus sum quam putabam.
- he. Sed quod recte datum est, ut ait Plato, non oportet reposcere.
- sp. Age.
- he. Catella, quae habetur in deliciis, pascitur lautissime, cubat molliter, ludit ac lascivit iugiter, an non vivit suaviter?
- sp. Vivit.
- he. Optares tibi talem vitam?
- sp. Bona verba, nisi pro homine velim esse canis.
- he. Fateris igitur praecipuas voluptates ab animo proficisci velut a fonte?
- sp. Apparet.
- he. Tanta enim animi vis est, ut saepe doloris externi sensum adimat: nonnunquam, quod per se est amarum, reddat iucundum.
- sp. Istuc quotidie videmus in amantibus, quibus dulce est pervigilium, et hibernis noctibus excubare ad amicae fores.
- he. Iam illud reputa: si tantam vim habet amor humanus, qui nobis cum tauris et canibus est communis, quanto plus valeat amor ille coelestis, a Christi spiritu profectus: cuius tanta vis est, ut mortem quoque, qua nihil terribilius, reddat amabilem.
- sp. Quid alii sentiant intus, nescio; certe carent multis voluptatibus, qui adhaerent verae pietati.
- he. Quibus?
- sp. Non ditescunt, non assequuntur honores: non convivantur, non saltant, non canunt, non olent unguenta, non rident, non ludunt.
- he. De divitiis et honoribus nulla erat hic facienda mentio, quae non adferunt vitam iucundam, sed solicitam potius et anxiam; de ceteris agamus, quae cum primis venantur, quibus studio est suaviter vivere. Nonne quotidie vides ebrios, fatuos et insanos, ridentes ac saltantes?
- sp. Video.
- he. Num putas illos suaviter vivere?
- sp. Hostibus contingat illa suavitas.
- he. Quam ob rem?
- sp. Quia non adest sana mens.
- he. Tu igitur malles ieiunus incumbere libro, quam ad eum modum delectari?
- sp. Plane mallem vel agrum fodere.
- he. Nam inter divitem ac temulentum nihil interest, nisi quod huic insaniae medetur somnus, illi vix medicorum cura succurrit. Natura fatuus nihil differt ab animante bruto, praeter formam corporis; sed levius miseri sunt, quos natura genuit brutos, quam qui belluinis cupiditatibus obbrutuerunt.
- sp. Fateor.
- he. Iam num tibi sobrii videntur aut sani, qui propter praestigias umbrasque voluptatum et veras animi voluptates negligunt, et veros sibi cruciatus accersunt?
- sp. Non videntur.
- he. Non sunt illi quidem temulenti vino, sed aurore, sed ira, sed avaritia, sed ambitione, aliisque pravis cupiditatibus; quae longe perniciosior est ebrietas, quam quae vino contrahitur. Syrus ille[5] in comoedia, posteaquam edormiverat villum quod biberat, sobria loquitur: at animus vitiosa cupiditate ebrios, quam gravate redit ad sese! quot annis urget mentem amor, ira, odium, libido, luxus et ambitio! quam multos videmus ab adolescentia ad decrepitam usque aetatem ab ambitionis, avaritiae, libidinis luxusque temulentia nunquam expergisci ac resipiscere?
- sp. Istiusmodi novi nimium multos.
- he. Largitus es, falsa bona non esse in bonis ducenda.
- sp. Nec reposco.
- he. Nec est vera voluptas, nisi quae ex veris nascitur.
- sp. Fateor.
- he. Non sunt igitur vera bona, quae vulgus hominum per fas nefasque venatur.
- sp. Non arbitror.
- he. Si vera essent bona, non contingerent nisi bonis et beatos redderent, quibus obveniunt. Quid autem voluptas? num vera videtur, quae non ex veris bonis, sed ex falsis bonorum umbris nascitur?
- sp. Nequaquam.
- he. At voluptas efficit, ut suaviter vivamus.
- sp. Maxime.
- he. Nullus igitur vere vivit suaviter, nisi qui pie vivit, hoc est qui veris fruitur bonis: sola autem pietas reddit hominem beatum, quae Deum summi boni fontem homini sola conciliat.
- sp. Propemodum assentior.
- he. Nunc mihi vide, quot parasangis absint a voluptate, qui vulgo videntur praeter voluptates nihil sequi. Primum animus illorum impurus est et cupiditatum fermento vitiatus, ut, etiamsi quid incidat dulce, protinus amarescat, quemadmodum fonte vitiato non potest non esse liquor insipidus. Deinde non est vera voluptas, nisi quae sano percipitur animo. Nam irato nihil vindicta iucundius: sed ea voluptas vertitur in dolorem, simul atque morbus animum reliquerit.
- sp. Non refragor.
- he. Postremo voluptates illae sumuntur ex falsis bonis: unde consequitur et illas adesse praestigias. Quid porro diceres, si videres hominem magicis artibus delusum, vesci, bibere, saltare, ridere, plaudere, quum nihil earum rerum vere adesset, quas se videre credit?
- sp. Equidem et insanum dicerem et miserum.
- he. Simili spectaculo ipse nonnunquam interfui. Sacerdos erat, qui callebat autem praestigiatoriam.
- sp. Eam non didicerat e litteris sacris.
- he. Imo e sacerrimis, hoc est execratissimis. Hunc aliquot aulicae foeminae frequenter appellabant, ut acciperentur ab eo convivio, sordes et parsimoniam opprobrantes: annuit; invitavit. Venerunt ieiunae, quo libentius epularentur. Accubuerunt: nihil aberat, ut videbatur, lauticiarum: explerunt sese affatim. Peracto convivio, egerunt convivatori gratias, ac discesserunt suam quaeque domum. At mox coepit oblatrare stomachus: demirantur quid esset hoc monstri, statim a prandio tam splendido esurire ac sitire. Res tandem erupit, et in risum abiit.
- sp. Et merito: praestiterat domi lenticula placare stomachum, quam inanibus spectris deliciari.
- he. At mihi videtur multo magis esse ridiculum, vulgus hominum pro veris bonis inanes bonorum umbras amplecti; et his praestigias delectari, quae non exeunt in risum, sed in luctus sempiternos.
- sp. Quo propius intueor, hoc mihi videre minus absurda loqui.
- he. Age, largiamur, ut interim in nomen voluptatis veniant, quae re vera non sunt; appellaresne mulsum dulce, cui longe plus esset admixtum aloes quam mellis?
- sp. Non dicerem, si vel triens aloes esset admixtus.
- he. Aut optares tibi malam scabiem, quod scalpendi sit aliqua voluptas?
- sp. Non, si compos sim mentis.
- he. Fac igitur tecum subducas rationem, quantum amaritudinis admixtum sit istis falso nomine voluptatibus, quas gignit amor impudicus, libido illicita, comessatio ac temulentia. Omitto nunc, quod est omnium caput, conscientiae cruciatus, inimicitiam cum Deo, expectationem aeterni supplicii. Quod obsecro in his voluptatibus genus est, quod non ingens externorum etiam malorum agmen secum adducat?
- sp. Quaenam?
- he. Rursus omittamus avaritiam, ambitionem, iram, superbiam, invidiam, quae per se tristia sunt mala: conferamus illa, quae praecipue delectationis nomine commendantur. Quum largiori potationi succedit febris, capitis dolor, alvi tormina, ingenii stupor, famae macula, memoriae detrimentum, vomitus, et ruina stomachi, tremor corporis, num vel Epicurus existimaret eam voluptatem expetendam?
- sp. Fugiendam diceret.
- he. Quum adolescentes e scortatione novam lepram, quam nunc ὑποκορίζοντες quidam Neapolitanam scabiem appellant, sibi, ut fere fit, contrahunt, per quam toties sit illis in vita moriendum, semperque vivum cadaver circumferendum; nonne belle videntur ἐπικουρίζειν?
- sp. Imo κουρεῖα θεῖν.[6]
- he. Iam finge delectationis ac doloris aequilibrium: optaresne tam diu cruciari dolore dentium, quam diu duravit potationis aut scortationis voluptas?
- sp. Equidem mallem utroque carere: nam voluptatem emere dolore, non est lucrum, sed pensatio: heic sane potior est ἀναλγησία, quam Cicero ausus est indolentiam appellare.
- he. At nunc voluptatis illicitae titillatio, praeterquam quod longe minor est cruciatu, quem adducit, temporis etiam exigui est: lepra vero contracta per omnem vitam misere discruciat; totiesque mori cogit, priusquam mori liceat.
- sp. Tales discipulos non agnosceret Epicurus.
- he. Luxuriae comes plerunque est egestas, onus et miserum et grave: libidinis immodicae paralysis, tremor nervorum, lippitudo ac caecutentia, lepra: at non haec tantum. An non egregia negotiatio: nec veram, nec sinceram, ad haec brevem delectationem, tot tanto gravioribus ac diuturnioribus commutare malis?
- sp. Ut non accedat cruciatus, mihi stultissimus negotiator esse videatur, qui gemmas vitro permutet.
- he. Illud dicis, qui vera animi bona ob fucatas corporis voluptates amittat.
- sp. Ita sentio.
- he. Nunc redeamus ad exactiorem supputationem. Nec febris aut egestas semper comitatur luxum; nec nova lepra aut paralysis semper comitatur Veneris immodicum usum; sed conscientiae cruciatus, quo nihil esse miserius iam inter nos convenit, semper comes est illicitae voluptatis.
- sp. Imo praecurrit interdum, et in ipsa voluptate fodicat animum. Sunt tamen, quos dicas hoc sensu carere.
- he. Iam hoc ipso infeliciores. Quis enim non malit sentire dolorem, quam corpus habere stupidum et sensus expers? Verum ut nonnullis vel cupiditatum intemperantia, velut ebrietas quaedam, vel vitiorum assuetudo, ceu callus quidam, mali sensum adimat in iuventa; quum ad senectutem perventum fuerit, ac praeter innumera incommoda, quorum thesaurum superioris vitae commissa reposuerunt, de propinquo terret mors nulli mortalium evitabilis, tanto gravius discruciat conscientia, quanto magis per omnem vitam stupuit; tum enim, velit nolit, expergiscitur animus. Senectus autem, quum per se sit tristis, quippe multis naturae incommodis obnoxia, quanto miserior est, atque etiam turpior, si urgeat animus sibi male conscius? Convivia, comessationes, amores, choreae, cantilenae, ceteraque, quae iuveni videbantur suavia, seni sunt amara; nec aliud habet aetas illa, quo se fulciat, nisi si adsit vitae innocenter actae recordatio, ac spes vitae melioris. Hi sunt duo scipiones, quibus nititur senecta. Quod si pro his subductis imponas geminam sarcinam, vitae perperam actae memoriam et futurae felicitatis desperationem: obsecro, quod animal fingi potest afflictius aut miserius?
- sp. Equidem non video, etiamsi quis τὸ ἵππου γῆρας.[7] obiiciat.
- he. Tum denique sero sapiunt Phryges[8] et illud verissime dictum Extrema gaudii luctus occupat:[9] et, Non oblectamentum super cordis gaudium:[10] et, Animus gaudens floridam aetatem facit: spiritus tristis exsiccat ossa.[11] item illud, Omnes dies pauperis, mali, hoc est afflicti ac miseri: secura mens quasi iuge convivium.[12]
- sp. Sapiunt igitur, qui mature rem faciunt, et colligunt viaticum venturae senectuti.
- he. Scriptura mystica non tam humi repit, ut fortunae bonis metiatur hominis felicitatem: is demum eximie pauper est, qui nudus est omni virtute, et animum simul cum corpore debet Orco.
- sp. Is quidem exactor est implacabilis.
- he. Is vere dives est, qui Deum habet propitium. Quid autem metuat, qui talem habeat protectorem? Num homines? minus potest universorum hominum potestas adversus Deum, quam culex adversus elephantem Indicum. Num mortem? ea piis transitus est ad aeternam beatitudinem. Num inferos? Sed confidenter Deo loquitur vir pius: Etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es.[13] Cur metuat daemones in pectore gerens eum, quem tremunt daemones? nam hominis pii mentem templum esse Dei, non uno in loco praedicat scriptura vere ἀναντίῤῥητος.
- sp. Equidem non video, quibus rationibus ista queant refelli, quanquam videntur plurimum abesse a sensu communi.
- he. Qui sic?
- sp. Nam ad tuam ratiocinationem quivis Franciscanus vitam ageret magis voluptuariam, quam alius, opibus, honoribus, breviter omni genere deliciarum affluens.
- he. Adde monarchae sceptrum, si libet; adde pontificiam coronam, eamque e triplici fac centuplicem, modo detrahas animum sibi bene conscium, audacter dicam, hunc Franciscanum, nudipedem, nodoso fune cinctum, tenuiter ac viliter amictum, ieiuniis, vigiliis ac laboribus attenuatum, qui teruncium non habet in orbe, modo absit bona mens, deliciosius vivere, quam si in unum hominem sexcentos confles Sardanapalos.
- sp. Unde igitur est, quod pauperes fere conspicimus tristiores divitibus?
- he. Quia bis pauperes sunt plerique. Alioqui morbus, inedia, vigilia, labores, nuditas extenuant quidem corporis habitum, sed tamen non in his tantum, sed etiam in ipsa morte sese exerit mentis alacritas. Animus enim, quanquam illigatus est mortali corpori, tamen quoniam naturae potentioris est, corpus ipsum quodammodo transformat in sese, praesertim si ad vehementem naturae impetum accedat ἐνέργεια spiritus. Hinc est, quod saepenumero videmus homines vere pios maiore cum alacritate morientes, quam alios convivantes.
- sp. Istud profecto non raro sum admiratus.
- he. Atqui non est admirandum, illic esse invincibile gaudium, ubi adest omnis laetitiae fons Deus. Quid autem novi est, animum vere pii hominis gaudere iugiter in mortali corpore, quum idem, si ad intima tartari demergatur, nullum felicitatis detrimentum facturus sit? Ubicunque pura mens est, ibi Deus est: ubicunque Deus est, ibi paradisus est: ibi coelum est, ibi felicitas est: ubi felicitas est, ibi gaudium est verum et alacritas sincera.
- sp. Attamen suavius viverent, si absint incommoda quaedam, et adessent oblectamenta, quae vel negligunt vel non assequuntur.
- he. Quae vero mihi narras incommoda? quae lege communi comitantur conditionem humanam? famem, sitim, morbum, lassitudinem, senectutem, mortem, fulmina, terrae motus, inundationes, bella?
- sp. Et ista quoque.
- he. At nos de mortalibus interim agimus, non de immortalibus. Et tamen in his quoque malis longe tolerabilior est piorum conditio, quam voluptates corporis per fas nefasque venantium.
- sp. Qui sic?
- he. In primis, quoniam animos habent ad temperantiam ac tolerantiam exercitatos, ceteris moderatius ferunt ea, quae vitari non possunt. Dein, quoniam intelligunt, illa omnia a Deo immitti vel ad purgationem criminum vel ad exercitationem virtutis, non modo patienter, verum etiam gaudenter tanquam obedientes filii illa de manu propitii patris accipiunt, atque etiam gratias agunt vel pro clementi correctione vel pro inaestimabili lucro.
- sp. Sed multi sibi accersunt corporis molestias.
- he. Sed plures adhibent medicorum remedia, quo corporis sanitatem vel tueantur vel recuperent. Ceterum accersere molestias, hoc est, inopiam, adversam valetudinem, persequutionem, infamiam, nisi quum huc impellit Christiana caritas, non est pietatis, sed stultitiae. Ceterum, quoties infliguntur ob Christum et ob iustitiam; quis ausit eos vocare miseros, quum ipse Dominus appellet eos beatos, et horum gratia gaudere iubeat?
- sp. Habent tamen interim et ista sensum cruciabilem.
- he. Habent, sed quem facile absorbet hinc metus gehennae, illinc spes aeternae beatitudinis. Age, si tibi persuasum esset, te nunquam aegrotaturum aut ullam corporis molestiam sensurum in omni vita, si semel patiaris, cuspide aciculae tibi summam pungi cutem; nonne lubens et gaudens acciperes tantillum dolorem?
- sp. Maxime. Imo, si certo sciam, mihi nunquam in vita dolituros dentes, aequo animo patiar vel altius infigi acum, atque etiam ambas aures subula perforari.
- he. Atqui, quidquid in hac vita accidit afflictionis, levius ac brevius est ad aeternos cruciatus, quam momentaneum acus vulnusculum ad hominis vitam, quamvis longam: nulla enim analogia rei finitae ad infinitam.
- sp. Verissima praedicas.
- he. Iam si quis tibi persuadeat, te per omnem vitam omni molestia cariturum, si semel manu flammam dividas, quod fieri vetuit Pythagoras, nonne lubens id faceres?
- sp. Ego sane vel centies, modo ne me fallat promissor.
- he. Deus ne potest quidem fallere: sed ille flammae sensus diuturnior est, ad totam hominis vitam collatus, quam tota vita collata ad coelestem beatitudinem, etiamsi quis trium Nestorum excedat annos; siquidem illa quantumlibet brevis manus iniectio nonnulla huius vitae portio est: sed tota hominis vita nulla portio est aeternitatis.
- sp. Non habeo quod contradicam.
- he. Ad hanc igitur qui toto pectore certaque spe properant, quum tam brevis sit transcursus, an credis eos huius vitae molestiis discruciari?
- sp. Non arbitror, modo adsit certa persuasio firmaque spes assequendi.
- he. Venio nunc ad oblectamenta, quae obiiciebas. Abstinent a choreis, a comessationibus, a spectaculis: haec nimirum ita contemnunt, ut fruantur multo iucundioribus nec minus oblectentur, sed aliter. Oculus non vidit, auris non audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae solatia Deus paraverit diligentibus eum.[14] Beatus Paulus agnovit, quae sint cantica, quae choreae, quae tripudia, quae comessationes piarum mentium, etiam in hac vita.
- sp. At sunt quaedam voluptates licitae, quas isti sibi ipsis interdicunt.
- he. Etiam licitarum voluptatum immodicus usus est illicitus: hunc si excipias, in ceteris omnibus superant, qui videntur asperam vitam degere. Quod potest esse magnificentius spectaculum, quam huius mundi contemplatio? Ex eo longe plus capiunt voluptatis homines Deo cari, quam ceteri; siquidem hi dum curiosis oculis contemplantur admirandum hoc opus, anguntur animo, quod multarum rerum caussas non assequantur. In quibusdam etiam, ceu Momi, quidam obmurmurant opifici, neque raro naturam pro matre novercam appellant: quod convicium verbotenus quidem naturam ferit, sed revera in eum redundat qui naturam condidit, si qua est omnino natura. At homo pius religiosis ac simplicibus oculis magna cum animi voluptate spectat opera Domini patrisque sui, demirans singula, nihil reprehendens, sed pro cunctis gratias agens, quum reputat, haec omnia propter hominem esse condita: atque adeo in singulis rebus adorat omnipotentiam, sapientiam, ac bonitatem conditoris, quarum vestigia perspicit in rebus conditis. Iam finge mihi, esse aliquod palatium revera tale, quale Psychae fingit Apuleius,[15] aut si quod potes magnificentius elegantiusque: huc adhibe duos spectatores, alterum peregrinum, qui tantum visendi caussa venerit; alterum servum aut filium eius, qui construxit hoc aedificium; uter impensius delectabitur? hospes ille, ad quem illa domus nihil attinet, an filius, qui carissimi patris ingenium, opes ac magnificentiam in aedificio magna cum voluptate speculatur; praesertim quum cogitat, totum hoc opus ipsius gratia factum esse?
- sp. Percunctatio tua non eget responso: sed plerique non piis moribus sciunt, coelum et quae coelo clauduntur, hominis caussa esse condita.
- he. Sciunt plerique omnes: sed non omnibus hoc venit in mentem; et si venit in mentem, plus tamen capit voluptatis, qui magis amat opificem: quemadmodum alacrius intuetur coelum, qui ad vitam coelestem adspirat.
- sp. Veri simillima dicis.
- he. Iam conviviorum suavitas non est sita in lautitiis palati aut coquorum condituris, sed in prospera corporis valetudine et stomachi appetentia. Cave igitur putes ullum Lucullum coenare iucundius, appositis perdicibus, phasianis, turturibus, leporibus, scaris, siluris, aut muraenis, quam vir pius, cibario pane, holeribus aut leguminibus, potu vel aquae vel cervisiae tenuis vel vini probe diluti: propterea quod haec accipit, tanquam missus a benigno patre datos: omnia condit oratio, omnia sanctificat precatio praecedens, sacra lectio comes, magis animum reficiens quam esca corpus, et gratiarum actio succedens: postremo surgit a mensa non distentus, sed recreatus; non onustus, sed refectus; et refectus mente pariter et corpore. An tu putas ullum istarum vulgarium cupediarum architectum convivari iucundius?
- sp. Sed in Venere summa est delectatio, si quid Aristoteli credimus.
- he. Et hac in parte vincit homo pius, non minus quam in convivio. Rem sic accipe: quo vehementior est erga uxorem caritas, hoc congressus ille connubialis est iucundior. Nulli porro vehementius amant uxores suas, quam qui eas sic diligunt, sicut Christus dilexit ecclesiam: nam qui eas voluptatis gratia diligunt, ne diligunt quidem. Adde, quod quo rarior est cum uxore congressus, hoc est suavior: quae res nec impium poetam latuit, qui scripsit: Voluptates commendat rarior usus.[16] Quanquam minima voluptatis pars in coitu sita est. Longe maior est in perpetuo convictu, qui inter nullos potest esse iucundior, quam inter eos, qui se Christiana caritate sinceriter amant, et amant pariter mutuo. In aliis frequenter cum senescente voluptate senescit amor, Christiana caritas hoc magis virescit, quo magis delectatio carnis decrescit. An nondum tibi persuasi, nullos vivere iucundius, quam qui cum pietate degunt?
- sp. Utinam itidem sit persuasum omnibus!
- he. Quod si Epicurei sunt, qui suaviter vivunt, nulli verius sunt Epicurei, quam qui sancte pieque vivunt. Et si nos tangit cura nominum, nemo magis promeretur cognomen Epicuri, quam adorandus ille Christianae philosophiae princeps. Graecis enim ἐπίκουρος auxiliatorem declarat. Quum naturae lex esset vitiis tantum non oblitterata, quum Mosi lex magis iritaret cupiditates, quam sanaret, quum impune regnaret in mundo tyrannus Satanas; solus ille pereunti humano generi praesentaneam attulit opem. Proinde vehementer falluntur quidam, qui blaterant, Christum natura fuisse tristem quempiam ac melancholicum, nosque ad inamoenum vitae genus invitasse. Imo is unus ostendit vitam omnium suavissimam, veraeque voluptatis plenissimam: tantum absit lapis ille Tantaleus.[17]
- sp. Quid istuc aenigmatis est?
- he. Ridebis fabulam: sed hic iocus seria ducit.
- sp. Expecto iocum serium.
- he. Narrant ii, quibus olim studio fuit, philosophiae praecepta fabularum involucris tegere, Tantalum quendam adhibitum fuisse deorum mensae, quam volunt esse lautissimam. Quum hospes esset dimittendus, Iupiter hoc suae dapsilitatis esse ratus, ne conviva discederet absque xenio, permittit, ut quod vellet peteret, accepturus quidquid petisset. Tantalus autem stolidus, ut qui beatitudinem hominis ventris et gulae delectatione metiretur, optavit, ut sibi per omnem vitam liceret tali mensae accumbere. Annuit Iuppiter: et ratum erat votum. Tantalus assidet mensae, omni genere deliciarum instructae: appositum est nectar; nec desunt rosae, nec odores, qualibus Deorum nares possint oblectari: adstat pocillator Ganymedes aut Ganymedi similis, circumstant Musae suaviter canentes, saltat ridiculus Silenus, nec absunt moriones: breviter, quidquid ullum hominis sensum possit oblectare. Sed inter haec omnia ille sedet tristis, suspirans et anxius, nec hilarescens risu, nec attingens apposita.
- sp. Quid in caussa?
- he. Quoniam supra caput accumbentis de pilo pendet ingens saxum, iam iam casuro simile.
- sp. Ego me a tali mensa subducerem.
- he. Sed illi votum transiit in necessitatem: neque enim Iuppiter tam placabilis est, quam noster Deus, qui perniciosa vota mortalium rescindit, si modo poeniteat. Quanquam et alioqui, ne se Tantalus subducat, vetat idem lapis, qui prohibet vesci. Metuit enim, ne, si se commoverit, ilico saxi ruina conteratur.
- sp. Ridiculam fabulam.
- he. At nunc audi, quod non rideas. Vulgus a rebus externis petit vitam iucundam, quum eam non praestet nisi mens secura: nam sibi male consciis saxum multo gravius impendet, quam impendet Tantalo. Imo non impendet, sed urget premitque mentem: nec inani metu discruciatur animus; sed in singulas horas expectat, ut coniiciatur in gehennam. Obsecro, quid est tam suave in rebus humanis, quod mentem tali saxo pressam possit vere exhilarare?
- sp. Nulla profecto res, nisi vel dementia vel incredulitas.
- he. Haec si perpenderent adolescentes, qui voluptatibus ceu poculo Circeo dementati, pro vere iucundis amplectuntur mellita venena, quanto studio caverent, ne quid per incogitantiam admitterent, quod in omnem vitam mordeat animum? Quid non facerent, ut hoc viaticum pararent senectuti venturae, mentem sibi bene consciam, et famam nulla labe contaminatam? Quid autem illa senectute miserius, quae, quum respicit in tergum, magno cum horrore videt, quam speciosa sunt quae neglexit, quam foeda quae amplexa est? rursus, quum a fronte prospicit, cernit imminere diem supremum et ab hoc protinus aeternae gehennae supplicia.
- sp. Felicissimos arbitror, qui primam aetatem servarunt incontaminatam, et in pietatis studio semper proficientes pervenerunt usque ad senectutis metam.
- he. Proximus locus debetur iis, qui a iuvenili temulentia mature resipuerint.
- sp. Sed quid consilii das illi misero seni?
- he. Nulli desperandum, quam diu spirat: iubebo ad Domini clementiam confugere.
- sp. Sed quo fuit vita longior, hoc magis accrevit scelerum cumulus, iam arenam exsuperans, quae est in littore maris.
- he. Sed eas arenas longe superant misericordiae Domini. Arena tametsi non est homini numerabilis, finito tamen est numero: at Domini clementia nec modum nec finem novit.
- sp. Sed non est spatium brevi morituro.
- he. Quo minus est spatii, hoc clamet ardentius. Apud Deum satis longum est, quod a terris ad coelum valeat pertingere. Penetrat autem et brevis precatio coelum, modo vehementi spiritus impetu eiaculetur. Evangelica peccatrix[18] fertur per omnem vitam egisse poenitentiam; sed latro in ipsa morte quam paucis verbis impetravit a Christo paradisum! Si toto pectore clamaverit Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam,[19] Dominus tollet saxum Tantaleum; dabit auditui illius gaudium et laetitiam; exultabunt de condonatis peccatis ossa per contritionem humiliata.[20]
![]() |
Conflictus Thaliae et Barbariei ![]() |
- ↑ Philosophi quidam Academici, qui de nulla re sententiam pronunciabant, semper haesitantes, vocabantur ἐφεκτικοί, quod quasi opinionem suam inhiberent.
- ↑ Tranionis scil. ita loqueutis in Plauti Mostell. act. 3. sc.1
- ↑ Ἀσβέστινον vocant, id est, quod igni non comburitur. De hoc ita Plinius Natur. hist. lib. 19. cap. 4. Inventum iam est etiam, quod ignibus non absumeretur. Vivum id vocant, ardentesque in focis conviviorum vidimus mappas, sordibus exustis splendescentes igni magis, quam possent aquis, etc.
- ↑ Philoxenum philosophum luxu perdidissimum fuisse memorant scriptores. Is sibi gruis collum exoptabat, quo diutius cibi potusque sapore oblectaretur.
- ↑ Servus in Terentii Adelph. act. 3. sc. 2. — Interea in angulum aliquo abeam, atque edormiscam hoc villi; sic agam.
- ↑ Id est, ad tonstrinas currere, in quibus morbus iste Gallicus, seu scabies Neapolitana, curatur.
- ↑ Proverbium in eos, qui praeclaris rebus in iuventa gestis, posteaquam consenuerint, ad sordidas curas somet abiieiunt.
- ↑ Phryges pro Troianis, qui vix decimo demum anno de restituenda Helena cogitare coeperunt.
- ↑ Proverb. Salom. 14. v. 13.
- ↑ Ecclesiast. 30. v. 16.
- ↑ Proverb. Salom. 17. v. 22.
- ↑ Proverb. Salom. 15. v. 15. Haec omnia sunt ex versione vulgata.
- ↑ Exstat locus Psalm. 23.
- ↑ Paulus ad Corinth. Epist. I. cap. 2. v. 9.
- ↑ Lib. V. Metamorph.
- ↑ Iuvenalis Sat. XI.
- ↑ sc. quo omnis laetitia in moerorem convertatur.
- ↑ Intelligit mulierem illam, quae Iesum, in aedibus Pharisaei Simonis accumbentem, unxit. Historiam lege Luc. 7.
- ↑ Secundum vulgatam versionem Psalm. 50. Hebr. 51.
- ↑ Cf. Psalm. supra citat. versu 10.