Proci et Puellae | Virgo Poenitens |
VIRGO ΜΙΣΟΓΑΜΟΣ.
Eubulus, Catharina.
- eu. Gaudeo, tandem finitam esse coenam, ut liceat hac frui deambulatione, qua nihil amoenius.
- ca. Et me iam taedebat sessionis.
- eu. Quam vernat, quam arridet undique mundus! Haec nimirum est illius adolescentia.
- ch. Sic est.
- eu. At cur tuum ver non aeque arridet?
- ch. Quam ob rem?
- eu. Quia subtristis es.
- ch. An videor alio vultu quam soleo?
- eu. Vis ostendam te tibi?
- ch. Maxime.
- eu. Vides hanc rosam sub imminentem noctem foliis contractioribus?
- ch. Video. Quid tum postea?
- eu. Talis est vultus tuus.
- ch. Bella collatio.
- eu. Si mihi parum credis, in hoc fonticulo contemplare te ipsam. Quid sibi tandem volebant, et inter coenandum tam crebra suspiria?
- ch. Desine percunctari, quod tua non refert scire.
- eu. Imo mea refert maxime, qui non possum esse hilaris, nisi te quoque videam hilarem. Ecce autem iterum suspirium, hui quam ex imo pectore ductum!
- ch. Est quod angat animum, sed effari non est tutum.
- eu. Mihi non dices, qui te cariorem habeo sorore propria? Mea Catharina, ne verere, quidquid est rei; tuto depones his auribus.
- ch. Ut tuto dicam, vereor ne frustra dicam non auxiliaturo.
- eu. Qui scis? Si non re ipsa, fortassis consilio consolandoque iuvero.
- ch. Non possum eloqui.
- eu. Quid istuc est rei? odisti me?
- ch. Sic odi, ut mihi minus carus sit meus germanus: et tamen animus non fert ut eloquar.
- eu. Fateberis igitur, si divinaro? Quid tergiversaris? Promitte, alioqui non omittam urgere.
- ch. Age promitto.
- eu. Prorsus ego non video, quid tibi desit ad summam felicitatem.
- ch. Utinam vera praedicares!
- eu. Primum adest ipse flos aetatis. Nam, nisi fallor, agis annum iam decimum septimum.
- ch. Sic est.
- eu. Nondum igitur, ut opinor, discruciat te metus senectae.
- ch. Nihil minus.
- eu. Adest forma nulla parte non felix; est et istud praecipuum Dei donum.
- ch. De forma, qualisqualis est, nec glorior, nec queror.
- eu. Tum color et habitudo corporis indicat, te esse prospera valetudine, nisi quid est morbi occultioris.
- ch. Nihil istiusmodi, gratia Deo.
- eu. Fama est integra.
- ch. Ita confido.
- eu. Adest ingenium isto dignum corpore, felicissimum, et quale mihi optem ad liberales disciplinas.
- ch. Si quod est, Dei munus est.
- eu. Nec deest morum amabilis gratia, quam in felicissimis etiam formis non raro desideramus.
- ch. Optarim equidem mores me dignos.
- eu. Multorum animos deiicit generis infelicitas: tibi parentes sunt et bene nati et probi, et re lauta, et tui amantissimi.
- ch. Hinc nihil queror.
- eu. Quid multis? Ego mihi ex omnibus puellis, quas habet haec regio, non delegerim aliam sponsam, quam te, si quod sidus mihi prosperum affulgeret.
- ch. Nec ego deligerem alium sponsum, si placeret ullum coniugium.
- eu. Et tamen magnum quiddam esse debet, quod sic discruciat animum tuum.
- ch. Est omnino non leve.
- eu. Non aegre feres, si divinem?
- ch. Iam pollicita sum.
- eu. Expertus novi, quanta crux sit amor. Age fatere; nunc promisisti.
- ch. Amor est in causa, sed non eius generis, cuius tu suspicare.
- eu. Quod genus tu mihi narras?
- ch. Divina.
- eu. Equidem consumpsi omnem divinationem meam. Et tamen non omittam hanc manum, donec extorsero quid sit.
- ch. Ut violentus es!
- eu. Depone in sinum meum, quidquid isthuc est curae.
- ch. Quando sic urges, dicam. Iam inde a teneris annis me mirus quidam affectus habebat.
- eu. Quis, obsecro?
- ch. Ut adiungerer collegio sacrarum virginum.
- eu. Ut fieres monacha?
- ch. Sic habet.
- eu. Hem, pro thesauro carbones.
- ch. Quid ais Eubule?
- eu. Nihil, mea lux; tussiebam: sed perge dicere.
- ch. Huic animo meo semper pertinacissime restitere parentes.
- eu. Audio.
- ch. Ego contra precibus, blanditiis, lacrymis oppugnabam parentum pietatem.
- eu. Res mira.
- ch. Tandem quum ego nullum facerem finem orandi, obsecrandi, obtestandi, lacrymandi, polliciti sunt, ubi pervenissem ad anannum decimum septimum, sese obtemperaturos voluntati meae, si modo tum idem perstaret animus. Venit is annus, manet idem animus, parentes tamen contra promissum pernegant: hoc est, quod discruciat animum meum. Aperui morbum meum: tu nunc medicum age, si quid potes.
- eu. Primum illud dabo consilium, suavissima virgo, ut modereris affectibus tuis, et si id non continget, quod vis, id velis quod possis.
- ch. Emoriar, nisi, quod volo, assequar.
- eu. Et unde cepisti istum fatalem affectum?
- ch. Olim admodum puella ducta sum in quoddam virginum collegium. Circumducebamur, ostendebantur omnia: placebant virgines vultibus nitentibus, videbantur angelae: in templo nitebant omnia, atque etiam fragrabant, nitebant horti cultissimi. Quid multis? nihil non arridebat, quocunque vertebam oculos. Accedebant ad haec blandissima virginum colloquia. Unam atque alteram illic reperi, quicum olim infantula lusitare consuevi. Ex eo tempore coepit animus ardere eius vitae desiderio.
- eu. Non sum improbaturus sacrarum virginum institutum: quamquam non omnia conducunt omnibus: sed habita tui genii ratione, quem mihi videor ex vultu moribusque tuis collegisse, suaserim, ut nubas marito tui simili, tuaeque domi novum instituas collegium, cuius maritus agat patrem, tu matrem.
- ch. Emoriar citius, quam virginitatis propositum deseram.
- eu. Res est egregia virginitas, si pura sit: sed nihil necesse est, ut hac gratia dedas te in collegium, unde non possis postea eximi. Licet apud parentes virginitatem tueri tuam.
- ch. Licet, at non perinde tuto.
- eu. Imo, ut ego arbitror, aliquanto tutius, quam apud illos crassos, semper cibo distentos monachos. Nec enim castrati sunt, ne tu sis insciens. Patres vocantur, ac frequenter efficiunt, ut hoc nomen vere competat in ipsos. Olim nusquam virgines honestius vivebant, quam apud parentes; nec alium habebant patrem, quam Episcopum. Sed obsecro, dic mihi, quod tibi collegium ex omnibus delegisti, cui te addicas in servitutem?
- ch. Chrysercium.[1]
- eu. Agnosco, aedibus paternis vicinum.
- ch. Recte.
- eu. Atque pulchre novi totum hoc sodalitium, dignum vero, ob quod patrem ac matrem et cognatam tibi honestamque familiam repudies! Nam ille patriarcha iam pridem et aetate, et vino, et natura delirus est, nec illi quidquam iam sapit praeter vinum. Habet duos sodales se dignos, Ioannem et Iodocum. Quorum Ioannes, ut fortasse vir malus non est, ita nihil habet viri, praeter barbam; eruditionis ne pilum quidem, prudentiae non multo plus; Iodocus adeo stupidus est, ut, nisi veste sacra commendaretur, obambularet publicitus in cuculla fatui cum auriculis ac tintinnabulis.
- ch. Mihi videntur viri boni.
- eu. Melius istos novi, quam tu, mea Catharina. Isti fortasse sunt tibi patroni apud parentes, ut efficiant te proselytam suam.
- ch. Iodocus maxime favet.
- eu. O fautorem! sed fac, istic nunc esse viros doctos ac bonos, cras erunt indocti ac mali; et quicunque obtigerint, tibi erunt ferendi.
- ch. Offendunt me in aedibus paternis crebra convivia; nec semper virginea sunt, quae illic dicuntur inter coniugatos. Et aliquoties fit, ut osculum negare non possim.
- eu. Qui vitare studet quidquid offendit, is e vita migret oportet. Ita sunt aures assuefaciendae, ut audiant omnia, nec tamen nisi bona transmittant in animum. Parentes, opinor, permittunt tibi cubiculum peculiare.
- ch. Maxime.
- eu. Eo te subducas licebit, si quod convivium acciderit turbulentius: et dum illi potant ac nugantur, tu confabulare cum sponso tuo Christo; ora, psalle, gratias age. Non te inquinabit domus paterna; sed tu reddes eam puriorem.
- ch. Attamen tutius est esse in sodalitio virginum.
- eu. Non improbo castum sodalitium, nolim tamen te falli falsa imaginatione. Ubi illic versata fueris aliquamdiu, ubi propius inspexeris, fortassis non perinde nitebunt omnia, ut tibi quondam nitere videbantur. Nec omnes virgines sunt, mihi crede, quae velum habent.
- ch. Bona verba.
- eu. Imo bona verba sunt, quae vera sunt: nisi fortasse elogium, quod nos hactenus iudicavimus esse Virgini matri proprium, ad plures transiit, ut dicantur et a partu virgines.
- ch. Abominor.
- eu. Quin insuper, nec alioqui inter illas virgines sunt omnia virginea.
- ch. Non? Quam ob rem, obsecro?
- eu. Quia plures inveniuntur, quae mores aemulentur Sapphus, quam quae referant ingenium.
- ch. Istuc quid sit, non satis intelligo.
- eu. Atque ideo haec verba facio, ne quando intelligas, mea Catharina.
- ch. Attamen animus eo fertur: atque hinc colligo hunc spiritum a Deo proficisci, quod tot iam annis perseverat, et in dies fit acrior.
- eu. Imo mihi hoc nomine suspectus est iste tuus spiritus, quod sic repugnant optimi parentes. Afflasset et illorum animos Deus, si pium esset quod moliris. Sed istum spiritum hausisti ex illis nitoribus, quos admodum puella vidisti, ex blandis virginum alloquiis, ex affectu erga veteres sodales, ex cultu sacro, ex caeremoniis sane quam speciosis, ex improbis hortatibus stultorum monachorum, et qui in hoc te venantur, ut largius potent. Sciunt patrem esse liberalem ac benignum: aut illum habebunt convivam, sed hac lege, ut secum adferat vinum, quod decem strenuis potoribus sat sit: aut ipsi potabunt apud illum. Quare tibi fuerim auctor, ne quid novi tentes invitis parentibus, in quorum potestate nos Deus esse voluit.
- ch. In hoc negotio pium est contemnere patrem et matrem.
- eu. Christi caussa pium est alicubi negligere patrem et matrem: neque enim pie faciat, qui Christianus patrem ethnicum, cuius omne vitae praesidium pendeat a filio, deserat, sinatque perire fame. Si nondum esses professa Christum in Baptismo, et parentes vetarent te baptisari, pie faceres, si Christum praeferres impiis parentibus. Aut si nunc parentes adigerent ad impietatem aut turpitudinem, contemnenda esset illorum auctoritas. Sed quid hoc ad collegium? Et domi Christum habes. Natura dictat, Deus approbat, Paulus hortatur, leges humanae sanciunt, ut filii obediant parentibus; et tu te subduces ab auctoritate parentum optimorum, ut pro vero patre, te dedas factitio, et pro vera matre, tibi adsciscas alienam: aut potius, ut pro parentibus tibi dominos ac dominas adsciscas? Nam parentibus ita es obnoxia, ut tamen te liberam esse velint. Unde et liberi vocantur filiifamilias, quod absint a conditione servorum. Nunc te pro libera tendis ultro servam reddere. Christiana clementia maxima ex parte submovit omnem illam veterum servitutem, nisi quod in paucis regionibus adhuc resident vestigia. At inventum est sub praetextu religionis novum servitutis genus, ut nunc sane in plerisque monasteriis vivitur. Nihil ibi licebit, nisi ex praescripto; quidquid obvenerit tibi, illis accrescet: si quo pedem moveris, retraheris e fuga, perinde quasi parentem veneno necaveris. Quoque sit evidentior servitus, commutant vestem, quam dedere parentes, et ad exemplum priscum eorum, qui olim servos essent mercati, commutant nomen in baptismo inditum, ac pro Petro sive Ioanne, vocant Franciscum aut Dominicum, aut Thomam. Petrus dedit nomen Christo, et Dominico initiandus vocatur Thomas. Si militaris servus abiiciat vestem a domino datam, videtur abdicasse dominum; et nos applaudimus illi, qui vestem accipit, quam Christus omnium dominus non dedit: et ob hanc mutatam gravius punitur, quam si centies abiiciat vestem imperatoris ac domini sui, quae est mentis innocentia.
- ch. Atqui hoc ipsum aiunt eximii meriti, si quis se sponte dedit in hanc servitutem.
- eu. Ista vero doctrina pharisaica est. Paulus contra docet, ut qui liber vocatus sit, ne velit fieri servus, sed potius operam det, ut fiat liber. Atque hoc infelicior est servitus, quod pluribus dominis tibi serviendum sit, quod plerumque stultis et improbis, quod incertis, ac subinde novis. Illud mihi responde. Emancipant te leges a iure parentum?
- ch. Nequaquam.
- eu. Licetne igitur tibi emere aut vendere fundum invitis parentibus?
- ch. Minime.
- eu. Unde igitur tibi ius, ut te ipsam dedas nescio quibus, invitis parentibus? An non tu illis carissima, maximeque propria es possessio?
- ch. In negotio pietatis cessant naturae leges.
- eu. Negotium pietatis potissimum agitur in baptismo: heic tantum agitur de veste mutanda, deque genere vitae, quod per se neque bonum est, neque malum. Iam illud mihi considera, quantum commoditatum simul amittas cum libertate. Nunc tibi liberum est in tuo cubiculo legere, orare, psallere, quantum et quando gratum est animo tuo. Quod si taedet cubiculi, licet audire cantiones ecclesiasticas, adesse sacris, audire sacras conciones: et si quam videris matronam, aut virginem egregie probam, ex eius colloquio fieri meliorem: si quem virum insigni probitate praeditum, ex eo discere, quod te reddat meliorem: licebit et concionatorem deligere, qui purissime Christum doceat. Has res omnes ex quibus praecipuus est profectus ad veram pietatem, amittis semel addicta collegio.
- ch. Sed interim non ero monacha.
- eu. Adhuc te movent nomina? Rem ipsam perpendito. Illi iactant obedientiam. Num ea laus tibi deerit, si obedias parentibus tuis, quibus Deus iubet obediri? si Episcopo tuo, et pastori tuo? Num paupertatis, quum in parentum manibus sint omnia? Quamquam olim in sacris virginibus praecipue laudabatur a sanctis viris liberalitas in pauperes: eam praestare non poterant, si nihil possidebant. Porro castitati tuae nihil decedet, etiam si vivas apud parentes. Quid igitur superest? Velum, linea vestis ex intima versa in extimam, caeremoniae quaedam, quae per se nihil faciunt ad pietatem, neque quemquam commendant oculis Christi, qui spectat animi puritatem.
- ch. Nova praedicas.
- eu. Sed verissima. Quum non sis emancipata a iure parentum, quum tibi ius non sit vendendi vestem aut agrum, quo modo tibi ius facis dedendi te in servitutem alienam?
- ch. Ius parentum ut aiunt, non impedit ingressum religionis.
- eu. In baptismo nonne professa es religionem?
- ch. Sum.
- eu. Nonne religiosi sunt quicunque sequuntur praecepta Christi?
- ch. Maxime.
- eu. Quae est igitur ista nova religio, quae facit irritum, quod et naturae lex sanxit, et vetus lex docuit, et Evangelica lex comprobavit, et Apostolica doctrina confirmavit? Isthuc decretum non est a Deo proditum, sed in monachorum senatu repertum. Sic definiunt quidam, et matrimonium esse ratum, quod insciis, aut etiam invitis parentibus inter puerum et puellam per verba de praesenti (sic enim illi loquuntur) contractum est. Atqui istud dogma, nec naturae sensus approbat, nec veterum leges, nec Moyses ipse, nec Evangelica aut Apostolica doctrina.
- ch. An igitur putas mihi non esse fas nubere Christo, nisi comprobantibus parentibus?
- eu. Iam, inquam, nupsisti Christo, et illi nupsimus omnes. Quae bis nubit eidem viro? Tantum agitur de loco, de veste, de caeremoniis. Ob has res non arbitror esse contemnendum ius parentum. Et videndum est, ne, dum paras nubere Christo, nubas aliis.
- ch. At isti praedicant nihil esse sanctius, quam heic contemnere parentes.
- eu. Ab istis igitur doctoribus exige, ut proferant aliquem e sacris libris locum, qui hoc doceat: quod si non poterunt, iubeto eos ebibere calicem vini Belnensis;[2] hoc poterunt. Ab impiis parentibus ad Christum confugere pietatis est. Sed a piis ad monachismum, hoc est, (quod non raro usu venit) a probis ad improbos, quae, rogo, pietas est? Quamquam et olim ad Christum a paganismo conversus, idololatris parentibus debebat obsequium, quatenus citra pietatis iacturam fieri poterat.
- ch. Damnas igitur hoc totum vitae institutum?
- eu. Nequaquam. Verum quemadmodum nemini suadere velim, ut, quae se in hoc vitae genus coniecit, luctetur emergere: ita non dubitem hortari puellas omneis, praesertim indolis generosae, ne se temere eo praecipitent, unde post sese non possint explicare, praesertim quum in ipsis collegiis saepe gravius periclitetur virginitas, ac domi praestare valeas, quidquid ibi praestatur.
- ch. Urges tu quidem multis ac magnis argumentis; tamen hic affectus meus eximi non potest.
- eu. Si non persuadeo, quod tamen optarim, saltem illud fac memineris, Eubulum monuisse. Interim pro meo in te amore precor, ut tuus iste affectus felicior sit meo consilio.
Proci et Puellae | Virgo Poenitens |
————————