Jump to content

Colloquia scholastica/Liber I/10

Unchecked
E Wikisource
 Colloquium IX Colloquium XI 

Personae:

A., B..

A.
Dic Latine, Let us say our lesson together.

B.
Repetamus una praelectionem.

A.
Haec oratio quot habet partes?

B.
Tres.

A.
Discerne singulas nominatim.

B.
Repetamus est verbum: Vna, adverbium: Praelectionem, nomen.

A.
Declara paulo planius.

B.
Tu igitur praeito mihi, ut solet praeceptor.

A.
Repetamus.

B.
Repeto, repetis, repetere, coniugationis tertiae, sicut, Lego, legis, legere: Praeteritum, repetivi: Supinum, repetitum: Participia, repetens, et repetiturus.

A.
Vna.

B.
Non declinatur, quia est adverbium hoc in loco; Anglice, Together.

A.
Praelectionem.

B.
Praelectio, praelectionis, f. g. The lesson or lecture.