Colloquium X | Colloquium XII |
Personae:
A., B..
A.
Eamus una repetitum.
B.
Quid ego repeterem? Nonne satis est quod solus repetiverim?
A.
Si tantum semel aut bis repetieris, id parum est ad ediscendum.
B.
Imo circiter decies repetivi.
A.
Id quidem sufficit.
B.
Quid igitur vis amplius?
A.
Si vis certissime reddere coram praeceptore, opus est cum aliquo repetivisse.
B.
Istud ego nesciebam: sed tibi libenter assentior.
A.
Faciamus ergo quod ego te monebam.
B.
Equidem non recuso: incipe.