Jump to content

Colloquia scholastica/Liber I/12

Unchecked
E Wikisource
Liber I, Colloquium XII
1563

 Colloquium XI Colloquium XIII 

Personae:

Gentilis, Isaacus.

G.
Tenesne memoria praelectionem?

I.
Propemodum.

G.
Visne repetamus una?

I.
Maxime velim.

G.
Incipe igitur.

I.
Faciam libenter: sed tu attente audi, ut me corrigas, si quid erravero.

G.
Agedum.

I.
‘Fac sumptum propere.’

G.
Errasti: incipiendum fuit ab hesterna.

I.
Bene admones: nunc incipiamus. ‘Iratus de re incerta contendere noli: Impedit ira.’

G.
Peccas accentu ‘ira’.

I.
‘Impedit ita animum ne’.

G.
Distingue post ‘animum’.

I.
‘Impedit ira animum, ne possit cernere verum. Fac sumptum propere, cum res desiderat ipsa: Dandum etenim.’

G.
Iterum peccas accentu: Repete.

I.
‘Dandum etenim est aliquid, cum tempus postulat aut res.’

G.
Videsne te erravisse quater?

I.
Video.

G.
Et observasti locos?

I.
Observavi.

G.
Sic tibi facilius cavebis.

I.
Me miserum! putabam me recte tenere.

G.
Sic mihi quoque solet accidere, quoties memoria non est bene confirmata.

I.
Felix qui memoriam bonam habet.

G.
Magnum Dei beneficium. Sed tempus abit; audi nunc me.

I.
audio; pronuncia.

G.
‘Iratus de re incerta contendere noli.’

I.
Hem, praeceptor adest; tace, ut illum salutemus.