Jump to content

Colloquia scholastica/Liber I/4

Unchecked
E Wikisource
 Colloquium III Colloquium V 

Personae:

Magister, Discipulus.

M.
Esne paratus ad reddendum studii tui rationem?

D.
Paratus, ut mihi videor.

M.
Redde igitur, et esto praesenti animo.

D.
Hoc matutino tempore primum pronunciavimus carmen ex Catone: deinde eius interpretationem Latine et Anglice reddidimus: postremo bini tractavimus singulas partes orationis, cum attributis et significatione.

M.
Rectene fecisti officium tuum?

D.
Puto me satisfecisse praeceptori magna ex parte.

M.
Vide ne mentiaris: nam ego illum percontabor.

D.
Ut voles, praeceptor; nihil hac in re metuo.

M.
Age, pergamus. Meridie quid habetis reddere?

D.
Habemus declinare verbum Possum, Latine et Anglice.

M.
Nihil praeterea?

D.
Nihil.

M.
Ego te istud alias docui: nonne tenes memoria?

D.
Non ausim affirmare, donec tentavero.

M.
Declina in primas personas: caetera tibi erunt facillima.

D.
Indicativus, Possum, I can; poteram, I was able; potui, I have been able; potueram, I had been able; potero, I shall be able.

Imperativus deest. Optativus, Utinam possim, God grant I can; utinam possem, would to God I could; utinam potuerim, God grant I have been able; utinam potuissem, would to God I had been able.

Subiunctivus, Ut possim, that I may; ut possem, that I might; quamvis potuerim, although I have been able; quamvis potuissem, although I had been able; cum potuero, when I shall be able.

M.
Declina totum Infinitivum.

D.
Infinitivi modi praesens et praeteritum-imperfectum, Posse, to may or can; praeteritum-perfectum et plusquam-perfectum, potuisse, to have or had been able. Caetera desunt.

M.
Cur hoc verbum Possum caret futuro infinito? cur item participio in rus?

D.
Quia non habet supinum.

M.
Quid tum?

D.
Illae enim voces a supino formari solent.

M.
Da exemplum in aliquo verbo integro.

D.
Ut a supino Lectu fit Lecturus, et a Lecturus fit Lecturum esse.

M.
Recte sane. Sed cur praetermisisti participium praesens a verbo Possum, cum sit in usu Potens potentis?

D.
Quia (ut saepe nos docuisti) Potens non est participium, licet a Possum veniat.

M.
Quid ergo est?

D.
Nomen adiectivum.

M.
Probe meministi: utinam sic pergas semper.

D.
Spero indies meliora per Dei gratiam.

M.
Ego quoque idem tecum spero. Nunc restat, ut dicas Praeteritum cum prole.

D.
Potui, potueram, potuerim, potuero, potuissem, potuisse.

M.
Dic terminationes.

D.
I, ram, rim, ro, sem, se.

M.
Dic significationes.

D.
Possum, I am able; posse, to be able.

M.
Haec hactenus: ecce, ecce, vocamur ad prandium.