Colloquium IV | Colloquium VI |
Personae:
C., D..
C.
Quando vis prandere?
D.
Ego iam prandi.
C.
Quota hora?
D.
Sesquioctava.
C.
Tam mane igitur prandetis?
D.
Sic fere solemus in aestate: Vos autem?
C.
Non prandemus ante sesquidecimam: interdum ab undecima.
D.
Papae! cur non citius?
C.
Exspectandus est pater, dum e curia redierit.
D.
Tu igitur non potes adesse aulae in cantione Psalmorum.
C.
Raro admodum; interdum.
D.
Quomodo excusaris?
C.
Exemptus sum illo munere.
D.
Quis te exemit?
C.
Didascalus, patris mei monitu.
D.
Ergone omnes Senatorum filii habent eiusmodi privilegium?
C.
Habent, modo patres iubeant.
D.
Nonne mater posset dare tibi prandium ante reditum patris e Senatu?
C.
Posset quidem, sed pater vult a me exspectari.
D.
Quamobrem?
C.
Quia sic illi placet.
D.
Nunc mihi tacendum est: os enim mihi occlusisti.
C.
Cur tu es tam curiosus percontator?
D.
Puer sum; ‘et pueri semper cupiunt aliquid scire novi’.
C.
Fateor: sed ‘est modus in rebus’, ut praeceptor nos saepe docet.
D.
Ergo discedamus, ut te pransum conseras.
C.
Ignosce, quaeso, si qua in re te offenderim.
D.
Ego abs te idem peto: ego, inquam, potius, qui te offendere potui loquacitate mea; sed interim nihil mali cogitans.