Jump to content

Colloquia scholastica/Liber I/42

Unchecked
E Wikisource
Liber I, Colloquium XLII
1563

 Colloquium XLI Colloquium XLIII 

Personae:

David, Nicolaus.

D.
Potesne mihi mutuo dare aliquantulum pecuniae?

N.
Quantum petis?

D.
Quinque asses, si tibi est commodum.

N.
Non tot habeo.

D.
Quot igitur?

N.
Tantum quatuor.

D.
Bene sane: Da mihi istos quatuor.

N.
Dabo (si vis) dimidium.

D.
Cur non totum?

N.
Quia sunt mihi opus duo.

D.
Da igitur duos quaeso.

N.
Sed tibi non sufficient.

D.
Petam ab aliquo alio.

N.
Accipe igitur hos duos: quando reddes?

D.
Die (ut spero) Sabbati, cum pater ad forum venerit.

N.
Esto igitur memor.

D.
Ne timeas.