Colloquia scholastica/Liber II/10

E Wikisource
Liber II, Colloquium Χ
1563

 Colloquium ΙΧ Colloquium ΧΙ 

Personae:

Divinus, Albus.

D.
Quid tibi dedit mater in merendam?

A.
Vide.

D.
Caro est; sed quaenam?

A.
Bubula.

D.
Utrum recens, an salsa?

A.
Est bubula salita.

D.
Utrum pinguis, an macra?

A.
Eho inepte, non vides macram esse?

D.
Annon malles esse vitulinam, aut vervecinam?

A.
Utraque bona est: sed in omni genere sapit mihi hoedina, praesertim assa.

D.
Hem, delicatule! iamne palatum tam doctum habes?

A.
Dico ut sentio: nec enim est mentiendum.

D.
Absint a nobis mendacia; sumus enim filii Dei, et Christi fratres, qui est ipsa veritas, ut ipse de se loquens testatur.

A.
Sed ad rem. Suilla quoque vescor libenter, modico sale aspersa, et bene cocta.

D.
O mirificam Dei gratiam, qui dat nobis tot opsoniorum genera, et tam bona!

A.
Quot putas esse hac in urbe pauperes, qui solo pane hordeaceo victitant, neque tamen ad saturitatem?

D.
Non dubito multos esse, tanta praesertim annonae caritate.

A.
Itaque nos, in tanta bonarum rerum copia, quantas Deo gratias agere debemus, quas laudes illi dicere?

D.
Eius igitur beneficia magnifice ubique praedicemus: atque interim precemur, ut pauperum suorum misereatur inopiae.

A.
Utinam ipse corda nostra suo Spiritu ad eam rem penitus afficiat.

D.
Ita precor.