Jump to content

Colloquia scholastica/Liber II/11

Unchecked
E Wikisource
Liber II, Colloquium ΧΙ
1563

 Colloquium Χ Colloquium ΧΙΙ 

Personae:

Erasmus, Bessonius.

E.
Quid rides?

B.
Nescio.

E.
Nescis? magnum signum stultitiae.

B.
Me igitur stultum vocas?

E.
Minime vero; sed dico tibi, argumentum esse stultitiae, cum quis ridet, et ridendi causam nescit.

B.
Quid est stultitia?

E.
Si diligenter evolvas Catonem tuum, istud quod quaeris invenies.

B.
Nunc non habeo meum Catonem, et volo aliam rem agere.

E.
Quod habes negotium?

B.
Habeo ediscere aliquid de rudimentis.

E.
Interim quaeris fabulari, ineptule?

B.
Dic mihi (quaeso) de stultitia in Catone.

E.
‘Stultitiam simulare loco, prudentia summa est.’ Annon haec didicisti?

B.
Imo: sed non recordabar.

E.
Cum domi eris, inspice librum tuum.

B.
O! quantas gratias ago tibi! Ego proponam alicui istam quaestionem, qui non poterit mihi respondere, et sic erit victus.

E.
Tace, puer, tace, et stude, ne vapules.

B.
Non multum curo: ego fere teneo praelectionem.

E.
Nisi taceas, dicam observatori, qui te statim notabit.

B.
Mane, mane: nihil dicam amplius.

E.
Sed memento id quod dixi tibi.

B.
Quid est?

E.
Ne rideas unquam sine causa.

B.
Sed ridere non est malum.

E.
Non dico istud.

B.
Quid igitur?

E.
Stultum est sine causa ridere.

B.
Nunc intelligo.

E.
Recordare saepe.