Jump to content

Colloquia scholastica/Liber II/15

Unchecked
E Wikisource
Liber II, Colloquium ΧV
1563

 Colloquium ΧΙV Colloquium XVI 

Personae:

Aurelius, Lambertus.

A.
Siste parumper gradum, Lamberte; quo properas?

L.
Recte domum.

A.
Quid eo?

L.
Mater me vult paucis convenire.

A.
Nescis quamobrem?

L.
Nescio, nisi forte ut vestimenta hyberna mihi facienda curet.

A.
Istud est verisimile; iam enim instat hyems.

L.
Iam visa sunt gelicidia, et glacies etiam alicubi.

A.
His diebus vidi in foro montanos quosdam, qui dicebant magnam vim nivium decidisse superiore hebdomade, cum hic interea lentas pluvias tantum videremus.

L.
Ego quoque id ipsum audivi domi noftrae ex rusticis, qui triticum nobis advexerant. Sed cogor abrumpere sermonem, ne mihi irascatur mater.

A.
Sed heus tu, mi Lamberte, adfer mihi domo aliquot uvas: nam amplissima fuit vobis vindemia.

L.
Adferam (ut spero) utrique nostrum affatim, nisi si quid forte mater irata est mihi.

A.
Istud avertat Deus.