Jump to content

Colloquia scholastica/Liber II/14

Unchecked
E Wikisource
Liber II, Colloquium ΧΙV
1563

 Colloquium ΧΙII Colloquium XV 

Personae:

Duaeus, Ballinus.

D.
Quando profecturus es domum?

B.
Cras, Deo iuvante.

D.
Quis iussit?

B.
Pater.

D.
Quando autem iussit?

B.
Ad me scripsit superiore hebdomade.

D.
Quo die literas accepisti?

B.
Die Veneris.

D.
Quid continebant praeterea literae?

B.
Omnes recte valere, proximis diebus initium fore vindemiae.

D.
O fortunatum, qui vindemiatum properas!

B.
Vis dicam patri meo ut te accersat?

D.
Quam gratum mihi faceres, sed vereor ut nolit.

B.
Imo gaudebit, cum propter nostram coniunctionem, tum vero quia et Latine colloquendo nos exercebimus, et de studio una interdum conferemus.

D.
Oh! gaudio totus exsilio. Amabo te, id cura, mi animule.

B.
Senties: interim Deum precemur, ut dicta et consilia nostra vertat in gloriam sui nominis.

D.
Bene mones, et certe ita expedit facere.