Colloquium I | Colloquium III |
Personae:
Musicus, Heraldus.
M.
Quo in statu sunt res vestrae Lugdunenses?
H.
Nescio; iampridem nihil audivimus.
M.
Nihilne scripsit frater tuus?
H.
Post menses duos nihil literarum misit, quod viderit pater.
M.
Fortasse aegrotat.
H.
Minime vero: nam tabellarii saepe nobis salutem nunciant verbis eius.
M.
Libenter audio illum recte valere: valde enim diligo, quia fuit mihi suavissimus condiscipulus.
H.
Ille (ut opinor) te vicissim diligit.
M.
Id vero mihi non est dubium. Sed nos hora vocat; eamus in auditorium.
H.
Maturemus. Iam recitatur catalogus.