Colloquium ΧXVI | Colloquium XXVIII |
Personae:
Creditor, Debitor.
C.
Quoad patris reditum exspectas?
D.
Hinc ad diem octavum.
C.
Qui scis diem?
D.
Ipse pater ad me scripsit.
C.
Adventus eius (ut spero) te ditabit.
D.
Croeso ditior ero, si bene nummatus venerit.
C.
Tunc mihi mutuum reddes?
D.
Non est quod dubites, quin, si tibi opus erit amplius, non modo reddam mutuum, sed etiam referam gratiam.
C.
Quomodo?
D.
Pecuniam mutuam vicissim dabo.
C.
Nihil opus erit, spero.
D.
At nescis quid possit accidere.
C.
Tempus est brevissimum.
D.
Non eo dico, quod tibi vellem ominari malum.
C.
Quicquid ominentur homines, Deus clavum tenet.
D.
Sed quid cessamus recipere nos in auditorium?
C.
Opportune admones.