Colloquium ΧXVII | Colloquium XXIX |
Personae:
Picus, Micuardus.
P.
Quando rediisti domo?
M.
Tantum redeo.
P.
Ubi est frater tuus?
M.
Mansit domi.
P.
Cur mansit?
M.
Ut pranderet cum patre.
P.
Tu vero cur etiam non mansisti?
M.
Iam pranderam cum patre.
P.
Quis vobis ministrabat?
M.
Ancilla.
P.
Quid mater? ubi erat?
M.
Etiam domi, sed occupata.
P.
Qua in re?
M.
In recipiendo tritico, quod nobis advectum fuerat.
P.
Quando redibis domum?
M.
Cum accersar a patre.
P.
Quo die istud erit?
M.
Fortasse hinc ad quatuor dies.
P.
Cur vos tam saepe commeatis?
M.
Sic volunt parentes.
P.
Quid agitis domi?
M.
Quod iubemur a parentibus.
P.
Sed interim perit vobis studiorum tempus.
M.
Non omnino perit.
P.
Quid igitur?
M.
Quoties pater non est necessario occupatus, omnibus horis exercet nos, mane, ante et post prandium, ante coenam, a coena satis diu, postremo etiam antequam cubitum eamus.
P.
Quibus rebus vos exercet?
M.
Exigit a nobis ea potissimum quae tota hebdomade in schola didicimus; themata nostra inspicit, ac de iis nos interrogat; saepe dat nobis aliquid modo Latine, modo Anglice describendum; interdum etiam nobis proponit brevem sententiam vernaculo sermone, quam Latine vertamus; interdum contra iubet aliquid Latinum Anglice reddere; postremo, ante cibum et post, semper ex Bibliis Anglicis aliquid legimus, idque tota praesente familia.
P.
Nihilne de Catechismo interrogat?
M.
Id facit omni die Dominico, nisi forte domo absit.
P.
Mira narras, si modo vera.
M.
Imo, sunt longe plura quam tibi narravi: sum enim oblitus morum civilitatem, de qua etiam admonere nos solet in mensa.
P.
Cur pater vester tantum sumit laborem in vobis docendis?
M.
Ut sic intelligat num in schola operam ludamus, et tempore abutamur.
P.
Mira hominis diligentia, atque adeo prudentia! O quam devincti estis Patri coelesti qui talem patrem in terra dedit vobis!
M.
Faxit ille, ut hoc et caetera eius beneficia nunquam obliviscamur.
P.
Bonum et pium est istud optatum; cura ut habeas non modo in ore, sed in animo etiam magis.
M.
Quod me tam fideliter mones, habeo tibi gratiam.
P.
Bene monendi officium debemus omnibus, sed maxime fratribus.
M.
Fratribusne igitur solis?
P.
Eos potissimum fratres hic dico, qui ex fide in Christum nobis coniuncti sunt.
M.
Recte iudicas: sed viso num frater domo tandem reverterit; nam ad cessandum promptus est plus satis.