Jump to content

Colloquia scholastica/Liber II/30

Unchecked
E Wikisource
Liber II, Colloquium ΧXX
1563

 Colloquium ΧXIX Colloquium XXXI 

Personae:

Velusatus, Stephanus.

V.
Quota hora surrexisti hodie?

S.
Paulo ante quintam.

V.
Quis te expergefecit?

S.
Nemo.

V.
An caeteri iam surrexerunt?

S.
Nondum.

V.
Non ivisti illos excitatum?

S.
Non ivi.

V.
Quamobrem?

S.
Nescio, nisi quia non putabam illud ad me pertinere.

V.
An non te illi excitant interdum?

S.
Imo saepissime.

V.
Debuisti igitur similiter facere.

S.
Debui, fateor.

V.
Memento igitur ut posthac facias.

S.
Meminero, Deo iuvante.

V.
Sed tu quid fecisti ex quo surrexisti e lecto?

S.
Primum, flexis genibus precatus sum Patrem coelestem in nomine Filii eius, Domini nostri Iesu Christi.

V.
Factum bene: quid postea?

S.
Deinde, ornavi me, et curavi corpus mediociter, ut Christianum decet: postremo, ad quotidiana studia me retuli.

V.
Si perges sic facere, ne dubites quin Deus tua iuvet studia.

S.
Adhuc me semper iuvit, quae est eius benignitas; nec me (ut spero) derelinquet.

V.
Recte loqueris; nec ille spem tuam frustrabit.

S.
Anno superiore didici in Catone, ‘Spem retine; spes una hominem nec morte relinquit’.

V.
Quod retinueris, bene fecisti; est enim egregia sententia, et homine Christiano digna.

S.
Atqui autor eius libri non fuit Christianus.

V.
Non fuit, certa res est.

S.
Unde igitur sumpsit tot pulchras sententias?

V.
Maxime ex Philosophi Ethnicis. Nam et ipsi (divino Spiritu illuminati) plurima dixerunt quae sunt verbo Dei consentanea: quod tu quoque videre aliquando poteris, si literarum studium prosequere.

S.
Ego prosequar, (ut spero) dummodo ipse Deus dat patri meo vitam longiorem.

V.
Precare diligenter et ex animo ut illud contingat.

S.
Quotidie id precor saepe.

V.
Det tibi Dominus Deus in omni opere bono perseverantiam.

S.
Quod mihi optas, idem tibi precor; et gratias ago, quod me tam fraterne monueris.