Colloquium ΧXX | Colloquium XXXII |
Personae:
Dominicus, Barrasius.
D.
Ubi sunt iuglandes tuae?
B.
De quibus loqueris iuglandibus?
D.
Quas hodie ex praemio accepisti.
B.
Ubi sint rogas? quasi vero tibi servare debuerim.
D.
Non sic intelligo: sed quaero quid feceris.
B.
Edi in merendam.
D.
Edisti, miser? cur potius non servabas ad ludendum?
B.
Edere malui, quam perdere.
D.
Non poteras perdere nisi duodecim.
B.
Fateor.
D.
Quod si sors tulisset potuisses ducentas aut fortasse plures lucrifacere.
B.
‘Dubius’ est (ut vulgo dicitur) ‘ludi eventus’.
D.
Quid tum? ubique parati esse debemus in utramque partem, et boni consulere quicquid nobis evenerit.
B.
Istud ego scio, sed non sum admodum ludendi peritus in eo genere.
D.
Abi, nunquam rem facies.
B.
Nemo rem facit, nisi Deo volente: nec ego ditari ex ludo velim.
D.
Ergo (ut video) quaerendus est mihi collusor alius.
B.
Nihil sane impedio. Sed mane parumper.
D.
Quid vis?
B.
Quid tu vocas fortem, de qua hic mihi mentionem fecisti?
D.
Ipsam fortunam.
B.
Quid autem est fortuna?
D.
Stultorum opinio.
B.
De fortuna quid opinantur stulti?
D.
Nunc mihi non vacat de hoc tibi respondere: sed vide annotationem praeceptoris in Catonem.
B.
In quem locum?
D.
In illum versiculum, ‘Indulget fortuna malis, ut laedere possit’.
B.
Ut video, non ignoras quid sit fortuna.
D.
Satis scio fortunam nihil esse.
B.
Cur ergo dixisti, Quod si sors tulisset?
D.
Excidit mihi sic loqui, Ethnicorum more. Nam eorum libri (ut saepe docet praeceptor) pleni sunt eiusmodi impia doctrina.
B.
Nihil mirum, nempe illi veram Dei cognitionem non habuerunt.
D.
Sed audi, mi Barrasi, si vis amplius disputare, quaere tibi alios disputatores; nam mihi nunc serio ludendum est: volo tamen prius te vicissim admonere.
B.
O quam gratum mihi feceris!
D.
Nonne tu dixisti haec verba, ‘Dubius est ludi eventus’?
B.
Fateor me dixisse, sed praemunivi.
D.
Quomodo istud intelligis?
B.
Addidi enim haec tria verba, ‘Ut vulgo dicitur’.
D.
O astutam vulpeculam! Os occlusisti mihi. Sed haec inter nos sine odio aut malevolentia dicta sint.
B.
Novit Deus utriusque animum.
D.
Est enim solus cordium scrutator. Sed quid tu? vis hic solus otio torpescere?
B.
Cogito quo lusu me exerceam.
D.
Quasi vero sit diutius cogitandum. Age, sequere me, dabo tibi mutuo iuglandes.
B.
Amice nunc loqueris: sed quando reddam?
D.
Ad calendas Graecas, si non potes citius.
B.
O festivum caput! eamus.