Colloquium ΧXXII | Colloquium XXXIV |
Personae:
Rufus, Castrensis.
R.
Quando repetes ludum literarium?
C.
Nescio.
R.
Cur de hac re patrem non admones?
C.
Quid putas me curare?
R.
Parum admodum, ut credo.
C.
Profecto verum dicis.
R.
Satis est signi te non amare literas.
C.
Scio legere, scribere, Latine loqui, saltem mediocriter: quid opus est mihi tanta scientia? Ego plura scio quam tres sacerdotes Papistici.
R.
O miserum adolescentem! siccine rem contemnis inaestimabilem?
C.
Quid tu sic exclamas? Unde tibi videor miser?
R.
Amice, nulla tibi a me orta est iniuria. Quod enim tibi dixi, non est convitium; ne tu in malam partem accipias: sed misereor tui, quia id contemnis quod felicitatem parit.
C.
Lucrum, divitiae, et voluptas, felicitatem pariunt.
R.
Imo ista multis fuerunt exitio; tametsi divitiae sunt donum Dei, nec nocent, nisi iis qui abutuntur: verum enimvero nulla est homini pretiosior possessio quam virtus, et rerum honestarum cognitio.
C.
Vis igitur concionari, ut video.
R.
Utinam divinas conciones audivisses diligenter.
C.
Hem, obtundis me; nunquid vis?
R.
Ut bonam mentem det tibi Deus.
C.
Ea fortasse tibi magis est opus quam mihi. Vale.